SUPER UNIVERSALIA PORPHYRII QUAESTIONES ACUTISSIMAE
QUAESTIO PRIMA Utrum Logica sit scientia ?
QUAESTIO II Utrum Logica sit scientia communis
QUAESTIO III An Syllogismus sit objectum Logicae?
QUAESTIO IV Utrum Universale sit ens
QUAESTIO XI An haec sit per se,Homo
QUAESTIO XIII An locus sit generationis principium
QUAESTIO XXVI An Differentia possit definiri
An mortale sit Differentia animalis rationalis divisiva, et hominis constitutiva
Joannes Angl. et Bras. Super hanc quaest. Rodvigues in recapitulatione textus hujus quaest.
Quod sic videlur per Porphyrium hic, et in cap. de Specie.
Item, rationale non est ultima hominis Differentia ; ergo praeter illam oportet addere aliam, illa autem non est nisi mortale. Probatio Antecedentis, ultima Differentia convertitur cum definito, sed rationale non convertitur cum homine, quia inest Intelligentiis, ut hic dicit Porphyrius et Aristoteles 1. Ethic. Dicitur quod aequivoce inest illis et nobis.
Contra, per Aristotelem 2. de Anima, c. 3. cont. 33. et 37. Potentiae distinguuntur per actus, et actus per objecta : objectum autem actus intelligendi eorum, et nostri, idem est, scilicet quod quid est, rei materialis, saltem idem genere : ergo potentia naturalis univoca.
Item, si rationale sit ultima hominis Differentia : ergo irrationale erit Differentia ultima constitutiva alterius Speciei tantum,quia Differentiae divisivae additae Generi similiter Species constituunt.
Ad oppositum : animal rationale non praedicatur in quid de differentibus Specie ; ergo non est genus. Antecedens patet ; quia Intelligentiae, cum non sint substantiae animatae, sensibiles, non erunt animalia, per locum a definitione, et praeter nos, illae sunt tantum rationales : ergo animal rationale, non habet Differentias divisivas.
Item mortale non constituit Speciem. Probatio, Differentia sumitur a forma, unde inest Speciei ratione formae, mortale tantum sumitur a materia ; quia materia est principium. quo res potest esse, et non esse, per Aristotelem 7. Metaph. cont. 22. et hoc intelligitur tantum de materiis individualibus, quae non pertinent ad Speciei essentiam.
Item, Differentia primo inest Speciei, postea vero Individuis, quia per formam Speciei, mortale vero e converso, quia per Aristotelem I. Metaph. cap. 1. Actus, et generationes omnes, per se sunt circa singularia : ut Gallias sanatur per se : homo vero per accidens : mortale dicit aptitudinem ad transmutationem : aptitudo autem ad aliquid,est ejus per se, cujus est terminus aptitudinis.
Item, Differentia est prior Specie, vel simul, sed mortale posterius homine secundum naturam ; quia prius natura est homo, quam sit aptus ad dissolutionem.
Item ultima differentia convertitur cum definito : mortale non convertitur cum homine.
Item, Differentia conducit ad esse, et est pars rei per Porphyrium, mortale non conducit ad esse hominis.
Ad quaestionem dicendum, propter istas rationes, quod animal rationale non est Genus, nec mortale Differentia divisiva ejus, vel constitutiva hominis. Ad Porphyrium dicitur, quod loquitur secundum opinionem Platonis, qui dicit Intelligentias animalia esse rationalia. Definit enim animal, quod est substantia se movens motu voluntario: et haec ratio competit Intelligentiis.
Contra hoc, Porphyrius non loquitur hic de animali secundum hanc definitionem, sed secundum hanc, substantia animata sensibilis, quia ponendo coordinationem eorum, quae sunt in genere Substantiae, dividit corpus animatum in insensibile, et sensibile, et sub corpore animato collocat animal, per hoc innuens Genus descendere in hanc Speciem, per alteram Differentiarum divisivarum ; sic autem collocat Aristoteles animal, et similiter definit per illud Genus, et illas Differentias ; ergo loquitur secundum opinionem Aristotelis.
Potest igitur concedi, quod non loquitur de animali secundum opinionem Platonis, quia secundum illam rationem non loquitur, quam posuit Plato de animali ; sed loquitur secundum opinionem vulgi : nihil enim communiter concipitur, nisi per aliquam speciem imaginativam, et ideo communiter imaginatio circa insensibilia decipit. Ideo dicitur 3. Physicor. contexi. 75. quod fatuum est credere imaginationi. Et ideo vulgus sequens imaginationem, concipit de Intelligentiis, quasi idem quod de substantiis corporeis, et ita essent ponenda animalia rationalia secundum veram rationem animalis ; sic autem loquitur Porphyrius, quia loquitur minus provectis, qui non intelligunt multum remota a sensu.
