SUPER UNIVERSALIA PORPHYRII QUAESTIONES ACUTISSIMAE
QUAESTIO PRIMA Utrum Logica sit scientia ?
QUAESTIO II Utrum Logica sit scientia communis
QUAESTIO III An Syllogismus sit objectum Logicae?
QUAESTIO IV Utrum Universale sit ens
QUAESTIO XI An haec sit per se,Homo
QUAESTIO XIII An locus sit generationis principium
QUAESTIO XXVI An Differentia possit definiri
De Primo, quid Proprium, et quid Accidens, et quoties accipiuntur, patet ex saepe dictis ; hic possibilitas attenditur et de congruo,et absolute etiam accipiendo ista duo, ut supra ostenditur, esse distincta Universalia.
Dici hic intelligitur per praedicari, enuntiari, seu applicari in actu exercito, vel etiam signato. Cum dicit de aliquo eodem, restringit se, quia clarum est quod aliqua sunt propria, quae non possunt poni accidentia aliorum, ut risibilitas, et hujusmodi. Sed de aliquibus aliis dubium esset de qualitatibus elementorum, secundum quod tangit in opponendo, ideo dicit in particulari de aliquo. Hic etiam accipit aliquo non pro subjecto primointentionali, et ista duo primointentionaliter ; quia clarum est quod sic dicuntur de eodem, utpote de homine album et risibile : sed accipit ista secundointentionaliter, et subjectum pro proximo fundamento per se, et immediato applicabilis, utpote albo, vel risibili, an scilicet de albo posset dici quod sit accidens, praedicatione denominativa, et proprium eadem praedicatione, et hoc respectu ejusdem, vel respectu diversorum.
Posset etiam intelligi aliquo eodem, scilicet subjecto, vel fundamento, in praedicatione signata, stando in intentionibus supponentibus pro rebus, ut subjectum est de quo, vel correlativum, et nedum in quo, et tunc ly eodem potest intelligi, vel de identitate numerali, vel specifica, vel hujusmodi, de quibus in sequentibus magis specificabo in particulari.
Ordo quaestionis patet, quia postquam de his duobus, tanquam distinctis Universalibus, determinavit, congruum erat disputare de compossibilitate, vel incompossibilitate eorum, respectu ejusdem fundamenti.
Divisio communis, nisi quod secunda pars subdividitur aliqualiter secundum quod duos modos dicendi ibi ponit.
De Secundo, arguit duabus rationibus pro parte affirmativa. Prima sumitur comparando qualitates elementorum ad ipsa, et ad mixta. Primo modo sunt propria, secundo modo accidentia communia. Quod sint propria respectu ipsorum elementorum, ostendit ex dictis prius, quaest. 3. de Proprio, et quaest. 1. de Accidente, in illis divisionibus de Accidente, ubi habetur quod accidens consequens rem ratione formae specificae sit proprium : hujusmodi sunt tales qualitates respectu elementorum, ut patet, quia non ratione materiae eis insunt, cum sint activae omnes, licet antonomastice duae dicantur activae,et aliae duae passivae. Quod autem respectu aliorum sint accidentia, patet ex definitione accidentis. Et quia forte aliquis diceret quod non sunt ejusdem rationis.in his, et in illis, sed aequivoce conveniunt eis ; hoc excludit notanter, ex comparatione elementorum, et mixtorum secundum tales qualitates, ut habetur 2. Metaph. text.com . 4. Ignis, inquit, est calidissimus : est autem hic aliis causa caloris. Quam litteram adducit Philosophus ibi, ut ostendat prima principia essc verissima, quia videlicet sunt causa univoca veritatis aliis. Unumquodque autem est maxime tale, quod est causa univoca aliis, ut sint talia.
Vult ergo quod veritas conveniat univoce principiis, et principiatis, licet causetur ab his in illis. Et facit maxime pro intentione hujus contra Thomam, et alios,negantes aliquid esse commune Deo et creaturae, substantiae et accidenti, etc. Nisi igitur intenderet Philosophus quod caliditas conveniret univoce igni, seu caliditati ignis, et caliditati mistorum, illa propositio nihil esset ad intentum suum ibi, de causa et causato univocis applicando ad veritatem, ut patet. Similiter superlativus includit comparativum, si igitur ignis calidissimus, ergo calidior : sed comparatio (maxime Physica) habet fieri in univoco, etiam specifico, ut patet 7. Physicorum, text. com. 24. et inde habetur, et alibi saepe ; ergo, etc.
Secunda ratio procedit ex comparatione lucis ad corpus luminosum,et ad medium: nam respectu primi est proprium, quia sequitur formam ejus. Quod ostendit ex diversitate lucis in corporibus supercaelestibus, utpote sole, et stellis, et hujusmodi, quod contingit ex diversitate formarum ipsorum : non enim materiam eorum, si quam habent, consequitur lux, cum sit de se chaos, ut dicitur : respectu vero secundi est accidens, ut patet ex definitione accidentis. Et similiter, ut prius ostendit quod est ejusdem rationis utrobique, quia habet identitatem nominis, et rationis.Nam utrinque, vel utrobique est actus lucidi, inquantum tale, qualem rationem assignat Philosophus 2. de Anima, text. com. 69. et alibi.
Cum dicitur in littera, Primum patet, intellige pro prima parte minoris : et infra, ubi communiter habetur in originalibus, Minor patet, debet poni, secunda pars minoris patet, etc. Vel formetur argumentum aliter, ponendo illam litteram, lux in corpore luminoso, etc. usque ibi, Sed in corpore luminoso, etc. tanquam praesuppositum : et formando consequenter majorem, et minorem sic : lux in corpore luminoso, etc. Sed in medio, etc. et sic primum erit major, et littera originalis, ubi dicit, Minor patet, bene stabit: elige quod volueris.
Ad oppositum arguit ex oppositione harum intentionum, ut supra ex definitionibus ipsarum patet. Sed eodem medio posset ostendi quod idem non posset esse species et genus, vel species et proprium,quod forte etiam verum esset, ut statim dicam. Sed in argumento oporteret, ut videtur, addere respectu ejusdem, et maxime in respectivis, quod forte subintelligit, ut infra dicam : argumenta tamen regulariter ad partes quaestionis sunt Topica, quare hic non est immorandum : in corpore namque quaestionis ponuntur rationes efficaces pro conclusione assertiva communiter, et specialiter in doctrina hujus.
Deinde respondet ad quaesitum. Ubi duo facit. Primo modum quemdam dicendi aliorum recitat, et impugnat brevibus. Secundo opinionem propriam ponit, et paucis declarat. Primus modus dicendi est, sustinendo partem affirmativam quaesiti. Ejus motiva sunt ante oppositum quaestionis, et respondet ad motivum post oppositum, scilicet opposita convenire eidem, vel dici de eodem, potest intelligi respectu ejusdem, vel respectu diversorum. Primo modo est impossibile quia implicat contradictionem. Secundo modo est bene possibile, et maxime in respectivis : imo sic non sunt opposita, sed tantum sunt respectu ejusdem, ut supra saepe dictum est.Pater enim et filius non sunt opposita proprie, nisi respectu ejusdem de eodem dicantur : ita in proposito Proprium et Accidens de eodem, respectu diversorum, possunt dici, ut patet in exemplis adductis in argumentis principalibus : non autem de eodem, respectu ejusdem, quia tunc sequeretur contradictio, sicut ex aliis oppositis de eodem dictis. Et exemplificat de Genere et Specie, dictis de eodem, respectu diversorum, utpote superiorum et inferiorum, ut patet per Porphyrium cap. de Specie : quare argumentum post oppositum insufficienter procedit, ut notavi prius. Haec solutio videtur habere bonam apparentiam ex dictis Philosophi, et hujus, in plerisque locis.
