Et est DIGRESSIOdeclarans diversitatem humorum naturalium, et innaturalium.
Antequam determinemus de natura et generatione aliorum membrorum similium, quae consequuntur se in corporibus animalium, sicut est caro, et humor sanguinis, et humor lactis, et humor spermatis, oportet nos digredi ad generalem doctrinam humidorum animalium : quia ex humore corporis animalis quodlibet dictorum generatur.
Dicamus igitur quod humor corporis animalis est corpus fluidum liquidum, in quod in primis per digestionem secundam cibus nutriens convertitur. Dico autem secundam digestionem quae fit in membro quod vocatur hepar, aut in membro quod est loco hepatis : prima enim digestio fit in stomacho, per quam
a chylo superfluitas sicca quae est stercus separatur. Secunda autem in hepate, per quam a chylo separatur superfluitas humida aquosa, quae aut dirigitur ad vesicam aut ad intestina inferiora cum stercore in his quae vesicam non habent. Hoc autem corpus quod sic per duas digestiones a duabus suis superfluitatibus sic eliquatum est, et humor vocatur, per duas distribuitur differentias in communissimosui. Quaedam enim species ipsius est humor bonus : quaedam autem humor malus, sive humor conveniens et inconveniens, quod idem est. Humorem autem bonum voco, qui per seipsum solum, aut cum aliquo alio conjunctus in substantiam nutriti convertitur corporis ad quantitatem corporis augendam, aut deperditi restaurationem faciendam, aut ut operetur utrumque istom. Humor autem malus sive inconveniens est, ex quo id fieri nullatenus potest : eo quod operatione caloris naturalis terminantis ipsum potius corrumpitur quam ad similitudinem corporis nutriti deducatur, sicut frequentissime contingit in hominis corpore in humore qui generatur ex fructibus.
Humor autem bonus sive conveniens ulterius dividitur in humorem, quem quidam vocant primum : et in humorem, quem vocant secundum. Et primus quidem est, qui tempore et loco primo accipit speciem humoris per calorem digestivum : et hic est qui generatur in gibbo hepatis a calore qui a corde ad hepar est delegatus. Secundus autem est tempore et loco, qui in ipsa particularia membra exsudat a venis ad membrorum substantiam nutriendam. Ille autem qui vocatur primus, dividitur per quatuor humores notoui sunt sanguis calidus et humidus, phlegma frigidum et humidum, cholera calida et sicca, et melancholia frigida et sicca. Et horum generationem inferius determinabimus. Secundus autem humor quatuor habet modos, quorum tres sibi in humido nutrimentali membris delegato
Primus autem modus est humoris qui jam ab extremitatibus venarum resultare incipit, et valde propinquus est ut imbibatur membris, sed nondum egit in ipsum virtus membri quod imbibit ipsum. Secundus modus est humoris, qui jam ab extremitatibus venarum resudavit, et membris est infusus humectans ea, sed nondum operatione virtutis membri perfecte assimilatus vel formatus, aut etiam inspissatus sive coagulatus ad speciem membri similis. Tertius autem modus est ejusdem humoris membro infusi, qui jam incipit inspissari et coagulari, sed nondum perfecte est ad speciem membri deductus : et quod post hunc sequitur ex parte humidi nutrimentalis, est id quod non est humor, sed ex humore generatum est, et hoc est id quod jam virtute membri formam recipit membri similis. Quartus autem modus secundi humoris non est humidi nutrimentalis, sed potius humidi radicalis, quod ex semine generationis membri infusum est ad ipsorum proficiens continuationem, in quo etiam humidum nutrimentale digeritur et assimilatur. . Secundus autem humor est in genere omne illud humidum quod quidem a principali dispositione cibi vel spermatis conversum est, sed nondum operatione alicujus membri actu membri pars effectum est. Primus autem humor, sicut diximus, est quadruplicis speciei, sanguinis videlicet, et phlegmatis, choleram rubea), et cholerae nigrae. Et sanguinis quidem humor dividitur in naturalem
sanguinem, et in sanguinem innaturali lem.
