SUPER UNIVERSALIA PORPHYRII QUAESTIONES ACUTISSIMAE
QUAESTIO PRIMA Utrum Logica sit scientia ?
QUAESTIO II Utrum Logica sit scientia communis
QUAESTIO III An Syllogismus sit objectum Logicae?
QUAESTIO IV Utrum Universale sit ens
QUAESTIO XI An haec sit per se,Homo
QUAESTIO XIII An locus sit generationis principium
QUAESTIO XXVI An Differentia possit definiri
Utrum definitio Proprii quarto modo (scilicet quod accidit omni, soli, et semper) sit convenienter data
Joannes Angl. Bras. et Rodrigues, super hanc quaestionem. Vide eitatos quaest. antecedenti.
Quod non videtur ; quia non ponitur ibi genus Proprii, quod est Universale, nec ratio ejus loco sui.
Item, ista ratio competit Differentiae ultimae, et completivae Speciei ; quia illa convertitur cum definito, per Aristotelem 7. Metaph. cont. 43. ergo, etc.
Item, proprietas sic convenienter definitur: non ergo Proprium, nisi per accidens.
Item, Accidens est distincta Species a Proprio ; ergo inconvenienter ponitur in ejus definitione.
Item, datur per copulationem ; ergo est increpanda, per Aristotelem 6. Topic. Item definitum cum sit intentio, potest esse univocum in omni genere, sed accidens non est univocum: quia tunc tantum essent duo generalissima, substantia scilicet, et accidens.
Ad oppositum est Porphyrius.
Ad quaestionem dicendum, quod ista definitio est convenienter data ; quia per primam particulam, scilicet accidit, habetur ratio praedicati, et modus praedicandi, scilicet in quale accidentale, per omni et soli et semper, habetur convertibiliter, et per has differentias descendit Universale in Proprium, ut patet in divisione Universalis. Est etiam haec ratio eadem illi, quae ponitur ab Aristotele 1. Top. cap. 4. Proprium est praedicatum non praedicans essentia convertibiliter.
Sciendum est autem, quod accidens aequivoce est nomen primae intentionis, et secundae. Primo enim modo significat naturam extra animam, secundum quod Aristoteles 5. Metaph. cont. 13. et inde, dividit ens in substantiam, et accidens. Secundo modo adhuc est aequivocum, uno enim modo, idem est quod praedicatum non essentiale, et sic est idem quod esse in, secundum quod,esse in,distinguitur contra, dici de : in principio Praedicamentorum, quia quod dicitur de, est praedicatum essentiale, quod est in non est essentiale. Alio modo est intentio quaedam sumpta a proprietate in re, sub quo et ejus opposito, intelligi potest illud cujus est accidens sine repugnantia. De accidente primo modo non loquitur Logicus, nisi per accidens. Secundo modo, ponitur in definitione Proprii. Tertio modo, est unum Universale distinctum contra alia quatuor.
Ad primum argumentum patet. Per accidit enim intelligitur praedicari per omni, de pluribus sub Specie contentis, illa enim particula, in hoc quod est una, ex qua habetur convertibilitas ejus cum Specie, dicit universalitatem ejus ad omnia, quibus inest Species, cujus est Proprium.
Ad secundum patet, quod Differentiis non accidit, quia praedicant essentiam, licet non per modum essentiae.
Ad tertium dico, quod proprietas, ut est nomen primae intentionis, non sic convenienter definitur, sunt enim quae definiuntur secundum intellectum; ergo ibi sumuntur intentiones, quae non definiunt rem primae intentionis; quia sunt naturaliter posteriores ea. Si vero sit nomen secundae intentionis, significans idem quod intentio proprii, illa non convenienter definitur sic, quia illa significatur, sub modo opposito ei, quo sibi convenit accidere omni.
Ad quartum patet : quia procedit de accidente tertio modo dicto.
Ad quintum dico, quod per omnia illa copulata, omni, et soli, et semper, debet intelligi unum circumlocutum, scilicet convertibiliter, et non est inconveniens ponere copulationem, ad circumloquendum aliquid in definitione.
Ad sextum patet, quia procedit de accidente primo modo.