Ad inferendum namque contradictionem, quando praedicatum est respectivum, oportet quod opposita dicantur de eodem secundum idem,et ad idem : quae particula non additur in absolutis. Vide hunc in 4. dist. 10. quaest. 4. et alibi saepe. Et Philosophum 1. Elenchorum definientem Elenchum. Sed Doctor unica ratione (quae satis demonstrat) impugnat hanc viam, et hoc ex definitione Proprii, et modo inessendi ipsius, et similiter Accidentis, ostendens quod nec respectu ejusdem, nec diversorum, possint dici de eodem. Accipiatur verbi causa risibile in ordine ad hominem, clarum est quod respectu hominis non est accidens,cum sit ejus proprium : hoc etiam tu concedis. Comparetur idem risibile ad aliud, utpote ad lapidem, clarum est quod lapidis non est proprium, quia idem non potest esse proprium diversorum specie, primo, nec secundo, nisi sit primo communis utrique. Nec potest esse accidens commune lapidis, quia tunc non fuisset proprium hominis, quod probatur ex convertibilitate proprii, cum eo cujus est. Convenit enim omni, et soli, et semper : quod non contingeret, si alteri qualitercumque in identitate rationis conveniret.
Ex convertibilitate igitur proprii, cum eo cujus est, satis habetur quod eidem fundamento, nec respectu ejusdem, nec respectu diversorum, possunt applicari haec duo, de quibus quaeritur. Et sicut gratia exempli formavi argumentum de risibili, ita tenet de quocumque alio. Et potest confirmari haec ratio, et solutio sequens Doctoris, ex illa definitione tertia accidentis, quam ponit Porphyrius cap. de Accidente, per remotionem videlicet omnium aliorum ab accidente. Quod scilicet non est Deus, nec Species, nec Differentia, nec proprium, etc. quod non solum intelligitur de secundis intentionibus, sed etiam verificatur in primis. Quidquid tamen sit de hoc, ratio Doctoris facit fidem. Concludit consequenter Doctor partem negativam quaesiti, cum ratione jam dicta, iterum explicando ipsam.
Respondet consequenter ad argumenta principalia. Ad primum dupliciter. Primo, negando assumptum de qualitatibus elementorum, eo quod impossibile est subjectum esse sine proprio, vel sub opposito proprii, vel etiam intelligi sub ejus opposito, ut prius dictum est: modo elementa nedum intelligi sine repugnantia intellectuum possunt sub oppositis qualitatum primarum, sed realiter esse sub oppositis earum, ut patet in transmutationibus elementorum ad invicem : nam cum generatur ignis ex aqua, prius alteratur aqua ad caliditatem (removendo successive ipsius frigiditatem, adhuc manente substantia aquae,in quam inducitur ab agente naturali caliditas, quae est opposita suae qualitati primae, cujusmodi est frigiditas) quam generetur ignis, cum generatio sit terminus alterationis, secundum Philosophum, et Commentatorem in pluribus locis. Ex hoc igitur manifeste apparet, quod frigiditas non sit proprium ipsius aquae, et similiter dicendum est de aliis. Vide infra, quaest4. Antepraedicamentorum copiose ad haec.
Alia responsio procedit similiter negando idem assumptum, ex alia tamen ratione,eo quod videlicet non consequuntur formam elementi, sed potius materiam. Licet igitur habeant causam quodammodo necessariam in subjecto, non tamen causam per se, ut supra dixit: et ita sunt accidentia inseparabilia, non tamen propria. Et quod materiam consequantur declarat, quia videlicet sunt principia actionis, et passionis, quae primo insunt individuo,et consequenter,vel per accidens speciei, ut communiter allegatur ex primo Metaphysicae in Prooemio. Concludit igitur quod hujusmodi qualitates possunt poni accidentia separabilia respectu elementatorum, et inseparabilia respectu elementorum, ut patet de nigro respectu corvi et lapidis : nec tamen horum, neque illorum sunt propria. Duplici ergo ratione falsum est assumptum.
Ad secundum principale, admisso quod lux in abstracto sit ejusdem rationis in corpore luminoso, et medio, non tamen habet eumdem modum essendi hinc inde: quare nullum concretum dictum ab ipsa est univocum hinc inde. Quae concreta licet idem significent quod lux ipsa, tamen connotant varios modos essendi ipsius in subjecto. Nam concretum significat formam non absolute ex modo significandi, sed secundum quod est in subjecto, ut supra cap. de Genere, et alibi, tactum est. Et infra in Antepraedicamentis, quaest. 8. habet videri, et statim, in 3. articulo clarius. Quare cum intentiones applicentur concretis, ut supra dictum est saepius,et maxime haec quinque Universalia, haec duo nulli eidem concreto applicantur : et ita argumentum nihil concludit. Declarat per exempla varietatem illorum concretorum, et patet littera.
Sed contra hanc solutionem, licet bona,
et singularis sit, instat dupliciter, et satis notanter. Primo ex identitate concreti, et abstracti, quoad significatum, maxime in doctrina hujus, ut infra,dicta quaestione de denominativis, ad plenum habetur : mirum igitur est ponere abstractum univocum, et concretum non, sed multiplex,ut arguatur sic : illa non significant praecise idem, quorum unum est univocum, et alterum multiplex,seu multivocum : sed per te lux in abstracto est univocum, in concreto vero multivocum, seu aequivocum ; ergo concretum et abstractum non idem penitus significabunt : consequens est contra te, ergo et antecedens. Videtur igitur manifesta contradictio in dictis Doctoris hic, et alibi.
Secundo arguit contra aliud dictum in solutione, scilicet quod intentiones tantum applicantur fundamentis in concreto,inductive ostendendo oppositum, de risibilitate, et albedine respectu hominis: nam primum est proprium respectu ipsius, et secundum accidens. Et si aliquis diceret quod talia in abstracto accepta non sunt Universalia, excludit Doctor hoc, dicens quod convenit eis ratio Universalis, scilicet praedicari de pluribus. Nam risibilitas et albedo sunt termini communes, habentes significata communia, de pluribus univoce dicibilia: arguatur ergo sic, Omne univocum multis se habet ad illa sub ratione alicujus Universalis : sed risibilitas est hujusmodi, et similiter albedo, ergo, etc. Sed non sunt alia Universalia praeter haec quinque, ut prius, quaest. 12. ostensum est, igitur comparando haec duo ad hominem, habebunt rationem alicujus horum quinque, non alterius quam Proprii quoad primum ; et Accidentis, quoad secundum ; ista autem sunt abstracta, ut patet ; igitur abstractis conveniunt intentiones, quod est contra te.