Naturalis quidem sanguis est in homine bonae complexionis, qui colore quidem est rubeus, sapore valde dulcis, et odore boni odoris et humidi existens. Hic tamen variatur secundum omnes modos complexionum et aetatum, quos in libro de Natura locorum aetatum diversitate descripsimus. Variatur autem etiam secundum naturam diversitatis
animalium, tam in colore quam in sapore, et odore. Quaecumque enim horum magis accedunt ad chol eram rubeam incensam, hrum. sanguis continuo est vehementer rubicundus inflammatus et siccus, et odoris acuti, et saporis similiter, et est spumosus gracilis spumae. Quaecumque autem ipsorum magis sunt phlegmatica, horum continue sanguis magis est pallens aqueus et insipidus. Eorum autem quae melancholica sunt, declinat sanguis ad nigredinem, et spissitudinem habet et terrestreitatem multam. Sic igitur est sanguis naturalis praedicto modo complexionum et aetatum variatus.
Innaturalis autem sanguis est, qui a dispositione naturali mutatus est, tam in colore quam in sapore, et odore. Et hoc contingit duobus modis, ex seipso videlicet solo, aut ex alio humore permixd sibi et removente eum a dispositione naturali. Ex se quidem quando aliqua qualitate activa vel passiva impeditur a dispositione naturali, sive illa sit caliditas incendens, aut frigiditas digestionem suam impediens, aut humiditas nimia, aut forte nimis pauca : quia nimia humiditas calore naturali terminari non potest, pauca autem exsiccatur ante decoctionem : aut forte etiam est siccitas diversis mutationibus impediens sanguinis dispositionem naturalem. Ex alio autem humor dupliciter removetur sanguis a dispositione naturali. Ille enim humor alienus aut generatur ex ipso sanguine, aut ab alieno : unde et penetrat in ipsum, et corrumpit eum : et uterque horum modorum incipit declinare aut ad phlegma, aut ad choleram, aut ad melancholiam : et de modo hujus generationis humorum infra determinabitur. Et siquidem declinaverit ad phlegma, fit aquosus : sit autem ad choleram rubeam, fit turbidus aliquantulum : et si ad choleram nigram, fit faetidus : et alias multas acquirit diversitates horum, ex horum humidorum admixtione.
Phlegma autem est humor quem non oerfeed decoxit calor naturalis, impc-
1 dienie supcriluitate aquosiiatis ejus : aut
etiam eo quod calor naturalis debilis et impotens fuit ad completam ipsius decoctionem. Et hoc dividitur primum in duas differentias, quarum una est phlegma naturale, alia autem est phlegma innaturale. Naturale autem phelgma quod calore naturali digerente aliquando fit sanguis : innaturali autem calore corrumpente, aliquando fit materia febris. Et in primo quidem horum differt phlegma a cholera et melancholia, quae numquam per calorem naturalem digerentem sanguis bonus effici possunt. In secundo autem convenit tam cum cholera quam cum melancholia, quae, ambae calore innaturali putrefaciente possunt fieri materia febris. Phlegma autem naturale licet ex defectu digestionem generetur, et sit incomplete digestum : tamen intentione naturae formatur, et cum sanguine fluit ad membra propter tres causas, quarum duae sunt causae necessitatis, et tertia est utilitatis. Et quidem una necessitatis causa est, quod phlegma ideo cum sanguine dirigitur ad membra, quia oportet phlegma esse in membris infusum, ut cum sanguis aliqua de causa fuerit retentus in hepate vel in alio loco, calor naturalis qui est in membro, interim agat in phlegma ibi inventum, et convertat ipsum in sanguinem, et ex eo cibet et nutriat membrum : aliter enim calor naturalis membri substantiam consumeret et exsiccaret. Alia autem causa necessitatis est, quod sit in sanguine ad nutrimentum quorumdam membrorum phlegmaticorum, quae puro non possunt nutriri sanguine, sicut est cerebrum, et oculi, nervi, et hujusmodi. Tertia autem causa quae est utilitatis, est ut cum sanguine decurrens adhaereat juncturis membrorum, quibus frequentes et fortes motus excitentur, ne calore qui per motum excitatur, exsiccata durescant, et inhabilia fiant ad operationes. His autem de causis, sicut testatur Galenus, non Iecit natura receptaculum proprium phleg-
mati sicut neque sanguini, cum tamen receptacula fecit cholerae rubeae, et cholerae nigrae, sicut superius diximus : totum enim corpus indiget phlegmate : quae indigentia suppleri non posset, si ad speciale et proprium phlegma receptaculum d erivaretur.
