XVII. HYMNODIA HIBERICA. HISTORIAE RHYTHMICAE.
3. In Sanctificatione Conceptionis BMV.
12. In Translatione s. Augustini.
24. De ss. Emetcrio et Celedoiiio.
31. De ss. Facundo et Primitivo.
32. In Translatione s. Froilani.
34. De Stigmatilms s. Francisci.
42. In Translatione s. Jacobi.
46. In Translatione s. Indaletii.
51. De ss. Luciano et Marciano.
59. De ss. Nunilone et Allodia.
20. Aimericus Picaudi, presbyter de Partiniaco.
21. De Translatione s. Jacobi. Lectiones secundum Leonem papam et magistrum
In 1. Vesperis.
Ad Magnificat.
A. Laudibus insignis
Raimundus dignus et hymnis,
Sanctorum more
micuit Christi sub honore,
Exemploque pari
mereamur hunc imitari.
Ad Matutinum.
Invitatorium.
Christum laudemus,
una Domino jubilemus,
Quem macula mundus
vita decorat Raimundus.
In 1. Nocturno.
Antiphonae.
1. Sacris doctrinis
datus a puerilibus annis,
Doctrina fotus,
primum fuit inde remotus,
Militiae mores
exercuit atque labores.
2. Deinde volente Deo
vacuus sensu puerili
In melius crevit
metit et quae semina sevit.
3. Mundi fluxa videns,
quasi stercora terrea ridens,
Quod nibil est sprevit,
sub Christi lege quievit.
Responsoria.
1. Magna proles sanctus
Raimundus jure beatus,
Et babitum mutans
et inania quaeque refutans,
Peivigil infestum
superavit corporis aestum,
V. Viribus et totis
vitiis de corde remotis
Carneque devicta,
mundi levitate relicta.
2. Sacram doctrinam
tenuit vitando ruinam,
Fructiferos morum
calles sectando bonoium,
Nullum despexit
pro persona neque vexit,
V. Christo devotus,
divino munere fotus
Omnia, quae legit
de Christo facta, peregit.
3. O felix valde,
pater, o clemens Raimunde,
Oramus, praesto
servoram fletibus esto,
Nos solito more
laetemur te genitore,
Tecum gaudentes
coelesti sede fruentes ;
V. Nos inopes cerne,
clementer crimina sterne,
Concessa sede
coeli maneamus in aede.
In 2. Nocturno.
Antiphonae.
1. Crevit fama viri,
voluit Tolosa potiri
Tanto patrono,
tali ditata colono,
Seminavit parce,
sua qui locat aetheris arce
2. Eligitur, prior efficitur
Dominoque volente
Praedicat atque docet,
gens gaudet docta repente.
3. Accurrunt populi,
veniunt sine nomine mixti,
Iste bonus doctor
monstrat vestigia Christi.
Rsponsoria.
1. Deinde beatus homo
regnum venit Hispaniarum,
Incultos mores
ubi reperit ecclesiarum,
Omnes illustrat
sua quas praesentia lustrat,
V. Dat verbum vitae
promittens praemia rite.
2. Digna loquens digne,
pertractans cuncta benigne,
Rexit jure datum
Barbastri pontificatum,
Nil tulit injustum,
sibi contulit omne venustum.
V. Hic est vir prudens,
hic est vir et Israelita,
Cujus vita nitet
fidei dono redimita.
3. Pontificum gemma,
mira bonitate repletus,
Floruit in mundo
divino dogmate fretus,
Semper ad optatam
tendens sedemque beatam,
Unde fuit cura,
dat enim sibi vita futura ;
V. Non de terrenis
sibi cura fuit, sed egenis
Applicuit mentem
coelestia concupiscentem.
In 3. Nocturno.
Antiphonae.
1. Huic fuit atque pilis
vestis circumcincta tam vilis,
Usus sub pannis
ac quatuor quater annis
Devota mente
solo custode sciente.
2. Jejunans, orans,
vigilans, patiens quoque
plorans,
Spiritui sancto
fuit aptus munere tanto.
3. Denique vir sanctus,
pius, ad bona coelica tantus,
Cum populo Christi
solantis more magistri
Ejus sub sorte
pervenit Malacha forte.
Responsoria.
1. Vir sanctus rite
reserans solatia vitae
Ad dignam mortem
vocat hoc sermone cohortem:
Sancte velle mori,
nobis contingit honori ;
V. Vos ergo morti
constanter robore forti,
Vulnera cruda pati,
fratres, estote parati.
2. Talia dum tractat,
dum vitae semina jactat,
Temporis ad metas
illius pervenit aetas,
Humani moris
morbos patiendo doloris.
V. Hinc cessit, postquam
vir sanctus venit ad Oseam,
Felix in Christo
saeclo migravit ab isto.
3. Aethra petit, coelestis adest
chorus, intonat aether,
Deserit invia sol,
sistitur arce poli;
Agminibus sacris
sociatur in aede superna,
Mors sibi vita manet,
debita lucra tenet.
V. Omnes gaudete,
quae dantur lucra, videte,
Quae sunt felici
praemia pontifici.
In Laudibus.
Antiphonae.
1. Praesul Rairaundus,
a cuncto crimine mundus,
Claret in hac vita,
coeli manet arce polita.
2. Surdis auditum,
reparat claudis quoque gres-
sum,
Dat caecis visum,
dat debilibus quoque nisum.
3. Abstrahit inclusos
obscuro carcere trusos,
Ulla sibi poena,
non est dijuncta catena.
4. Plurima perpessum
cito sanat daemone pressum,
Noxia cuncta fugat,
sibi morborum nihil obstat.
5. Ergo laudetur,
Deus a cunctis veneretur,
Talia qui sancto
dare dignatur Eaimundo.
Ad Benedictus.
A. Gaudet ecclesia
tali ditata sophia,
Laudes Raimundi
ferat per climata mundi,
Aetheris arce micat,
Dominum plebs haec bene-
dicat.
Per Horas Antiphonae.
Ad Primam.
Cum doctor magnus
resplendet mitis ut agnus,
Errantum dux est,
illis quia praevia lux est.
Ad Tertiam.
Ut patet altus mons,
semper fuit ut liquidus fons,
Lumine sic certo
cognoscitur hic in aperto.
Ad Sextam.
Ut summo posita
resplendet monte lucerna,
Sic Raimundus
resplendet in arce superna.
Ad Nonam.
O felix Rota
tam sancto patre dotata
Fulges, ecce, bono
proprio suffulta patrono.
In 2. Vesperis.
Ad Magnificat.
A. Gemma sacerdotum,
servorum respice votum
Ad te clamantum,
te toto corde precantum,
Nobis adquire,
quod te possimus adire.