Ad ista respondet Doctor singularissime. Ad primum in forma sic, quod scilicet aequivocatio potest intelligi in concreto, vel multivocatio, seu multiplicitas, dupliciter, secundum quod duo importat, scilicet vel ratione formalis significati, vel ratione connotati, ex diversitate ipsius modi significati proveniens. Si primo modo est multiplicitas, bene sequitur quod etiam in abstracto sit: similiter et e contra, si univocatio, univocatio,et e contra,ab abstracto ad concretum inferendo. Si vero secundo modo convenit multiplicitas, non sequitur quod in abstracto sit similiter: nec ex univocatione abstracti removetur hujusmodi multiplicitas. Et exemplificat de sano, seu sanativo, quod multipliciter dicitur,secundum quod habet diversam habitudinem ad diversa connotata, seu ponatur unum concretum, seu plura. Respicit enim sanum, et id quod est formaliter tale,ut animal et id quod significat sanitatem, ut urinam, vel hujusmodi ; et id quod est conservativum sanitatis, vel sani, ut diaetam vel vas, pro quanto contentivum effectivi sanitatis, et id quod est effectivum sanitatis, ut medicinam.
Quare sanum multiplex, ut habet Philophus 4. et 7. Metaphysicae ; sed ad unum, hoc est, analogum, sanitas vero univocum est. Similiter dicendum est in proposito de luce, et ejus concretis. Hoc idem habet iste in 4. dictinctione 11. quaestione 1. Cum igitur dicis, quod idem significant, verum est, sed non eodem modo, quia abstractum absolute concretum in ordine ad subjectum: et quia talis ordo, seu modus essendi in subjecto est multiplex, ideo concretum multiplex est.
Ad secundum dicit, quod risibilitas in se, et quoad sua inferiora propria, et similiter albedo, sit Universale, utpote species: in ordine tamen ad hominem neutrum est Universale,sed tantum in concreto respectu hominis. Primum est proprium, scilicet risibile, et secundum accidens, scilicet album, ut supra dictum est. Et confirmat hoc ex processu Porphyrii cap. de Proprio, et Accidente, et littera patet.
De Tertio. Circa dicta in solutione hujus quaestionis occurrunt aliqua dubia. Primo, an illa prima responsio ad quaestionem possit sustineri,et an etiam respectu diversorum opposita possint convenire eidem,et an intentio Generis et Speciei ; vel Generis et Proprii ; seu Speciei, et Proprii, et similiter de aliis,possint convenire eidem etiam respectu diversorum. Posset etiam ponderari qualem oppositionem habent Proprium et Accidens.
Item,conlra conclusionem quaestionis, secundum quod eam tenet Doctor, posset objici sic : Cuicumque accidit subjectum alicujus proprii, accidit ei et illud proprium : sed homini accidit albedo, vel album, ergo disgregativum visus, quod est passio albi : quare ipsi disgregativo visus potest applicari intentio Proprii respectu albi; et intentio Accidentis respectu hominis, et sic de aliis propriis passionibus accidentium potest argui.
Similiter arguitur in secundis intentionibus : accipio proprium Universalis, vel Generis, vel alterius secundae intentionis, et patet quod comparando illud ad suum proprium subjectum, ei convenit intentio proprii ut modus, sicut et aliis propriis : comparando vero ipsum ad fundamentum primointentionale, vel secundointentionale,ei applicatur intentio Accidentis,sicut et suo subjecto. Cui enim accidit genus, eidem accidit proprium generis, ut prius, ergo, etc.
Item, videtur major compossibilitas Proprii,et Accidentis eidem fundamento quam Generis et Accidentis ; sed Genus et Accidens conveniunt eidem fundamento respectu diversorum, ut colori, sicut supra, cap. de Genere, quaest. 6. concessum est, ergo, etc.
Sed sustinendo Doctorem,qui nihil diminute dixit, ad haec respondetur. Ad primum dico, quod non videtur probabilis, nec sustentabilis illa responsio, ut ostendit Doctor, nec similitudo de Genere, et Specie procedit, et etiam forte fallit, nisi capiendo Speciem extensive, pro subalterna,vel tantum subjecta quae non est proprie Species, ut hic ponitur oppositum, seu disparatum praedicabile contra Genus, de quo infra magis dicam.
Ad aliud dico, quod non proprie opposita, ut opposita dicuntur de eodem ordine, nec respectu ejusdem, nec respectu diversorum, quod patet 1. de contradictoriis, quia non sunt proprie contradictoria, si comparentur ad diversa, in respectivis, dico : in absolutis vero nec respectu ejusdem, nec respectu diversorum dicuntur de eodem. Similiter contraria non dicuntur de eodem,et secundum idem,et similiter etiam nec respectu ejusdem, nec respectu diversorum, et hoc ut formaliter talia sunt ; quod dico propter verba Philosophi 5. Physicorum, comparantis extrema ad media inter se comparata, et e contra. Similiter etiam nec privative opposita, inquantum proprie talia : quod addo propter verba Aristotelis 2. de Anima, comparantis imperfecte tale ad privationem talis. Similiter idem patet de relative oppositis, quia non sunt opposita respectu diversorum considerata, ut supra patet saepius.Nam refert dicere relativa, et relative opposita : sed famosa locutio verificatur propter identitatem, et diversitatem substrati propinqui : nam eadem quae sunt relativa, fiunt consequenter opposita,ideo ad diversitatem substratorum absolutorum,dicuntur haec relative opposita.
Ad aliud dico probabiliter, quod nullae duae harum intentionum proprie, ut disparatae sunt, attribuuntur eidem fundamento vel subjecto, et hoc secundum idem. De Genere et Specie patet ex dictis, quia Species specialissima,de qua maxime intendit Porphyrius, non convenit illi, cui convenit intentio Generis, ut patet ex rationibus eorum, et supra satis habetur. Similiter de Genere et Differentia et Genere ; et Proprio et Specie ; et Differentia et Specie ; et Proprio et Accidente ; et similiter de Genere et Accidente; et Specie et Accidente, de quibus magis videtur ex verbis Doctoris, quod conveniunt eidem, quod verum est, loquendo de eodem quod, non tamen de eodem quo : nam colori applicatur intentio generis,ratione communicabilitatis quidditativae, et contrahibilitatis talis, ad sua propria inferiora ejusdem generis : sed intentio accidentis applicatur ei ratione inhaerentiae,et concernentiae naturae alienae et alterius generis. Et si dicatur quod Proprium respectu unius est species suorum inferiorum vel aliquando genus : breviter, licet aliqui distinguant de Specie subjecta, et praedicata, dico nihilominus quod non proprie, sed quodammodo similitudinarie dicitur species, vel genus pro quanto, suo modo, dicitur de suis inferioribus, sicut et alia : sed tamen illa non sunt proprie inferiora, nec illud superius, sed aliqua, vel aliquid inferiorum et superiorum. Similiter dico de Differentia et Specie, atque Genere.
Et si adducatur Doctor in 1. Reportationum, distinctione 25. quaestione 2. ubi dicit quod omne vel reducitur ad Genus, vel ad Speciem ; dico quod circumstantia scripturarum illuminat sententiam.