Innaturalis autem phlegmatis modi sunt novem. Horum autem primum, quod etiam phlegmatis propriam habet rationem, quod est insipidum quando est solum, sed quando adjungitur ei aliquis vapor sanguinis, sentitur dulce : et hoc distillans a capite in reumatibus et sputis frequenter mellis saporem habere videtur, propter quod etiam hi quibus in somnis hoc phlegma ad palatum et linguam distillat, somniant se mel sugere vel. comedere.
Secundus autem modus phlegmatis est, quod est subtile valde et aquosum, sicut illud quod sanguini supernatat, quando de vena extrahitur, et aliquantulum steterit. Et hi duo modi phlegmatis non inuitum sunt diversarum substantiarum in raritate et spissitudine et mollitie et duritia secundum seipsa considerata. Sed quando primus modus comparatur secundo, invenitur primus spissioris essentia) quam secundus modus : primus enim modus praecipue generatur a frigiditate cerebri ex subtili sanguine illuc delegato, propter quod etiam dulcedinem retinet sanguinis, propter quod etiam infantes et pueri frequenter sugunt phlegma suum. Sed secundus modus est ipsa sanguinis aquositas indigesta.
Tertius autem modus phlegmatis est, quando diversificatur in substantia et sensu et veritate, ita quod una pars est spissior quam alia, et una pars alterius saporis in gustu quam alia : et hoc est mucilaginosum ab Antiquis vocatum, sicut illud quod educitur de naso animalium.
Quartus vero modus est, quando quidem in essentia diversificatur secundum spissitudinem et tenuitatem, sed non variatur in sensu secundum gustum, sed ubique in partibus invenitur insipidum, et hoc vocatur crudum in reumatibus et catharris et vomitu projectum : et diversitas essentiae istius phlegmatis aliquando vix perpenditur.
Quintus autem modus phlegmatis est, quod secundum totam essentiam suam est grossum valde et spissum, ac si ipsum sit gypsus aqua mollificatus, et hoc vocatur gypseum : et causa spissitudinis ejus est, quia diu retentum est in poris et juncturis, et evaporavit ex ipso subtile aqueum quod erat in eo, et tale efficitur quod est in nodis phlegmaticis qui apparent in capitibus hominum et corporibus, et in corporibus quorumdam aliorum hominum. Aliquando etiam per calorem decoquentem efficitur sicut lapis gvpseus, praecipue quando vicinum est alicui membro calorem habenti, sicut in temporibus nostris nobis et aliis sociis nostris praesentavit se mulier, quae diu senserat gravedinem juncturarum in renibus, et cum quodam tempore fricaret locum et rumperet pellem, exiverunt de loco decem et octo lapides ad quantitatem tesserae quadratae, et erant quasi essent gypsei.
Sextus modus phlegmatis est, quod ex subtili phlegmate per frigiditatem inspissatum est et ingrossatum, eo quod humiditas ejus repressa est in profundum sui, quae primo quando fuit calida, fluxit per partes ejus et subtiliavit eas : cum autem supervenit frigiditas, repressit eam in partem in profundum substantiae ipsius, et partem aliquam expressit ex ipsa substantia ipsius : et hoc vocatur vitreum, eo quod est in substantia et pondere sicut vitrum liquefactum, et est viscosum valde eo quod partes ipsius aqueae valde conjacent et colligantur partibus terrestribus ejus, et e converso.
Septimus modus phlegmatis est ejus quod vocatur phlegma salsum, et hoc non habet puram phlegmatis substantiam : quoniam hoc creatur ex eo quod partes quidem cholericae adustae amarae aquositati phlegmatis immiscentur, et frangitur amaritudo earum in ipsa phlegmatis
aquositate, et exinde causatur sapor salsus, sicut etiam in aliis naturalibus libris determinavimus : propter quod etiam quando vincunt ultra modum partes adustae, ita quod frangi non possunt aquositate phlegmatis, resultat in eis amaritudo magna quae quasi saporem habet fellis cui aliquid aquae est admixtum.
