Et est digressu) declarans ea quae objicit Galenus contra praedicta ab Aristotele.
Galeni quidem sententia in multis ad haec quae dicta sunt contrariatur : quorum quidem primum est, quod nullo modo venam dicit esse ejusdem substantiae cum arteriis, eo quod arteriae compositio est ex duriori substantia quam venae quietae, sicut patet ex his quae dicta sunt in primo libro.
Adhuc autem quoniam arteriae omnes praeter unam solam quae venalis arteria vocatur, et a medio foramine cordis ad pulmonem mittitur, componuntur ex duabus tunicis grossis : venae autem ex una.
Amplius autem nullam omnino venam dicit oriri pulsantem a dextro ventriculo cordis, sed a sinistro, unam quidem quam orihi vocant, cujus unum ramum in circuitu cordis reflexum dicit venire usque ad dextrum ventriculum et ibi ramificari, sed tamen ortam esse a sinistro : et hujus signum vult esse, quod pulsus magis viget in sinistra parte corporis quam in dextra. Aristoteles autem dicit majorem non vocari orthi, sed minorem : et majo- rem quidem oriri a dextro, minorem autem quae est orthi, a medio, nec aliquam videtur dicere oriri a sinistro.
Adhuc autem Galenus adeo certus erat venas oriri ab hepate, venas, inquam, quietas non pulsatiles, quod etiam de hoc vadiumposu.it pontifici cuidam quem custodem altaris quidam vocant, quod occulta fide hoc demonstraret, et demonstravit per anatomiam. Aristoteles autem nullam omnino venam dicit ab hepate oriri, sed omnes a dextro ventriculo cordis.
Rationes etiam anatomiae suae Galenus adhibuit, eo quod constat unum principalium membrorum esse hepar. Non autem haberet principalitatem, nisi esset alicujus rei universaliter ad corpus pertinentis operativum, sicut patet per ea quae in primo libro dicta sunt : et constat quod non est operativum nisi sanguinis. Cum igitur venae sinl viae sanguinis, oportet quod oriantur a sanguinis fonte qui est hepar.
Adhuc autem incrementum et extensio venarum in animalibus est ad similitudinem eorum quae succum deferunt in plantis : quia aliter non esset unus ordo naturae, ut dicit Galenus. Principia autem eorum quae succum portant in plantis, sunt ex parte illa in qua succus tractus primo invenitur, hoc est, in terra : et quia similiter est in venis, oportet, ut dicit Galenus, quod oriantur ex parte quae primo incipit esse succosa separato humido nutrimentali. Est autem hoc hepar, et non cor. Oriuntur igitur ab hepate.
Amplius autem stipes non est principium radicum, sed e converso multae radices collectae producunt stipitem, qui postea in ramos dispartitur. Venae autem capillares radices habent per totum hepar, et non per totum cor : et in gibbositate hepatis illae colliguntur in unam venam quae ventrem habens vocatur, quae nec i pstota ad cor extenditur, sed una pars ejus. Cum igitur antequam ad cor veniat dividatur, oportet quod ramus ejus sit in corde, et stipes super hepar, et radices in hepatis profundo : originem igitur ducit ab hepate, et non a corde in quo non radicatur, licet ramulos quosdam habeat in basi cordis in parte dextra, et radices haberet in hepate : tunc principium in planta, non esset principium in venis : et sic ortus venarum esset contrarius ortui plantarum : et esset animal in suis viis nutrimenti arbor inversa, ut dicit Galenus, quae succum a ramis duceret in stipitem, et a stipite in radices.
Adhuc autem superfluitates omnes quibus sanguis emundatur, sunt circa hepar, et non circa cor : ibi enim separatur aquosa superfluitas per emulgentes, ibi etiam spuma intensa separatur ad cistim fellis, ibi etiam grossa terrestreotas as ad splenem derivatur : et nullum istorum receptaculorum est in circuitu cordis : igitur sanguis generatur in hepate, et non in corde. Cum autem venae non sint nisi viae sanguinis, videtur ex hoc inevitabiliter concludi, quod venae oriuntur ex hepate, et non ex corde.
Cujus signum est, quod etiam sanguis colorem habet hepatis, et non cordis : non enim cor dat ruborem sanguini cum abundet spiritu qui ex majori parte aereus est, sed potius claritatem : propter quod etiam sanguis in arteria currens est clarissimus, sed potius cor rubet ex sanguine nutrimentali, et hepar potius dat sibi colorem rubeum : ergo videtur etiam principiare ipsum, et vias suas quae sunt venae.
Haec igitur et similia visu ostendit, et per rationem objicit Galenus.