SUPER UNIVERSALIA PORPHYRII QUAESTIONES ACUTISSIMAE
QUAESTIO PRIMA Utrum Logica sit scientia ?
QUAESTIO II Utrum Logica sit scientia communis
QUAESTIO III An Syllogismus sit objectum Logicae?
QUAESTIO IV Utrum Universale sit ens
QUAESTIO XI An haec sit per se,Homo
QUAESTIO XIII An locus sit generationis principium
QUAESTIO XXVI An Differentia possit definiri
Utrum Accidens sit de numero Universalium
Vide citabis quaest. 12. et citandos quoest, sequenti.
Quod non videtur : quia quod est in singulari, est singulare, nam receptum est in recipiente per modum recipientis: sed accidens est in singulari, ut habetur 5. Metaph. cap. de Eodem : ergo accidens commune est singulare, et illud accidens est illud, de quo hic agitur, ut patet per Porphyr. cap. de Genere in divisione, quam ponit ad notificandum definitionem Generis, dicentem, et accidentia communia, sed non propria alicui.
Item, Ens, 5. Metaph. dividitur in substantiam, et accidens. Ista divisio si valet, est per opposita, sed res primae intentionis, non opponitur rei secundae intentionis; ergo cum substantia, quod est alterum membrum divisionis, sit res primae intentionis, accidens non erit res secundae intentionis : igitur nec species Universalis.
Item, nulla res secundae intentionis praedicatur per se de re primae intentionis, sed haec est praedicatio per se, Qualitas est accidens; ergo, etc. Probatio minoris, haec est per se, Qualitas est ens, ut patet per Aristotelem 3.et 4. Metaph. sed expressius 8. context. ult. sed ens non habet alium intellectum, nisi substantiae, et accidentis : ergo cum substantia non praedicetur per se de Qualitate, et ens praedicetur, sequitur, quod accidens praedicatur per se de illa.
Item, nulla species ipsius Universalis vere inest singulari, ut patet inductive, haec enim est falsa, Hoc animal est Genus, hic homo est species; sed haec est vera, Haec albedo est accidens quia definitio Accidentis, scilicet quod adest, vel abest, etc. dicitur de hac albedine ; ergo Accidens hic definitum,non est species Universalis.
Ad oppositum est Porphyr. et Aristoteles 1. Topicorum ponens Accidens quartum praedicatum.
Ad quaestionem dicendum, quod Accidens est de numero quinque Universalium, ut hic sumitur. Sed intelligendum, quod hoc nomen accidens sumitur multipliciter,uno modo est nomen primae intentionis,et sic est aequivocum ad duo, ut dicitur 5. Metaph. in fine, cont. ult. quia uno modo dicitur idem quod contingens in paucioribus. Alio modo est idem, quod adveniens enti in actu post ejus esse completum, et hoc modo loquitur Metaphysicus dividens Ens in substantiam, et accidens, et illud accidens sic sumptum,est aequivocum ad 9. Praedicamenta. Alio modo est nomen secundae intentionis et sic uno modo significat idem quod extraneum ; prout sumitur in Elenchis, in fallacia Accidentis. Alio modo significat idem quod secunda intentio, scilicet quodlibet quod causatur a sola consideratione intellectus, et isto modo omnia quinque Universalia sunt accidentia. Alio modo significat idem quod praedicatum non essentiale, et sic distinguitur contra praedicatum essentiale, et est commune duobus ultimis Universalibus, et sic ponitur in definitione Proprii. Alio modo dicitur idem quod praedicatum non essentiale, nec per se, nec convertibile : et sic est quintum Universale. Et patet quod sic sumptum praedicatur de pluribus, et habet modum praedicandi distinctum ab aliis : sic enim praeter materiam, et formam, quae sunt essentia rei; et accidentia egredientia ex illis principiis per se,est reperire aliqua consequentia essentiam, non per se, nec convertibiliter : sic praeter praedictos modos praedicandi in quid, et in quale essentiale, et accidentale convertibiliter, est alius modus praedicandi in quale accidentale non convertibiliter sumptus a modo essendi in re, et tale praedicatum dicitur accidens, ut hic sumitur, in quod descendit Universale per istum modum praedicandi, sicut in alia Universalia per alios modos praedicandi.
Ad primum argumentum, dico ad minorem, quod haec intentio, accidens, est in subjecto communi, ut in albo, vel in aliquo consimili, cui applicatur, sicut species in hoc communi subjecto homo, et similiter dictum Aristotelis 5.Metaph. est de illo, cui applicatur haec intentio accidens; quia illud primo inest singulari ; quia non consequitur principia Speciei secundum se.
Contra, si illud cui applicatur haec intentio, sit in singulari primo ; ergo est singulare, ergo et haec intentio, quae est in illo, est singularis, et sequitur idem quod prius. Dico, quod cui applicatur haec intentio, ut album, secundum esse materiale est in singulari primo, sed sic non est subjectum intentionis : sed secundum quod consideratur ab intellectu, sic est ei extraneum esse in singulari : unde in argumento est fallacia Accidentis.
Ad secundum, et tertium patet ; quia procedunt ut accidens est res primae intentionis, nam sumendo accidens sic pro uno novem significatorum, haec est per se, Qualitas est accidens ; sumendo autem pro intentione, est tantum vera denominative, sicut haec, Homo est Species, nec inest isto modo accidens universaliter qualitati, quia non singularibus, nec cuilibet Speciei; quia aliqua Species qualitatis, est cui applicatur haec intentio proprium , ut risibile.
Ad quartum dicitur, quod haec est falsa : Haec albedo est accidens, ut hic sumitur accidens, sed est vera, ut ly accidens est res primae intentionis. Ad probationem dico, quod Porphyrius per haec verba, adest, et abest : circumloquitur praedicatum accidentale, non per se, vel non convertibile, ut dicetur infra, et illud non competit huic albedini ; quia haec albedo non est praedicatum, sed album.