SUPER UNIVERSALIA PORPHYRII QUAESTIONES ACUTISSIMAE
QUAESTIO PRIMA Utrum Logica sit scientia ?
QUAESTIO II Utrum Logica sit scientia communis
QUAESTIO III An Syllogismus sit objectum Logicae?
QUAESTIO IV Utrum Universale sit ens
QUAESTIO XI An haec sit per se,Homo
QUAESTIO XIII An locus sit generationis principium
QUAESTIO XXVI An Differentia possit definiri
Quaerit de illa particula,scilicet in quale, posita in definitione Differentiae. Et licet possit eodem modo dubitari de aliis partibus definitionis, ut supra, cap. de Genere, disputavit, utpote de differentibus specie, et an in fundamentis vere sit praedicatio Differentiae de specie, an requirat multas species, et an sit principium specierum, quae omnia omisit, quia satis solvuntur proportionabiliter ex dictis supra, cap. de Genere. Specialiter igitur de modo praedicandi Differentiae quaerit, nam in illis omnibus convenit cum Genere, in hoc vero differt. Et quamvis a simili supra, an scilicet in qu?d convenienter ponatur in definitione Generis, et quaest. de numero Universalium, et quaest. 3. de Genere, et etiam in illa : An genus sit principium speciei, salis solvi possit quaestio ista, nihilominus ad majorem expressionem, et declarationem seorsum voluit eam disputare.
De PRIMO.Termini satis noti sunt ex praecedentibus. Ordo vero patet de se. Divisio communis est.
De Secundo. Tribus rationibus arguit ad partem negativam. Prima procedit ex interpretatione hujus vocabuli in quid. Formentur argumenta resolute. Secunda infert unum inconveniens, Differentiam scilicet esse qualitatem, quia in quale est modus praedicandi qualitatis: nam ad quaestionem factam per quale convenienter respondetur per qualitatem, eo modo quo diversis generibus correspondent diversi modi praedicandi, respondendi, et interrogandi, ex modis intelligendi, et essendi originem habentes.
Probatio falsitatis in illo argumento est specialis, de differentia in genere substantiae, quae prior est specie, saltem prioritate naturae, sive sit ultima, sive intermedia, ut pars toto : prioritate etiam consequentiae, loquendo de intermedia : qualitas vero est posterior specie de genere Substantiae, et similiter forte specie Quantitatis.
Sed si volueris probare generaliter falsitatem consequentis, arguitur sic : Genera sunt impermixta, formaliter saltem, ut potest colligi 5. Physicorum et 5. Metaph. ergo res unius generis non est de essentia alterius. Differentia autem est de essentia speciei cujus est, in omni genere: ergo non est determinate Qualitas ut est genus distinctum ab aliis.
Tertia ratio infert aliud inconveniens, Differentiam scilicet praedicari denominative, ut distinguitur contra praedicari univoce, quod ostendit esse falsum dupliciter. Ubi adverte quod illud ultimum argumentum.
Item, praelicatio denominativa, etc. non est argumentum principale, sed est secunda probatio falsitatis consequentis illius tertii principalis. Ad oppositum adducit Auctorem in littera.
Deinde re spondet ad quaesitum, ex dictis Porphyrii, in littera assignantis duas rationes, quare Differentia praedicatur in quale : quae omnia patent ex dictis supra saepe. Ubi tangit de duplici compositione, et proprietatibus materiae et formae. Ubi intellige compositionem rationis, tam pro ratione ratiocinabili, quam ratiocinante, diversimode loquendo, et quoad actum primum, et secundum, aut formaliter aut virtualiter. Et similiter omnia possunt intelligi de intentionibus in actu signato, licet expressius loquatur de fundamentis, et actu exercito : sed tu cuncta caute mensurabis. Allegatur Philosophus 8. Metaph. et est text. comment. 6. 9. et 15. idem habet 7. Metaph. ad finem, et alibi saepe. Ibi etiam tangit convenientiam horum terminorum, qualitatis videlicet, actus, et formae notanter. Vide eum 5. Metaph. et in Theorematibus, et 19. distinct. 1. quaest. 1. et 1. dist. 2. quaest. 5 et in 4. distinct. 6. quaest. 10. Ad majorem confirmationem, Aristoteles etiam, quem ubique imitatur, utitur his terminis, tanquam synonymis plerumque. Distinguit consequenter de actu duplici, et similiter qualitate, et forma, ut supra,cap. de Genere,quaest. penultima,habet, et infra cap. de Substantia, quaest. 3. et est intentio Philosophi expresse in pluribus locis. Quaeratur 2. et 3. de Anima, 5. et 8. Physic. et alibi saepe, huic enim divisioni actus correspondet divisio potentiae in essentialem, et accidentalem : licet in Theorematibus videatur dicere, quod in ordine ad actum secundum praecise intelligatur : hoc tamen speciale est. Consequenter solvit argumenta principalia.