Addit enim Doctor,quoniam,inquit, illud quod est proprium, vel differentia respectu speciei, respectu suorum inferiorum se habet ut Genus, vel ut Species. Nota ly ut, quia similitudinarie loquitur,ut dixi. Vere etiam reducuntur ad Speciem Differentia et Proprium, tanquam aliquid ejus, et reducitur accidens ad Genus, vel Speciem : quia essentialior habitudo est ad sua inferiora, quam ad aliena ; et prius est unumquodque in se quid, quam alterius modus, quare est reductio posterioris ad prius.
Ad aliud potest dici, quod illa oppositio potest poni non solum disparatio communiter dicta,sed oppositarum differentiarum declarativa, ut patet ex definitionibus ipsarum superius pertractatis : esse enim contrarietas (etsi non forte propriissime sumpta,ut patet) sufficit tamen ad inferendum contradictionem.
Ad aliud (quod est directe contra conclusionem principalem ad quaestionem, et tangit bonam difficultatem) potest dici quod aliud est principaliter et immediate accidere subjecto, et ita dici accidens ; et aliud mediate, et concomitanter. Vel sub aliis verbis, absoluta inhaerentia, vel per modum sequelae. Argumentum procedit secundo modo, et similiter sequens de intentionibus : conclusio vero intelligitur primo modo. Non est autem inconveniens aliquid esse per se tale, et per accidens aliud, licet alias esset oppositum, et hoc si sit per accidens illud : sicut habitus idem potest esse per se speculativus, et per accidens practicus. Quae non proprie sunt opposita, quia per se, per se, et per accidens,per accidens opponuntur. Sicut de quid, et modo, in simili,supra dictum est. Haec solutio est satis apparens, et potest colligi aliqualiter ex dictis Philosophi 5. Topicorum c. 14.
Aliter tamen dico quod nec mediate,nec immediate illud quod est proprium uni,est accidens, aut illi, aut alteri : aliud est enim esse accidens, et aliud aliquid accidentis ; sicut aliud esse substantiam, et aliud aliquid substantiae, sicut in simili dixi jam supra de inferioribus Proprii, et Differentiae. Disgregativum igitur visus non est accidens ligni, nec proprie pars formaliter accidentis, sed aliquid ipsius. Et similiter dicatur ad aliud de intentionibus. Simile tetigi supra quaest. 6. ad finem. Proprium etiam non dicitur esse alicujus proprium, nisi in se, et in ordine ad sua inferiora, consideratum : et ita potest negari disgregativum esse proprium albi, ut ad lignum comparatur, imo sic ei extraneatur,et ita argumentum committit fallaciam Accidentis. Nec obstat quod lignum dicitur disgregativum, quia hoc intelligitur per accidens, et remote,sicul quod liber hominis sit risibilis, id est, illius qui est risibilis : lignum est illud accidentaliter, quod in se per se disgregativum est.
Ad ultimum, patet ex dictis quod genus et accidens non conveniunt eidem secundum idem. Similiter nego assumptum pro majori : dato enim quod major sit convenientia proprii et accidentis, non tamen major compossibilitas, seu minor repugnantia, ut prius in simili dictum est. Exemplum de albo et nigro ; et albo et superficie. In primis major convenientia, quia nedum in genere remoto, seu conceptu transcendenti, sed etiam in genere propinquo conveniunt. In secundis tamen minor repugnantia, et major compossibilitas, licet minor convenientia sit, cum tantum in conceptu transcendenti conveniant. Unde ex ultimis differentiis sumitur, sicut et entitas, ita et compossibilitas, vel incompossibilitas per se,vel per accidens aliquorum. Forte tamen posset concedi uniformis incompossibilitas omnium ut quid consideratorum, licet non ut modus. Exemplum de albo et nigro ; et albo et dulci. Ita dicatur de Genere et Accidente ; et de Accidente et Proprio : quia duo prima non distinguuntur per differentias immediate oppositas circa idem genus propinquum, sicut duo ultima. Ad haec tamen addat ingeniosus lector plura, ut expedit.
Secundo, circa primum principale, et solutionem ejus, aliqua occurrunt. Primo an caliditas sit ejusdem rationis in elemento, et mixto, et an illa probatio ex 2. Metaphysicae hoc sufficienter ostendit.
Item, videtur quod qualitas elementi, sit proprium ejus, vel sibi intimius, quam proprium, cujus oppositum tenet in utraque solutione ad primum principale: tamen auctoritate Petri Hispani, qui dicit cap. de Oppositione, quod caliditas non accidit igni, sed est ei consubstantiale et pertinet ad ipsius definitionem, sicut punctus ad definitionem lineae, et unitas ad definitionem numeri: et addit ibi quod modus essendi in ipsius caliditatis in igne pertinet ad modum essendi in partis definitionis in definito, qui est quartus modus essendi, in 4. Physicorum text. comment. 23. Unde addit ibi, quod caliditas non est in igne, ut in subjecto, sed in materia ignis. In igne vero est ut substantiale in eo, cujus est substantiale, tum etiam, quia accidens quod consequitur subjectum ratione formae ipsius, est ejus proprium, et supra dixit Doctor de proprio, et cap. de Accidente : sed qualitas elementi est hujusmodi : nam talia non insunt ratione materiae, sed tantum quantitas, quia si sic, non essent activae, sicut nec materia, nec etiam per se sensibile, et sic de aliis.
Item, illud quod dicit in 1. solutione, quod scilicet alteratio praecedit generationem in elementis, videtur falsum ; tum quia formae elementorum generantur successive, secundum Averroem, et multi Scotistae sequuntur hoc, et 8. Metaph. copiose disputat Doctor idem : tum quia tunc ignis manens ignis posset esse frigidus, sicut aqua calida, et deductio solutionis hoc videtur ostendere : sed istud est impossibile, maxime naturaliter: ut etiam habet iste Doctor in 4. distinct. 12. nam semper aliquem gradum caliditatis sibi determinat, sine quo impossibile videtur ipsum fore, nec sub frigiditate potest esse, ut experientia docet. Hoc enim tanquam risu dignum multi reputant, scilicet ignem fore frigidum.
Item, cum dicit in secunda responsione, quod qualitates elementorum consequuntur ipsa, ratione materiae ; vel ipsam materiam, consequuntur,et non formam ; non videtur verisimile, ut patet ex dictis. Nam si loquatur de materia Physica, quae est prima, clarum est quod illam non consequuntur ut cui insunt, quia secundum istum (3. distinct. 1. quaest. 7. et idem tangit 3. distinct. 2. quaest. 4. et 12. distinct 4.) subjectum accidentis, maxime absoluti, est ens actu, scilicet formali, et non solum entitativo. Si vero ibi fiat sermo de materia individuali, ut quibusdam placet, sive illa ponatur materia prima, sive materia signata quantitate, sive haecceitas, adhuc non videtur verum quod qualitates elementorum consequuntur illam, imo primo videntur convenire naturae elementi, nec illa haecceitas est principium activum Physice loquendo, sicut prius de materia Physica dictum est. Similiter illa probatio ex 1. Metaphysicae non procedit, maxime secundum istum, qui tenet naturam esse principium actionis primo, et non singulariter inquantum tale, licet singularitas sit conditio agentis. Inferius etiam in Postpraedicamentis, quaest. 4. dicit quod caliditas consequitur ignem in suo perfectissimo esse : sed tale esse non videtur esse materiae ignis, qualitercumque sumatur materia.
