SUPER UNIVERSALIA PORPHYRII QUAESTIONES ACUTISSIMAE
QUAESTIO PRIMA Utrum Logica sit scientia ?
QUAESTIO II Utrum Logica sit scientia communis
QUAESTIO III An Syllogismus sit objectum Logicae?
QUAESTIO IV Utrum Universale sit ens
QUAESTIO XI An haec sit per se,Homo
QUAESTIO XIII An locus sit generationis principium
QUAESTIO XXVI An Differentia possit definiri
Joannes Angl. Bras. et Rodrigues super hanc quaest. Vide citandos quaestione sequenti.
Quod non videtur ; quia Differentiae non est Differentia, sic enim esset procedere in infinitum : omne autem quod definitur, habet Differentiam. Item, sola Species definitur ; Differentia non est Species.
Ad oppositum est Porphyrius.
Ad quaestionem dicendum, quod Differentia potest definiri, quia habet Genus, scilicet Universale, quod per aliquam per se Differentiam descendit in ipsam, ut patebit in solutione quaestionis sequentis.
Ad primum, concedo quod Differentiae non est Differentia, respectu cujus Differentia habet rationem Differentiae : sed potest habere Differentiam,respectu cujus ipsa est Species : sicut hoc, quod est praedicari in quale, per quod constituitur Differentia in sua Specie, sicut homo per rationale.
Contra, tunc Differentia respectu alicujus non est Differentia ; quod est falsum, quia necessario est Differentia, et per se; ergo respectus ad quodcumque non poterit illud tollere. Concedo, quod Differentia ut quid in se, non est Differentia ut modus, tamen necessario est Differentia, ut quid ; sic species est modus ejus.
Ad aliud concedo quod Differentia est Species.