Ad primum, inquit, aliud est praedicare quid, et aliud praedicari in quid. Hoc est dictu, aliud est esse de quidditate rei, et ita praedicare tamen quidditatem, et etiam importare nedum particulariter, sed totaliter, ex consequenti, et ratione modi significandi ; et aliud est habere modum quid, vel essentiae, hoc est subsistentis, et non denominantis respectu ejus. Primum convenit Differentiae, secundum Generi, ut supra saepe dictum est. Realitatibus enim ejusdem rei possunt convenire diversi modi, et essendi, et praedicandi. Modus namque rei formalis est ipsa. Hoc idem habetpulchre in Theorematibus, ubi inquit quod essentiale est in plus quam in quid dictum.
Ad secundum,respondet per aequivocationem qualitatis. 5. Metaphysicae text. comment. 19. ut supra, quaest, de numero Universalium dixit.
Ad tertium respondet dupliciter.Primo, negando consequentiam, propter fallaciam Aequivocationis,et Consequentis:nam arguitur ex insufficienti, vel ex indeterminato ad determinatum: et etiam ex aequivoco ad unum aequivocatorum : sed unum istorum sufficit ad vitiandum argumentum. Potest enim esse difficultas specialis ibi de compossibilitate horum locorum, de quo non curo modo. Alio modo respondet, concedendo consequentiam, et negando antecedens, eo modo quo recte est antecedens et propositio una. Pro cujus declaratione pertractat proprie logice definitionem denominativorum, ut distinguuntur ab univocis, sicut supra, quaestione 3. de Genere, habet, et ibi ad plenum tetigi totum. Ubi finaliter tangitur multiplicitas subjecti, et accidentis, et in quale, quae omnia patent.
Ultimo, redit super solutionem primi principalis, replicando optime, quia videntur repugnantia concedi in illa solutione, hoc est, quod aliquid dicat quid, et non per modum quid, sed qualis : quia modus praedicati videtur repugnare subjecto, sicut quid, et quale repugnant, sed propter solutionem Doctoris, potest faciliter ibi dici, quod licet modus praedicati repugnet subjecto, sic quod non possit esse modus ejus,praedicatum tamen non repugnat sibi, ut cum dicitur, lapis est albus, praedicatura non repugnat subjecto, sed bene modus ejus. Si tamen praedicatum praedicaretur sub modo repugnanti praedicato, bene valeret argumentum. Doctor tamen aliter respondet, dicens, quod repugnantia, vel oppositio, habent fieri circa idem : et est sententia Philosophi in Elenchis, et 10. Metaphysicae, et alibi saepe. Res vero et modus, non sunt idem, id est, ejusdem generis, vel rationis, inter quae intelligitur esse oppositio; igitur non opponuntur: licet igitur quid opponatur quid, et quale, quali, tamen in quid non opponitur quali, nec in quale, quid ; sed in quid, in quali. Res, inquit, rei, et modus modo, opponuntur. Et exemplificat de plurali, ut quid, et singulari ut modus, ut supra habetur.
De Tertio. Quia haec omnia salis abunde superius, et alibi examinavi, ideo pauca occurrunt. Posset enim primo dubitari, qualiter rationes Auctoris in littera, probant Differentiam, ut est tertium Universale, praedicari in quale : tum quia sive quaeratur de re, sive de intentione, qualis sit, non convenienter respondetur per differentiam sic sumptam ; ut si quaeratur qualis sit homo, non convenienter dicitur quod est differentia. Similiter si quaeratur qualis sit species, non recte respondetur differentia.
