SUPER UNIVERSALIA PORPHYRII QUAESTIONES ACUTISSIMAE
QUAESTIO PRIMA Utrum Logica sit scientia ?
QUAESTIO II Utrum Logica sit scientia communis
QUAESTIO III An Syllogismus sit objectum Logicae?
QUAESTIO IV Utrum Universale sit ens
QUAESTIO XI An haec sit per se,Homo
QUAESTIO XIII An locus sit generationis principium
QUAESTIO XXVI An Differentia possit definiri
Joannes Angl. Bras. et Rodrigues, super hanc quoestionem. Vide citatos quoest, antecedenti.
Quod non videtur, quia quid dicitur a quidditate, Differentia praedicat quidditatem ejus, cujus est, aliter non poneretur in definitione ejus: igitur praedicatur in quid.
Item, si praedicatur in quale ; igitur est qualitas: consequens est falsum, quia accidens est posterius substantia, Differentia est prior Specie.
Item, si praedicatur in quale, praedicatur denominative. Consequens est falsum, quia quod praedicatur denominative, praedicat aliam essentiam a subjecto.
Item, praedicatio denominativa distinguitur contra praedicationem univocam, per Aristotelem in Praedicamentis, Differentia autem praedicatur univoce, sicut Species, et Genera, per Aristotelem in Praedicamentis, cap. de Substantia, in secunda proprietate ; ergo non denominative.
Ad oppositum est Porphyrius.
Dicendum, quod Differentia praedicatur in quale, quod ostendit Auctor dupliciter. Primo, quia ad quaestionem factam per quale, convenienter respondetur per differentiam. Secundo, quia sicut est in composito reali, ita proportionabiliter est in composito rationis : in composito autem reali, est aliquid habens rationem materiae, et aliquid rationem formae, igitur in composito rationis, erunt aliqua istis proportionabilia, nam omnia ex quibus fit unum per se, alterum est ut potentia, alterum ut actus, per Aristotelem 8. Metaph. cont. 6. 9. et 15. Differentia autem non habet modum materiae: quia non est indeterminata, nec in potentia, quae propria sunt materiae : ergo habet modum formae ; forma vero, et qualitas, et actus idem sunt: ergo habent modum qualis respectu Speciei, et hoc est praedicari in quale.
Intelligendum tamen, sicut est actus duplex, primus, qui facit ens simpliciter in actu : et secundus, qui praesupponit ens in actu, et tantum facit ens in actu tali : sic est forma duplex, et qualitas duplex, et ita a qualitate duplici duplex est modus qualis. Differentia sumitur a primo actu, scilicet a forma specifica, quae est qualitas essentialis, et ideo praedicatur in quale essentiale, non accidentale, sicut alia duo Universalia sequentia.
Ad primum argumentum dico, quod ad praedicari in quid, non sufficit quod praedicet quid ; sed quod praedicet quid, per modum quid : Differentia autem praedicat essentiam per modum informantis, non per modum subsistentis.
Ad secundum dico, quod est qualitas, secundum quod dicitur 5. Metaph. cont. 10. sed non ut qualitas est unum generalissimum, sed aequivoce, ut forma,qualitas et actus sunt eadem transcendentia.
Ad tertium dico, quod consequentia non valet; quia opportet addere in Antecedente, quod praedicat aliam naturam et illud est falsum, et sine illo non sequitur Consequens. Vel aliter, quod accepto quali accidentali in Antecedente, valet consequentia, sed sic non ponitur Antecedens verum : nam denominativum differt a principali solo casu, idest, cadentia ad subjectum : et illud tantum convenit his, quae praedicantur in quale accidentale ; quia quod praedicatur in quale essentiale, non habet ipsum pro subjecto, ut accidens dicitur esse in subjecto.
Contra responsionem ad primum argumentum, si praedicet quid et non per modum quid : igitur illud quod praedicat, et modus sub quo praedicat sunt opposita. Dico quod opposita habent fieri circa idem, ideo quid ut res, et quale ut modus, non opponuntur ; sed res rei, et modus modo, ut plurale significatum, et singulare ut modus, non opponuntur ; sunt enim simul in hac dictione, plurale, etc.