De membris serpentium exterioribus et manifestis.
Membra autem serpentium manifesta post haec ponemus. Genus autem serpentium medium esse videtur inter sanguinem habentia agrestia, et aquosa : et ideo post utraque illa oportet loqui de modis membrorum ejus. Multa enim genera serpentium manent super terram : pauca autem genera manent in aqua et in mari. Aquei autem et marini serpentes sunt similes serpentibus terrestribus praeter quam in capite : quoniam caput marinorum est durissimum et asperum, et minus quam caput terrestrium proportione corporis sui. In mari autem sunt multa genera valde serpentium, et non manent in locis profundis, sed in propinquo riparum : et tamen in mari Oceani in parte qua Germaniam attingit, invenitur piscis serpentinus quantitatis fere cruris hominis, habens aculeum retro in cauda corneum, qui amputatur a piscatoribus, et postea totum residuum corporis comeditur : et ille habi- tat In profundo maris, sed non vere est serpens, quamvis sit piscis serpentinus.
Amplius autem nullum omnino genus serpentium habet pedes, et in hoc convenit cum pluribus generibus piscium : quia illi qui vere pisces sunt, pedes non habent. In mari tamen est animal quod quadraginta vocatur, propterea quod tot pedes habere videtur : et simile huic animali est aliud quod moratur in terra, et eodem, nomine vocatur. Sed quod est in mari, est minus quam agreste, et moratur in locis petrosis, et est rubicundi coloris, et gracilium pedum.
Amplius autem in mari est piscis parvus, qui vocatur detinens navim, eo quod virtute suae speciei habet detinere naves et impedire transeuntes : et hunc piscem quaerunt homines magici, et utuntur ipso
aliquando ad convertendum corda hominum ad odium, et aliquando ad converdum corda eorum in amorem : et hoc genus piscis non est comestibile, et de hoc dixerunt quidam quod habet pedes : sed falsum est, et causa deceptionis est, quia alae pinnularum ejus secundum aliquid pedibus assimilantur. Quaecumque ergo talia pedes habent, non vere pisces sunt, licet cum piscibus in multis communicent.
Jam igitur divisim diximus de membris extrinsecis manifestis animalium, et declaravimus quot sunt numero, et quae sunt. Diximus enim de membris generum animalium dictorum, sive generent sibi similia ex utero, sive sint ovantia terrestria et aquea.