Octavus modus phlegmatis esf ejus quod vocatur acetosum : et fit ex duplici causa. Una quidem est, quando in seipso per calorem aliquem nimis ebullit : tunc enim ovolantibus quibusdam partibus ipsius, aliae acuuntur et saporem acetosum accipiunt, quae ante dulces fuerunt : sicut mel fit aliquantulum acetosum, quando nimis ebullit. Alia autem causa est, quando aliquid cholerae nigrae quae adusta est, penetraver.it in ipsum. : per illam enim acetosum et acutum efficitur.
Nonus et ultimus phlegmatis modus est ejus quod vocatur ponticum phlegma, quod etiam duplici ex causa fit. Aliquando enim per frigiditatem propriam pars exprimitur aquositatis ejus, et alia convertitur ad terrestreitatem, et tunc ponticum accipit saporem. Aliquando autem aliquid melancholiae penetrat in ipsum, quae terrestreitate et frigiditate sua dat ei saporem ponticum.
Colligentes igitur dicimus, quod phlegma in substantia est quadruplex, aquosum videlicet, etmucilagiliosum, sub quo comprehenditur et crudum vitreum et gypseum. In sapore autem est etiam quadruplex, salsum videlicet, et acre ponticum, et insipidum, ad quod etiam dulce reducitur.Hos autem omnes modos phlegmatis invenimus in corporibus praecipue animalium sanguinem non habentium, eo quod humor nutrimentalis eorum qui loco sanguinis est, totus est phlegma, et in diversis speciebus eorum diversae sunt species phlegmatis. Inveniuntur autem etiam isti modi generati in animalibus sanguinem habentibus secundum diversitatem temporum et membrorum.
Haec igitur dicta sunt de phlegmate.
Secundum eumdem modum de cholerarubea quae Graece bilis rubea vocatur, determinandum est. Cholera autem humor est spumosus, quasi sit ex spuma sanguinis, cujus color est rubeus clarus vernans, pondus leve, sapor acutus : et secundum proprietatem naturalem est calida et sicca, et quo fuerit calidior, eo erit acutior : et haec quidem est cholera naturalis. Innaturalem autem vocamus quae in aliquo deficit ab ista, aut in pluribus.
Naturalis autem cholera secundum loca in quibus invenitur, dividitur per duas differentias. Una enim pars ipsius non separatur a sanguine, sed vadit cum ipso : et altera pars ipsius ad cistim fellis delegatur in his quae habent cistim fellis. Illa autem pars quae vadit cum sanguine non separata ab ipso, dupliciter vadit cum ipso : quaedam enim generaliter vadit per totum corpus, et hujus necessitas est, ut mobilitate et acumine suo, et calore aperiat meatus subtiles perforando ipsos, ut sanguis ubique penetrare possit per ipsos, et omnia membra nutrire : quaedam autem vadit cum sanguine ad locum determinatum, ut nutriat membrum cholericum, quod non nisi cholerico sanguine nutriri potest, sicut illa quae vadit cum sanguine ad pulmonem. Ea autem pars qua, ad cistim fellis derivatur, propter duas causas derivatur ad eam : quarum una est particularis, ut videlicet nutriat fel : alia autem universalis est, videlicet quod emundetur corpus a superfluitate cholerae quae sicut in thesauro reponitur in cisti fellis, habet enim fel porum apertum ad inferius intestinum, sicut diximus in praehabitis, et ad musculos ani et ficteris, et per illum emittens choleram, pungit intestinum ut stercus emittat, et pungit musculos fideris ad aperiendum meatum : propter quod nonnullis accidit colica ex ejusdem pori fellis obturatione. Adhuc autem eadem cholera per dictum porum immixta stercori, abluit a sorde viscosa intestina, et emundat ea, ut suas liberius perficere valeant operationes.
