SUPER UNIVERSALIA PORPHYRII QUAESTIONES ACUTISSIMAE
QUAESTIO PRIMA Utrum Logica sit scientia ?
QUAESTIO II Utrum Logica sit scientia communis
QUAESTIO III An Syllogismus sit objectum Logicae?
QUAESTIO IV Utrum Universale sit ens
QUAESTIO XI An haec sit per se,Homo
QUAESTIO XIII An locus sit generationis principium
QUAESTIO XXVI An Differentia possit definiri
Utrum Proprium necessario semper insit
Vide citatos quaest. 30.
Quod non videtur: quia risibile non semper inest homini, non enim homo semper ridet.
Dicitur quod risibile semper inest secundum aptitudinem, sed non semper secundum actum.
Contra, semper inest homini actu causa efficiens hujus proprii, scilicet forma hominis ; igitur et iste effectus semper est in actu.
Item, ad principale, substantia praecedit omne accidens tempore; ergo tempore est, quando nullum sibi inest accidens, ut de accidente Aristoteles ibi loquitur, sed illo modo proprium est accidens ; ergo substantia est sine proprio.
Item, omnis potentia passiva est in potentia contradictionis, per Aristotelem 9. Metaph. context. 17. subjectum est in potentia passiva ad proprium; quia materia ejus in qua: ergo potest esse sub proprio, et ejus opposito; ergo non est necessarium quod proprium semper insit.
Ad oppositum est Porphyrius.
Ad quaestionem dicendum, quod Proprium semper inest, ut patet ex praedictis; quia Proprium egreditur ex principiis subjecti, et maxime a forma : non est autem possibile causam necessariam et immediatam alicujus poni, nisi ponatur effectus, et ideo quia semper inest subjecto sua forma ; quia non est id, quod est, nisi per illam, ideo semper sibi inerit proprium.
Ad primum argumentum dico, quod risibile semper inest actu, licet ridere non semper insit ; quia ridere est commune accidens hominis,nee inest homini tantum aptitudinaliter ; quia illa aptitudo non est inhaerentia risibilis ad actum, sed est ex parte ipsius proprii in se, nec est inconveniens, ridere aptitudinaliter semper inesse actu homini.
Ad secundum dico,quod illa propositio est intelligenda per se, quia substantiae inquantum est, ex sua ratione, non sibi repugnant tempore praecedere omne accidens, cum substantia secundum se non dependeat ab aliquo accidente, est tamen per accidens falsa: quia semper accidens est, quando substantia est: quia consequitur immediate esse substantiae, nec est inconveniens propositionem per se veram,esseimpossibilem per accidens, sicut dicitur 6. Physic. cont. 15. quod omni motu contingit accipere motum velociorem, quod verum est respiciendo ad motum secundum ejus rationem generalem, sicut ibi loquitur Aristoleles de motu, sed in 8. ejusdem, context. 76. et circiter. Idem 2. Coel. contex. 53. dicitur, quod omnis motus est determinatae velocitatis, et tarditatis, quod verum est comparando motum ad determinata moventia, et mobilia,secundum quam rationem loquitur ibi Aristoteles de Motu. Similiter 4. Physic.cap. de Vacuo, context. 52. supponitur in illa demonstratione per impossibile. Sit enim spatium vacuum,quod quocumque corpore repleatur, contingit accipere spatium repletum corpore subtiliori, quod verum est secundum rationem generalem corporis, inquantum replens locum, cujus oppositum est manifestum, respiciendo determinatas naturas naturalium.
Ad tertium dicitur, quod omne quod est tantum in potentia passiva ad aliquid, est in potentia contradictionis ad illud. Subjectum autem respectu proprii non est solum in potentia passiva, sed in potentia effectiva, quia effective est proprium a subjecto.
Contra; materia, et efficiens non coincidunt, per Aristotelem 2. Physic. context. 70. igitur non est subjectum respectu proprii, materia, et efficiens.
Dicitur, quod verum est dictum Aristotelis de materia ex qua,et efficiente per transmutationem ; non de materia in qua, et efficiente sine transmutatione, cujusmodi materia, et efficiens est subjectum respectu passionis.
Contra, omne efficiens est in actu respectu cujus est efficiens,omnis materia est in potentia, sed idem non est in potentia et actu respectu ejusdem.
Potest dici, quod idem potest esse in potentia, et in actu, ratione diversorum, scilicet materiae, et formae, et non sunt opposita, nisi accipiantur secundum idem, et respectu ejusdem. Aliter dicitur, quod potentia ante actum opponitur actui, non quae est cum actu, et ista potentia sola est in subjecto respectu passionis.