Ad rationem dico, quod rationale est aequivocum nobis, et Intelligentiis, ipsae enim intelligunt per species innatas, nos autem per acquisitas, ideo non egent sensibus ad scientias, nos vero indigemus, per Aristotelem 1. Posteriorum, in principio quia omnis nostra cognitio ortum habet a sensu. Praeterea ipsae intelligunt complexa sine discursu, nos vero cum discursu, ut dicitur 3. de Anima, context. 14. omne nostrum intelligere est cum continuo tempore.
Contra ; quia tunc eodem modo irrationale esset aequivocum, quia quot modis dicitur unum oppositorum, tot et reliquum, per Aristotelem 1. Topic. cap. 12. ergo haec est vera uno modo, Intelligentia est irrationalis, quod videtur inconveniens.
Item, aequivoca sunt, quorum solum nomen commune est ; ergo si rationale sit aequivocum illis, et nobis, sequitur quod tantum sit commune secundum nomen, sed nos sumus intelligentes secundum rem ; ergo ipsae tantum secundum nomen.
Ad primum istorum dici potest, quod non est inconveniens hanc multiplicitatem concedere secundum aequivocationem, Intelligentiaest irrationaliset vera est in uno sensu.Vel aliter,quod est simpliciter vera, quia irrationale tantum opponitur rationali, ut est Differentia animalis, non autem ut est Differentia constituens Speciem substantiae incorporeae, sicut convenit Intelligentiis ; et lunchaec,Hom o est irrationalis, est omnino falsa, et haec,Bos est irrationalis, omnino vera. Contra, privatum nihil proprie dicitur nisi hoc quod est aptum natum habere habitum ; bos non est aptus esse rationalis ; ergo non est Irrationalis. Potest dici, quod In compositione, Irrationalis, habet accipi negative, non privative.
Contra, tunc non est Differentia animalis divisiva, quia excedit animal, nec praedicatur de ea per se Differentia superior, scilicet sensibile, quia non est de Intellectu ejus, si tantum Importat negationem rationalis.
Dici potest ad utrumque quod hic est tantum negatio In genere, non extra genus, ut est Differentia animalis. Vel potest concedi, propter secundum Istorum, quod non est Differentia proprie loquendo, quia Differentia quaelibet accipitur a forma, et Ideo diversarum Specierum diversae sunt Differentiae propriae.
Aliter potest dici ad primam objectionem, quod privative oppositum actui, vel alicui significanti actum, privat actum et relinquit aptitudinem ; sed privative oppositum alicui significanti aptitudinem, privat actum, et aptitudinem ; et si quid relinquit, hoc est tantum secundum genus: rationale autem tantum significat aptitudinem, et Irrationale hoc privat, est tamen Irrationale aptum habere rationem secundum genus, quia Inquantum animal sibi non repugnat, sicut nec talpae videre.
Ad aliud de ratione aequivocorum, dico quod oequivocum i n utroque sensu, est univocum significans aliquid, et non tantum vox, tamen nihil est commune significatis, nisi tantum vox ; sed in hoc sensu accipitur vox, cum uno significato in isto, et cum alio significato in alio, sic rationale secundum vocem, et significationem perfectius inest illis, quam nobis.
Ad illud, quod primo objectum est contra illam responsionem, potest dici,
quod dictum Aristotelis verum est, sed non dicit praecise potentias distingui per objecta, sed possunt distingui per diversos modos operandi, aliter non esset sensus communis distincta potentia, a sensibus particularibus, quod est contra Aristotelem 2. de Anima, cont. 14. et circiter. Distinguitur enim a sensibus particularibus, propter diversum operandi modum, circa idem objectum ; quia quod per se cognoscitur ab aliquo sensu particulari, per se cognoscitur a sensu communi.
Ad aliud principale potest dici, quod non oportet, quod si una Differentia cum Genere constituit Speciem specialissimam, quod alia similiter, licet utraque constituat Speciem. Unde animal irrationale (si irrationale sit Differentia vera) potest esse genus intermedium, et animal rationale, definitio completa hominis, et hoc maxime est verum, quando est oppositio imperfecti ad perfectum. in quolibet enim Genere, uno perfecto existente, sunt multa imperfecta, per recessum ab illo, secundum diversum gradum, ut patet in coloribus ; rationale autem est perfectissimum in genere animalis.