Innaturalis autem cholera secundum suas proprietates deficit ab ista : et quia omnis declinatio est multis modis, ideo etiam innaturalis cholera multis fit modis : in genere tamen est duorum modorum. Aliquando enim fit innaturalis propter innaturalem et extraneum a sua substantia sibi humorem admixtum. Aliquando autem ex suae generationis qualitatibus deficientibus fit innaturalis. Et priori quidem modo fit innaturalis duobus modis secundum admixtionem duorum humidorum pervertentium naturam ejus : eo quod sanguis naturam ejus non pervertit. Cum autem admiscetur ei phlegma in ipso hepate, ubi est locus generationis ejus, sicut inferius ostendemus, fit duobus modis innaturalis secundum duplicem substantiam phlegmatis quod in hepate generatur. Si enim phlegma admixtum, sit tenue, efficitur cholera citrina, eo quod rubor et claritas cholerae permixta aquositati phlegmatis citrinum constituit colorem. Si autem phlegma admixtum sit grossum, efficitur cholera vitellina quae propter viscositatem phlegmatis similis est vitellis ovorum. Cholera tamen haec vocatur mixtura propter cholerae abundantiam in tali commixtione vincentem. Sed ea quae vocatur citrina, est quae consued et usitato nomine cholera vocatur.
Si autem misceatur ei melancholia, quae vocatur innaturalis et adusta : hoc etiam fit duobus modis. Aliquando enim talis adustio fit ex ipsamet cholera, quando videlicet per ebullitionem convertitur ad cinefeitatem, ita quod ipsum subtile quod est in ipsa, non separatur, sed remanet cum partibus cinereis adustis : et haec est acuta valde radens membra, et est valde mala in fluxibus et apostematibus. Aliquando autem admiscetur ei melancholia ab exteriori ingrediens in substantiam ejus : et hujus color non est rubeus vernans, sed similis sanguini obscuro, et haec est minor quam ante dicta. Ea autem quae ex seipsa per nimium calorem innaturalem convertitur, secun-
dum loca in quibus generatur, dividitur in duas differentias. Quaedam enim illius generatur in hepate, quando subtile sanguinis aduritur, et remanet grossum adustum sicut cinis, et haec vocatur adusta. Quaedam autem ipsius generatur in stomacho : et haec est duorum modorum. Aliquando enim cholera vitellina, de qua superius diximus, fervore nimio aduritur, et consumitur humidum ejus, ita quod ex crocea transit in viride, quod est sicut viror prassi sive marrubii, et haec vocatur prassina cholera. Aliquando etiam haec eadem plus aduritur, et amplius consumitur humidum ipsius : et tunc fit sicut aerugo aeris viridis virore aliquantulum albescente et clarescente : unde et haec pejor est omnibus, et habet naturam veneni. Ostendimus etiam in antehabitis libris naturalibus, quod calor in humido corpore primo facit obscuritatem, et cum perseveraverit, inducet aliquam claritatem : et frigidum in eodem corpore operatur e converso. Adhuc autem, quod calidum in terrestri sicco inducit primo alborem, et tandem obscuritatem : et frigidum e converso operatur in eodem.
Hunc autem cholericum humorem raro et secundum parum invenimus in carentibus sanguine : sed in habentibus sanguinem multum invenitur. Quaedam enim animalia sunt, quorum nutrimentum et sanguis secundum totum est cholericum : et illa sunt saeva et velocia, sicut leo, et tigris : propter quod natura taliuim non bene scitur animalium, nisi sciatur natura dicti humoris. In hominibus autem et aliis quibusdam est diversitas, eo quod quorumdam natura plus sequitur choleram, et quorumdam sequitur alios humores : et omnes has diversitates oportet scire eum qui naturam vult scire animalium.
Melancholia autem quae cholera nigra sive nigra kilis vocatur, est ultimus humorum naturalium, sicut testatur Constantinus .Esta utem humor qui boni san-
guinis faex sive turbulentia et hypostasis separata ab ipso, per residentiam turbulentiae ejus in profundo et non per adustionem aut infrigidationem, cujus sapor est inter dulcem et ponticum : quae quidem melancholia in hepate generatur, et generata derivatur ex parte in omnes venas cum sanguine vadens : partim autem delegatur ad splenem in his quae splenem habent. Hoc autem quod de ipsa cum sanguine vadit, duabus cum sanguine vadit de causis, quarum una est necessitatis, et alia utilitatis. Causa autem necessitatis est, ut nutriat membra grossa terrestria, quibus omnia membra sustentantur et colligantur, sicut sunt ossa. Causa autem quae est utilitatis, est ut in sanguinem stringat et confortet et inspisset : eo quod omnia corpora animalium magis sunt terrestria, et nutriri non possunt nisi sanguine in quo multum est terrestreitatis, sicut ostendimus in secundo libro Peri geneseos. Pars autem quae ad splenem derivatur, est illa qua non indiget sanguis, sicut et.pars cholerae rubeae quae felli deputatur, illa est qua non indiget sanguis.