Ad ista breviter respondeo. Ad primum dico cum Doctore, quod est ejusdem rationis hinc inde, quod posset multipliciter probari, quod tamen pro nunc omitto. Differentia namque materialis, inquantum talis, est numeralis, ut prius saepe dictum est. Videatur iste 2. distinct. 1. parte 2. ubi ostendit genita propagatione, et genita putrefactione, aliquando esse ejusdem rationis. Nam ibi notabiliter ostendit qualiter cognosci possit aliqua esse ejusdem rationis, et per quae media. Similiter dico quod probatio illa ex 2. Metaphysicae optime concludit, licet aliqui obstinati non assentiant, quibus protervia est pro doctrina, et obstinatio pro virtute, et superbia pro sanctitate : sat tamen in sui confusionem est in modum simiarum ascendere. Sed de qua univocatione procedit illa probatio patet infra, quaest. 4. Ante praedicamentorum, et alibi, saltem quacumque univocatione potest poni caliditas esse univoca his et illis.
Ad aliud, nego qualitatem elementi esse proprium, vel intimius proprio. Ad Petrum Hispanum et alios auctores hujus opinionis, potest uno modo responderi per interemptionem, ut communiter in illo loco negatur. Vel quia potest probabiliter declarari, dicatur quod per consubstantiale intelligit non intrinsecum substantiae elementi, sed quod consequitur naturaliter substantiam ejus, et hoc necessitate naturae, licet non simpliciter forte, et per partem definitionis intelligit partem quoad nos, et a posteriori, per additamentum definientem, sicut 1. de Anima dixit Philosophus, accidentia conferre ad quod quid est extendendo etiam ad accidentia connaturalia in esse perfecto, et naturae, et realis existentiae, et inseparabilia, et nedum proprie propria. Et exempla quae adducuntur currunt de definitione per extrinseca, et sic faciunt pro hac solutione : sed claudicant quoad similitudinem notificationis,
per additamentum nunc per prius, nunc per posterius, fiendae, ut patet speculanti. Vide notanter ad propositum 8. Metaph. text. comm. 5. et specialiter in commento ibidem per totum, et maxime ad finem commenti, ubi singularissime ista habentur.
Et quod additur de esse caliditatis in materia ignis, tanquam in subjecto, quod videtur quodammodo conforme dictis Doctoris hic in secunda solutione ad primum principale, facit bene pro hac declaratione in Petrum Hispanum. Nam si caliditatem posuisset esse proprie substantiale igni, non dixisset ipsam esse in materia ut in subjecto, cum commune sit omni substantiae in subjecto non esse, ex Praedicamentis cap. de Substantia : illud autem potest exponi sic, videlicet quod materia ignis est indifferens ad formam ignis et aquae, et non sic ignis, ideo materia ignis est indifferens ad caliditatem et frigiditatem et respectu ejus sunt accidentia etiam separabilia, et complete rationem accidentis habentia, scilicet adesse, et abesse, etc. Non sic caliditas respectu ignis potest poni accidens, licet sit simpliciter accidens ejus inseparabile. Et illud potest intelligi de materia pro opposito corrumpendo accepta, sicut dicimus quod lignum est materia ignis, vel aquae, vel hujusmodi, quo modo loquitur Commentator,et Aristoteles de materia, in plerisque locis, et iste Doctor in 2. dist. 1. parte 2. solvendo motiva Averrois ; vel de materia inexistente, sive ex qua, quae vocatur elementum et principium, 5. Metaph. et 1. Physic. et alibi saepe. Primum horum satis sapit ad propositum, quia accipiendo materiam secundo modo, non recipit caliditatem, nisi remote multum, nec recte posset dici subjectum ejus, ut argutum est.
Ad aliam probationem, oportet dicere qualitates elementorum convenire eis ratione suarum formarum, aut totius compositi et non solum ut causae formalis, sed potius ut efficientis, saltem aequivalenter. Et cum dicis,ergo essent propria, nego. Unde nota (ut supra etiam notavi) quod accidens convenire ratione formae, potest intelligi dupliciter, vel scilicet per simplicem emanationem a principiis intrinsecis quidditativis, et non alia efficientia extrinseca, quam subjecti productiva, et tale accidens dixi esse respectum fundamentalem, et proprium illi cujus est, et idem realiter ei, vel per realem efficientiam, et etiam a subjecti productione, et hoc vel ab ipsomet subjecto, vel a causa extrinseca ejus formaliter, semper tamen ab ipso subjecto aequivalenter, quia formam qua produceret sufficienter in se, et prius natura habet, licet forte ab extrinseco praeveniatur et tale accidens pono realiter distinctum a subjecto, et ut plurimum absolutum, cujusmodi in proposito dico esse qualitatem elementi.
Posset etiam distingui de forma, vel scilicet in esse reali Physico, et individuali ; vel in esse quidditativo specifico Metaphysicali : et sic potest exponi Doctor, ubi supra dixit proprium consequi formam specificam : et hic dicit qualitates elementorum consequi materiam, hoc est, elementa in esse Physico individuali, quod esse est materiale respectu esse Metaphysici,etquidditativi: vel quod consequuntur formam ut in materia, non tamen formam ut formam, licet ratione formae insint. Si autem aliquis fingeret quod sint propria in gradu determinato, et hoc vel intensissimo, vel remisso, accidentia autem infra, vel supra illum gradum, faciliter impugnari possunt, quia gradus non variant rationem formae, et ideo argumentum Doctoris in solutione convincit. Similiter non videntur formae elementorum posse stare cum aliis gradibus, quia non manet subjectum sine suo proprio : hoc autem falsum est, quia manent in tota latitudine, ut patet.
Ad aliud, sustinendo dictum Doctoris, nego assumptum.
Ad primam probationem, loquitur Doctor secundum opinionem communem, quae ponit generationem terminum alterationis. Vel sustinendo aliam posset dici quod alteratio praecedit natura, licet non duratione, sed prima responsio efficacior. Infra etiam in Postpraedicamentis q. 4. Doctor ponit eumdem modum dicendi. Forte tamen ista vera sunt de elementis non puris, nec in suis sphaeris, sed in his inferioribus, quae sunt elementa, licet non sensibiliter mixta, et ita potest sustineri ignem frigefieri et aquam calefieri, et sic de aliis. Sustinendo etiam elementa per motum generari, et corrumpi, adhuc praecedere potest alteratio, etiam duratione, generationem, scilicet tota totam, et pars partem ; ita quod prius duratione disponitur, et alteratur pars propinquior agenti, quam introducatur forma in illam, et sic de aliis per ordinem.
Ad aliam probationem, dictum est supra, quod ignis sine repugnantia intellectuum potest intelligi sub opposito caliditatis, sed an esse per aliquam potentiam dubium est: de potentia absoluta Dei non video contradictionem, secus de ordinata, et de potentia naturae, cum Deus res quas condidit sic administret, ut proprios motus agere sinat, ut habet Augus tinus 7. Civ. cap. 30.