Item, quare appellat compositionem ex genere et differentia, primointentionaliter maxime, compositum rationis, cum ex natura rei uniantur in homine, et sic de aliis. Posset fieri altercatio circa illud dictum ex 8. Metaphysicae, sed nolo immorari modo. Item, circa illam declarationem definitionis denominativorum posset dubitari: quia 12. distinctione 2. quaestione 1. vult superius vel partem essentialem denominative praedicari.
Item, videtur quod nedum res rei, sed modus rei, opponatur ; quia non solum opponitur albedo nigredini, sed etiam disgregativitas visus, quae est modus albedinis, opponitur nigredini: similiter caliditas opponitur aquae.
Item, cui unum oppositorum par se convenit, reliquum nec per se, nec per accidens, convenit eidem : sed Differentia de hac, et illa, praedicatur per se in quid, igitur praedicari in quale non est proprius modus ejus. Ad ista faciliter respondetur. Ad primum, patet supra, cap. de Genere, quaest. 6. solvendo primum principale, sicut duplex est quid de Specie in ordine ad Genus, ita dicendum est in proposito in ordine ad Differentiam, ut patet.
Ad aliud, tetigi prius saepe, et nunc brevibus in solutione quaestionis. Considerata enim a Metaphysico possunt appellari rationes, vel entia rationis, in comparatione ad considerata a Physico, sicut saepe habet iste, et in Theorematibus, et 1. Melaph.et 1. Sententiarum, in Reportetis. dist.
8. quod quatuor causae, ut considerantur a Metaphysico, abstrahunt a seipsis, ut considerantur a Physico : et ita compositio, seu constitutio ex realitatibus Generis, et Differentiae, in esse praeciso, et abstracto, potest dici compositio rationis, et hoc ratiocinabilis. Licet in unitate in re sit correspondentia in esse reali, hoc tamen accidit, quia in esse objectivo, et quidditativo talia considerat Metaphysicus : et isto modo quaelibet pars definitionis appellatur forma, id est, praedicatum formale, respectu definiti, cum quo stat unum habere rationem potentialis respectu alterius.
Potest etiam dici compositio rationis ratiocinantis, id est, facta per intellectum, eo quod intellectus facit illam orationem, seu complexionem longam. 8. Metaph. et hoc via divisionis, vel compositionis, seu formaliter, seu virtualiter saltem. Potest adhuc strictius dici compositio rationis ratiocinantis, ut in actu signato ex intentionibus consideratur, vel ex conceptionibus primointentionalibus sub secundis.
Ad aliud ex dictis in solutione, et supra, quaest. 3. de Genere, patet: nam hic.loquitur stricte logice de praedicatione denominativa, quae dicitur a posteriori, alibi vero extensive, sicut 3. dist. 1. et infra, in Antepraedicamentis, habet, quod omnis praedicatio, maxime formalis, potest dici denominativa.
Ad aliud, potest dici quod loquitur Doctor hic de oppositione formali, ut distinguitur contra virtualem.Instantiae vero adductae procedunt de virtuali.
Aliter dico, quod secus est de modis extensive sumptis, qui videlicet sunt modi respective, res vero absolute, qui scilicet ex natura rei consequuntur illa, quorum sunt, et secus de modis proprie dictis, qui praecise modi sunt, et ab intellectu contingenter applicantur rebus, licet moto ex proprietatibus rerum. Argamentum ergo procedit primo modo, non secundo modo : nam tales neque formaliter, neque virtualiter oportet opponi rebus. Sed considera plura, hinc et inde ponderando.
Ad ultimum dico, quod Differentia, ut Differentia, non praedicatur in quid, licet bene ut Species, vel Genus : sed semper, ut differentia est, praedicatur in quale : et sic concedo assumptum. Vel aliter, quod relativa non dicuntur opposita, nisi ad idem, et secundum idem comparata. In quid autem et quale sunt respectiva, quare non opponuntur, nisi ad idem comparentur, modo vero differentia comparatur ad diversa in argumento, utpote ad sua inferiora, et ad fundamentum, cui applicatur : et sic potest de his in quid, de illo vero in quale praedicari. Caetera altius considerabit lector.
Assignant et hoc modo, Differentia est, qua differunt a se singula, namque secundum genus n?n differunt. Sumus enim animalia nos et irranonalia, ted additum rationale disjunxit nos ab illis. Rationales sumus nos et Pii, sed mortale appositum nobis disiunxit nos ab illis.