SUPER UNIVERSALIA PORPHYRII QUAESTIONES ACUTISSIMAE
QUAESTIO PRIMA Utrum Logica sit scientia ?
QUAESTIO II Utrum Logica sit scientia communis
QUAESTIO III An Syllogismus sit objectum Logicae?
QUAESTIO IV Utrum Universale sit ens
QUAESTIO XI An haec sit per se,Homo
QUAESTIO XIII An locus sit generationis principium
QUAESTIO XXVI An Differentia possit definiri
Utrum Proprium sit Universale
D. Thom. Opusc. 48. cap. 7. Averroes cap. de Proprio. Albert. Mag. tract. 6. de Proprio cap. 1. et tract. 7. cap. 1. Okam 1. p. Log. cap. 24, ei in expos. cap. de propr. Albertus Parvus q.
unica de Proprio. Joan. a Magistris q. 9. Log. Joan. Angl. et Bras. super hanc. q Cajet. Sotus, Toletus, Merinero, Ruvio cap. de Proprio Conimb. cap. de Proprio art. 3. Complui. disp. 8. de Proprio quaest. 1. Rodrigues q. 1. de Proprio art 1. Aversa q. 10. de Proprio sect. 2.
Quod non videtur ; quia oppositum non praedicatur de opposito, Proprium, et commune opponuntur : ergo haec est falsa, Proprium est commune, sed commune, et Universale idem sunt : ergo.
Item, nulla intentio secunda praedicatur vere in abstracto de re primae intentionis, haec est vera, Risibilitas est proprietas : ergo Proprium non est secunda intentio. Item per Aristotelem in 4. Top. cap. 9. si Genus est ad aliquid, et Species,Universale est ad aliquid ; Proprium vero non : ergo, etc. Prima pars minoris patet ; quia Universale cum sit essentialiter praedicabile, dicitur ad illud, de quo praedicatur, sive ad subjicibile. Secunda probatur ; quia Proprium non refertur ad illud cujus est Proprium: nam nullum accidens refertur ad suum subjectum, quia tunc omne accidens esset relativum. Similiter illud, cujus est Proprium, prius naturaliter est Proprio, relativum autem simul est natura cum correlativo, nec ad aliquam aliam refertur intentionem, ut patet inductive, sicut argutum est supra, de Differentia. Item, Proprium manet, non existente intellectu, quia non existente intellectu, adhuc , sicut prius, habere tres inest omni triangulo, et soli, et semper.
Ad oppositum est Porphyrius et Aristoteles 1. Topic. cap. 3. ponens Proprium esse praedicatum ; ergo Universale.
Ad quaestionem dicendum, quod Proprium est Universale ; quia praedicatur de pluribus) est enim secundum Aristotelem 1. Top. praedicatum conversim, idest, convertitur cum illo, cujus est proprium ; illud autem est Universale,
quia potest esse demonstrationis subjectum,quia omne Proprium potest demonstrari de eo, cujus est Proprium, per definitionem : Universalium autem est demonstratio, per Aristotelem 1. Posterior. ergo si ipsum subjectum praedicatur de pluribus : et suum convertibile praedicatur de pluribus, quod est Proprium.
Intelligendum tamen, quod Proprium est aequivocum ; quia potest esse nomen primae intentionis, et sic opponitur communi, potest enim aliquid dici Proprium Individui, sicut et Speciei, et sic est concretum, et a proprietate dictum.
Alio modo Proprium est nomen secundae intentionis, significans intentionem secundam, scilicet praedicatum convertibile non praedicans essentiam, ut definitur 1. Top. cap. 4. et sic est species Universalis; quia Universale descendit in ipsum per differentias per se divisivas ejus, scilicet praedicari convertibiliter in quale accidentale.
Ad primum argumentum dici potest, quod Proprium opponitur communi, ut est res primae intentionis, non autem ut est secunda intentio. Vel aliter, quod sunt relativa, et unum relativum dicitur de alio,non tamen oppositum de opposito ; quia non sunt opposita, nisi respectu ejusdem.
Proprium autem respectu Speciei, commune est respectu Individuorum sub Specie contentorum ; quia de illis dicitur, ut de pluribus, non de Specie, cujus est Proprium.
Ad aliud patet; quia Proprietas est abstractum Proprii, ut est nomen primae intentionis, non secundae.
Contra, risibile est Proprietas, risibile est Proprium ; ergo Proprium est Proprietas: praemissae sunt verae : ergo conclusio : sed res primae intentionis sic non praedicatur de re secundae intentionis in abstracto, sicut nec e converso.
Item, si ut est nomen secundae intentionis est concretum, quid est ejus abstractum?
Ad primum dico, quod est fallacia Accidentis,quia extranee insunt accidentia realia, et intentionalia ipsi subjecto.
Ad secundum dico, quod ejus abstractum non significatur uno nomine, sicut nec in aliis quatuor, sed per circumlocutionem sic exprimitur, intentio Proprii.
Ad tertium principale dici potest, quod si Genus sit ad aliquid, oportet Speciem esse ad aliquid per se, sed non primo, sed secundum genus, sic Proprium secundum suum genus, quod est Universale, dicitur ad aliquid, scilicet ad illud de quo dicitur, ut ad subjectum, quia praedicatum dicitur ad subjectum.
Aliter potest dici, quod secundum propriam rationem refertur primo ad Speciem, non inquantum Species, sed inquantum habens Proprium.
Cum dicitur quod non, quia accidens non refertur ad subjectum, dico, quod subjectum Proprii, ut est intentio, non est Species, sed res aliqua primae intentionis, ut risibile, sicut de Universali supra dictum est, tamen illud cui applicatur intentio Proprii, potest esse in eo cui applicatur intentio Speciei, ut risibile in homine.
Ad secundam probationem cum dicitur, Proprio prius est illud, cujus est Proprium, dico, quod subjectum secundum se est prius, sed non inquantum habens Proprium, non est autem correlativum Proprii, nisi inquantum habens Proprium.
Ad quartum dico, quod nihil proprie accidit alii, ut ibi sumitur accidit, nullo existente intellectu, similiter nec accidit omni ; quia nil est commune omni cui possit accidere aliquid, nullo intellectu existente.