Ad haec tamen quaeratur Aristoteles 3. Caeli, et in Problematibus suis. Boetius enim in libro de disciplina Scholastica cap. 3. in historia filii inconstantiae, narrat numerum quaestionum difficilium protractarum in semicirculo Cratonis, et hanc ponit sextam superioris Zodiaci latitudinis ejusdem semicirculi, videlicet cum unum elementorum contrariam, ut aqua accidentalem accipiat qualitatem, ut caliditatem : quare non ignis accidentalem accipiat frigiditatem, et non solvit ipsam, sicut nec alias quaestiones ibi recitatas. Dicunt tamen aliqui, quod est propter maximam activitatem ignis in transmutando alia, et non e contra.
Sed probabiliter posset dici, quod hoc est propter raritatem materiae ignis, in comparatione ad alia : est enim in millecupla proportione raritatis ad terram, et centucupla ad aquam, quare frigiditas non potest recipi in tam subtili,et rara materia,
ut patet. Sed hoc maxime intelligo verum de elementis puris, de ipsis vero non puris forte secus est, licet ibi experientia deficiat, de quibus est Physici considerare. Sufficit enim Doctori hic ad propositum suum, quod de aliquibus elementis, et suis qualitatibus, sit verum quod sub oppositis possunt intelligi, et esse, licet de aliis sit difficultas : non tamen quia sunt ipsorum propria, ut patet: dato enim quod nunquam corvus possit effici albus, non propter hoc nigredo est ipsius proprium.
Ad aliud patet ex jam dictis, exponendo Petrum Hispanum. Loquitur enim Doctor hic in materia Physica famose, et Topice, ut saepe dixi : vel exponatur ut prius de materia et Physica, et individuali, et de consequi formam Metaphysice, et Physice, et per efficientiam realem, vel simplicem emanationem, seu pullulationem. Accidentia enim communia consequuntur principia individui, et non Speciei, inquantum talia. Et non obstat quod tale accidens conveniat omnibus individuis illius Speciei, quia etiam habet causam necessariam in quolibet, non tamen per se, et ideo non sequitur quod per naturam communis. Si tamen per se secundo conveniret omnibus individuis, consequens esset quod per se primo conveniret alicui communi, ut supra quaest. 8. et alibi saepe tactum est. Non intelligit enim Doctor per materiam haecceizantem, sed potius simul lotum, quod est materiatum Physice, et Metaphysice.
Exponit etiam, et ad propositum adducit Philosophum 1. Metaphysicae, ut famose exponitur, operatio etiam, et transmutatio Physice est naturae singularis primo, et ita ad propositum hic optima est illa expositio. Et quod Doctor infra in Postpraedicamentis dicit, aliter respondendo dicit, nam ibi tres responsiones adducit, quae probabiles sunt. Intelligit tamen Doctor ibi per esse perfectissimum ignis, esse non fractum nec transmutatum ejus, sub gradu videlicet perfecto caloris : et sic adhuc potest dici habere esse materiale, respectu esse quidditativi, et specifici ejus. Haec omnia probabilia non asserendo, sed altiora ingenia excitando. Utraque igitur solutio primi principalis probabilis, subtilis, atque sustentabilis est.
Tertio circa secundum principale, et solutionem ejus, aliqua dubia possunt adduci. Primo videtur illud quod dicitur in argumento, scilicet quod lux in corpore luminoso, et medio, est actus lucidi, inquantum tale, repugnare dietis in solutione argumenti, ubi dicitur quod nullum concretum dictum a luce inest univoce, etc. quia lucidum est concretum conveniens univoce utrique per te.
Item, lux non est in medio, sed tantum lumen, quod secundum veritatem, et istum 13. dist. 2. est species lucis, ergo falsum dictum in illo assumpto, et procedit in solutione. Posset etiam dubitari circa illam diversitatem lucis in supercaelestibus, et unde proveniat, et an sint plura luminosa radicaliter, vel tantum unum. Similiter quales sunt illi varii modi essendi lucis in diversis subjectis, et an migret de subjecto in subjectum.
Posset etiam dubitari de ipsa luce in se, an scilicet sit substantia, vel accidens, et similiter de lumine. Quare etiam intentiones non applicantur abstractis, sicut concretis, imo oppositum concedit inferius, quia albedinem similiter et risibilitatem esse speciem. Quare etiam potius Species, vel Genus possunt applicari abstractis, quam Proprium, et Accidens. Similiter sequeretur processus in infinitum in speciebus, si risibilitas esset Species: quia cujuslibet speciei est proprium, ergo risibilitatis, et de illo quaeratur in infinitum. Repugnat etiam saepe dictis ex fundamentis doctrinae hujus. Quare etiam non multipliciter abstractum proportionabiliter concretis in illis exemplis de sano, et in proposito de luce. Alia plura addat lector, quia desidero praevenire aequinoctium autumnale, priusquam breviore stringatur mora frondifluae lux brumae ad hujus in Perihermenias subtilissimas altercationes clucidandas.
Ad primum igitur dico, quod Doctor capit lucidum pro substrato, id est, pro diaphano, ut patet ex Philosopho, ubi allegatur ibi, et non pro formali, et dic quod lucidum proprie convenit corpori luminoso, et non medio : nec Doctor dicit oppositum, extensive tamen loquendo, potest medium dici lucidum, et sic dicta Doctoris non sibi repugnant.
Ad aliud potest dici, quod loquitur Doctor hic famose, forte secundum illam opinionem,quae ponit lucem fluere per motum: vel melius, quod non loquitur assertive, sed conditionaliter, scilicet gratia disputandi admittendo. Ideo dicit, potest dici quod si lux, et ubi ly si dubitat. Unde breviter negandum est secundum veritatem, lucem esse ejusdem rationis in medio et in corpore luminoso, et negandum est etiam ipsam, vel concretum actualiter dictum ab ipsa, esse proprium in corpore luminoso. Et cum dicitur quod convenit ei ratione formae : dicendum per omnia sicut in simili jam dictum est de qualitatibus elementorum. Unde Franciscus de Mayronis 13. dist. 2. dicit quod lux vocatur in fonte, hoc est, in corpore luminoso, et lumen in medio, splendor in medio terminato, et fulgor in corpore splendido : quae non solum synonyma sunt, sed diversa significantia primo, hoc idem habet iste in 2. dist. 13. ubi vult quod lumen est intentio, vel species lucis in medio, vel in diaphano, hoc est, in corpore transparente, quod est actu tale, quando habet lumen : potentia vero tale,quando non habet lumen, sicut in simili de colore, et corpore terminato, est dicendum.
Est ergo lux in corpore lucido, lumen in diaphano, tanquam species lucis. Color autem est in corpore terminato, quod est extremitas perspicui. Quaere 2. de Anima. Dato etiam quod lumen sit species, et quo respectu lucis, est tamen in se quod videtur. Quod contingit etiam in speciebus colorum, ut ibidem habet Doctor, et Commentator super librum de sensu et sensato, cap.
Unde qualitas de tertia specie Qualitatis, dividitur in qualitatem et in intentionem qualitatis, lumen ergo est intentio lucis, et requiritur tam in oculo, quam in medio,ad videndum illuminata, et colorata.Et multipliciter secundum radium rectum,seu perpendicularem, et fractum, atque reflexum, de quibus habet videri, ubi supra, et originaliter in Perspectiva Allacen, et Fratris Joannis Pecheam Archiepiscopi Cantuariensis excellentissimi Theologi, et Metaphysici, in sua Perspectiva communi, et in titulo de Luminaribus. Vide 14. 15. et 16. conclusiones primae partis Perspectivae ipsius ad propositum.
Est etiam lumen aliud primarium, et aliud secundarium, privatio luminis primarii est umbra, sed utriusque tenebra : secundarium autem est cum umbra, de quibus omnibus quaere copiose ubi supra, quia hic tantum pro notitia terminorum introduxi haec pauca. Posset etiam salvari illud dictum Doctoris aliter, sic videlicet, quod lux est in corpore luminoso,et medio, scilicet vel in se, vel in suo repraesentativo : sed hoc non sufficienter salvaret identitatem rationis, et univocationem ejus formaliter utrobique ; dicatur igitur ut prius.
Ad aliud, pertinet potius ad Astrologum et Philosophum realem hoc,quam ad Logicum pertractare. Quaeratur Philosophus in libris de Caelo, et alibi, sed breviter pro nunc dico, quod sicut in his inferioribus diversitatem formae corruptibilis sequitur diversitas qualitatis, aut primae, aut secundae, ita in supercaelestibus, quae non recipiunt peregrinas impressiones, sequitur suo modo suas formas diversitas lucis. Unde aliqua magis, et minus diaphana sunt, et aliqua ex se, aliqua aliunde habent lucem, vel lumen. Aliquibus tamen videtur quod a sole radicaliter omnia accipiunt lumen, de igni vero in sua sphaera an habeat lucem, aliqui varie sentiunt, et de impressionibus meteoricis, an lucidae, an illuminatae sint, habet videri in libro Meteororum, et 3. Caeli, et alibi saepe. Probabile, tamen est quod plura alia a sole sunt in se formaliter luminosa, sicut forte omnes stellae fixae : de erraticis non est ita certum, licet probabile etiam sit et de illis, praeterquam de luna, de quibus modo nolo prolixius pertractare. Quaere Doctorem ubi supra, et alios Theologos, et super Genesim, et Philosophos, et Astrologos, atque Perspectivos.
Ad aliud dico, quod illi varii modi sunt, esse per modum fontalis plenitudinis et intimae emanalionis,Metaphorice loquendo, cum dicitur corpus lucidum, vel potius luminosum : et adhuc per modum principii activi communicativum sui, ut potest, et susceptivum capax est, per modum insuper in alio recepti, cum dicitur illuminatum in se, vel in suo repraesentativo ; per modum et fluxus, et fieri ; per modum actionis, et passionis. Unde Grammaticus diversos modos significandi attribuit his vocibus lucens, luminosum, illuminatum, utpote modum actionis, et passionis ; et fieri et fluxus : licet forte non successivi, proprie loquendo.
Sed an multiplicatio lucis fiat successive, et per motum, dubium est : videtur potius Aristoteles 2. de Anima, tenere partem negativam, sed multi affirmativam sustinent, de quo alias videbitur.
Est ergo breviter lux in corpore luminoso, qualitas sensibilis, in medio vero species qualitatis, talis est ut lumen. Aliter igitur denominatur hoc et illud, et alio concreto, atque alio, a diversis abstractis originato : et si idem esset abstractum in se, et univocum, concretum esset multiplex. Dato etiam quod eodem nomine posset nominari, ut patet in exemplo de sano, et hoc propter varium modum essendi formae talis in subjectis diversis : et ita esset aequivocatio in concreto, et univocatio in abstracto : sive ergo ponatur lux in se in abstracto esse ejusdem rationis in corpore luminoso, et medio, et formaliter utrique inesse, sive non, saltem quoad propositum Doctoris sufficit, nullum concretum unum univocum dictum a luce convenit utrique cui concreto attribuerentur istae duae intentiones, scilicet Proprium, et Accidens : sed illa supposita de univocatione lucis et de inhaerentia ipsius utrique, et quod sit proprium, vel in se, vel in suo concreto luminoso corpori, falsa sunt, ut patet : quare argumentum nullum est.
Ad aliud dico, quod non migrat nec lux, nec aliud accidens, de subjecto in subjectum : sed suum effectum, seu similitudinem in medio ordinate, et in qualibet parte ipsius aliam, et aliam gignit, sive instantanee, sive in tempore. Verumtamen, ut recitat Philosophus, Secundo de Anima, aliqui imaginati sunt lumen esse quoddam corpus, defluens a corpore lucido, quod.per minutas partes defluit, et movetur localiter ad visum, et tunc repraesentat visui corpus lucidum. Hoc autem salis efficaciter impugnat Philosophus ibi, et Doctor, ubi supra, inductive ostendit quod lumen non est substantia, nec completa, nec incompleta.
Ex his igitur patet ad aliud, quod scilicet nec lux,nec lumen, sit corpus, vel substantia, sed sunt accidentia de tertia specie Qualitatis : quod an verum sit, in lumine gloriae clarius apparebit. Argumenta vero ad oppositum solvuntur ab isto, et ab aliis, ubi supra, in secundo.
Ad aliud, quod Logicam tangit difficultatem, dico regulariter tenendum, quod intentiones secundae applicantur primis eo modo, quo definitiones in actu signato datae de secundis, possunt in actu exercito verificari de illis : modo definitiones Proprii et Accidentis non possunt verificari in fundamentis, in abstracto sumptis in actu exercito : verbi causa, Proprium est quod convenit omni, et soli, et semper : non sequitur ergo quod homo primo, et per se, et omnis homo est risibilitas, sed quod est risibilis. Similiter accidens est, adest, etc. ergo homo est albedo, non sequitur, sed bene quod albus accidentaliter. Et cum dicis quod oppositum dicit Doctor infra, ubi concedit albedinem esse speciem, et similiter risibilitatem, dico quod (sicut dictum est cap. de Genere) duplex est abstractio, et similiter duplex concretio, scilicet ad supposita aliena, et propria : et facta abstractione a primis, remanet concretio ad alia, juxta illam propositionem notabilem: Quando aliquid est per se tale conjunctum cum posteriori, etiam separatum ab illo potest esse tale.
Album igitur concernit et sua, et aliena supposita, albedo vero non aliena, sed tantum sua : quare non solum albo, sed etiam albedini applicatur congrue in tentio Speciei. Sed quando fieret ulterior abstractio, ut dicendo quidditas albedinis,vel albedeitas, seu ratio formalis albedinis, non diceretur amplius species, quia non posset verificari in actu exercito definitio speciei, ut patet. Sed haec intentio accidens, et similiter proprium applicatur fundamento, ut concernit praecise supposita alia, quare haec est vera, Risibile est proprium : Album est accidens, non sic haec, Risibilitas est proprium : Albedo est accidens, conceditur. Similiter dicendum est de intentione Generis, sicut de intentione Speciei. Quod additur consequenter de risibilitate, dico, quod secundum veritatem non est Species, nisi similitudinaria aliqualiter, sicut prius notavi. Forte loquitur Doctor famose hic de Proprio, ut saepe notavi, sustinendo quod sit per se in genere, et ita species, sed de his cap. de Proprio satis abunde dixi: quaere ibi.
Ad ultimum sustinendo univocationem abstracti, et in proposito, et in exemplo de sano, quod rationabiliter non commultiplicatur abstractum concreto, quia non in significato in quo conveniunt, sed in modo significandi : hoc est, in concernentia, quae convenit concreto, et non abstracto, est illa multiplicitas, sive in identitate vocis significetur, sive in diversitate, et hoc notanter dixit Doctor in littera. Unde quantum ad significatum hoc nomen sanum est univocum, sicut hoc nomen sanitas. : sed quantum ad modum essendi hujus formae in diversis, ad quae habet habitudinem, et quae concernit in concreto, est multiplicitas vel analogiae, vel aequivocationis. Philosophus enim dicit, quod dicuntur ad unum, et non proprie aequivoce. Unde si plura concreta possunt reperiri, quae expresse important hujusmodi diversas habitudines, et varios modos essendi formae in diversis subjectis, tunc erit unicum abstractum, et plura concreta. Ubi vero nomina deficiunt, erit unum concretum in voce, sicut et unum abstractum. Sed multiplicitas in concreto, et unitas in abstracto, ut dictum est, primo modo est in proposito, de concretis multis dictis a luce, ex hypothesi Doctoris : secundo modo in exemplo de sano, licet Doctor in 4. distinctione 22. quaestione I. fingat plura concreta sanitatis, et instantia contra Doctorem in illo loco, quam pauci Scotistae sciunt evadere, ex identitate videlicet concreti, et abstracti, procedens, ut hic arguitur, solvitur ex isto loco. Unde qui respuunt logicalia Scoti, nunquam erunt universales, et acuti in doctrina ipsius, experto crede, si vis. Doctor tamen 1. Elenchorum quaest. 16, notanter dicit, quod ista multiplicitas reducitur ad univocationem, et hoc propter unitatem significati. Ubi enim unitas conceptus, ibi semper univocatio, simpliciter loquendo, ut 1. quaestione Antepraedicamentali in principio habet iste. Ubi, inquit, dicitur conceptus, ibi est univocatio, secundum quid tamen potest esse multiplicitas. Sed aliter videtur Doctor sentire in 4. distinctione 12. quaestione 1. pertractando illud exemplum de sano, ubi videtur velle quod est simpliciter aequivocum, et non solum analogum. Idem etiam pertractat 9. Metaphysicae, quaestione 3. et Frater Guillelmus Ocham Quodlibeta 2. quaestione 4. pertractat idem. Breviter igitur, quidquid dicatur de modo illius multiplicitatis, aut scilicet sit analogiae, aut aequivocationis, aut reducibilis ad univocationem, quae omnia forte probabiliter possunt dici : diversimode exponendo, ad propositum Doctoris hic sufficit quod stat unitas et vocis, et significati ipsius abstracti, cum pluralitate concretorum. Et sic lux erit nomen abstractum a quo plura concreta sumuntur in casu argumenti, licet sit falsum, ut dictum est prius: et sic si concedatur tibi quod uni illorum applicetur intentio Proprii, non illi,sed alteri, applicatur intentio Accidentis propter varietatem connotati, quia primum connotant ipsum luminosum, secundum vero medium.
Sed adhuc non videtur satisfacere haec solutio, quia istae intentiones non vocibus, sed significatis vocum imponuntur, ut supra saepenumero dictum est. In hoc enim differunt modi intelligendi a modis significandi, quod hi rebus, in esse tamen cognito ; et illi vocibus attribuuntur: cum ergo per te in proposito sit idem significatum, quantumcumque varietur connotatum, sequitur quod eidem fundamento attribuuntur illae duae intentiones, cujus oppositum conatur Doctor sustinere in quaestione. Nec valet dicere quod respectu diversorum, ut prius patet. Hoc argumentum satis tangit, nec potest faciliter evadi, nisi dicatur quod significatum potest dupliciter considerari. Uno modo seorsum a connotato, et sic significatur per abstractum. Alio modo includendo connotatum, saltem in ratione termini habitudinis. Primo modo verum est quod est idem significatum ; secundo modo potest dici aliud, et aliud, sicut idem homo ut albus, est alius a se, etiam realiter, ut Musicus. Sed si hoc non placuerit, dic faciliter, ut prius notavi ad argumentum, negando illa supposita falsa, nec Doctor concedit ipsa, nisi ut videatur quod consequenter sequatur, ipsis admissis, ideo implicite defendit alium modum solvendi argumentum, et maxime ex his quae dixit in solutione primi principalis. Si tamen volueris solutionem illam prosequi, dic consequenter ad instantias omnes, ut notavi, et ad alia, quae hic adduci altioribus acuminibus possunt: facile enim est (ut aiunt) addere inventis.
Haec pauca, secundum ingenioli mei imbecillitatem, ad communem utilitatem doctrinam Doctoris Subtilis amplecti volentium charitatis zelo, et in Seraphicae Religionis,.
cujus indignum me reputo suppositum, antonomastice, et merito quidem Doctoris declarationem, ut minus provectis tutius iter disponatur, et latrantibus integritas Scoticae doctrinae ostendatur, duxi communicare, rudi stylo perusus, et familiari interpretatione, ne rei subtilitate, et obscuritate verborum pertaesi, reddantur hujus aevi laborum desides discipuli.Quam ardua, quam difficilia, quamque utilia sunt,et undique necessaria, sine quibus (ut verum fatear) nemo apicem scholasticae contemplationis nancisci valebit, documenta tradita in his quaestionibus, res ipsa demonstrat. Quare si plerumque vacillavi prolixus, brevisque videbar ; metas quoque Logicae considerationis egressus, loca altiorum facultatum hujus, vel aliorum allegando, antiquos Doctores (quorum non sum dignus verba recitare) minus rite honorando, atque aliqua ex parte reprehendendo,veniam dabit benigna charitas,quae omnia suffert; nihil horum certe absque rationabili causa accidit. Ad pauca tamen aspicientes de facili judicant. Minus quoque sane dicta majorum correctioni semper submitto. Etsi quid utilitatis, acuminis, atque singularis solertiae, piis auribus occurret, ultra litteram Scoti, Summo Doctori, et doctrinae hujus, cujus a cunabulis (utinam fidelis) alumnus extiti, attribuantur. Ingeniosus vero, et Catholicus lector addat, et omittat, ut expedire videbit, et ultimo reducat in obsequium Christi, qui est Universalis conditor, Generalis redemptor, Divinitate Species, notione Differens, cui Proprium est pietas, et Accidens humanitas, cui et termino quod unionis, et per circumincessionem inclusis, omnis sit honor, et gloria, in Aevum aevorum. Amen.
F. JOANNIS
DUNS SCOTI
DOCTORIS SUBTILIS