Haec autem similiter duabus de causis ad splenem derivatur, quarum una est necessitatis, alia autem utilitatis. Et illa quidem quam est necessitatis, est duplex, universalis videlicet, et particularis. Universalis quidem.est, ut totum corpus a superfluo melancholiae emundetur. Superfluum autem dico quo non indiget sanguis ad sui spissationem et melancholicorum membroraixi nutrimentum. Particularis autem est, ut splen nutriatur nutrimento sibi convenienti, sicut et caetera membra. Causa autem utilitatis similiter est duplex. Hoc enim quod a splene ulterius derivatur ad os stomachi, in quod influit melancholia quasi mulgendo, est id quo ad sui nutrimentum non indiget spien, sicut et id quod ex felle derivatur ad intestina, est id quo ad sui nutrimentum non indiget cistis fellis. Et hoc fit duabus de causis, quarum una est : quia sui terrestreitate stringit git et confortat os stomachi et inspissat, ut virtutes ejus melius retineantur
in ipso. Secunda autem est, quia ad os stomachi per suam acredinem commovet, et sic provocat famis appetitum : et hoc quidem etiam diximus superius in anatomia sp lenis.
Haec igitur melancholia naturalis faex est sanguinis, sicut diximus, nec potest esse aliqua naturalis melancholia quae sit faex et hypostasis aliorum humorum : quoniam a phlegmate per residentiam nihil separatur propter sui viscositatem, sicut neque ab oleo. A cholera naturali similiter per residentiam nihil de quo sit curandum, separari poterit propter frequentes motus ipsius, et subtilitatem, et paucitatem terrestreitatis ipsius, et ejus levitatem : et ideo contingit melancholiam naturalem simplicem sanguinis esse hypostasi m. Licet autem ab aliis humoribus non separetur aliquid hypostaticum per modum residcntiae, segregatur tamen ex eis aliquid terrestre quod est in ipsis, aut per calorem adurentem, aut per frigus exprimens. Sed hoc modo generatur melancholia innaturalis : et ideo innaturalis melancholia non est faex et hypostasis sanguinis. Et licet etiam cholera quam supra vocavimus adustum, etiam sit adustio cinerca, tamen sicut supra diximus, in eadem cholera manet subtile acutum et humidum : hoc autem non manet in. melancholia cinerea adusta : et in hoc est differentia adustionis cinereae in cholera rubea, et in melancholia inna-. turali.
Haec igitur innaturalis melancholia est quadruplex. Una quidem quae a cholera rubea per adustionem separatur, in qua non manet subtile humidum, quia evolavit, sed sola manet cmereitas quae me-
lancholia vocatur. Alia autem separatur per adustionem a phlegmate : et hoc dupliciter, sicut duplex in genere est substantia phlegmatis. Quaedam enim separatur a subtili phlegmate per adustionem cincream, et haec est salsa parum tendens ad ponticitatem, et non est multum ma- la. Quaedam autem per adustionem separatur a phlegmate grosso, et haec aliquando est acris, et aliquando politica, aut forte commixti saporis : neque etiam ista est multum nociva. Tertia autem separatur per adustionem a sanguine quae est saporis pontici parum vergentis ad dulcedinem, et non est valde nociva etiam ista. Quarta autem separatur a melancholia : et hoc contingit duobus modis. Aliquando enim per adustionem cinercam separatur a melancholia naturali subtili, et haec est nigra acris et acetosa bulliens, quando cadit super terram per egestionem, cujus gustum fugiunt muscae, et alia animalia humidum stercoris gustantia, et haec pernecabilis est et excoriativa, nisi cito occurratur ei in principio, et habet insuper hanc malitiam, quod non de facili recipit medicinam. Aliquando autem per adustionem separatur a melancholia grossa, et haec est minoris acredinis, paueam habens ponticitatem : tardius autem nocet quam ea de qua jam ante diximus : sed habet hanc malitiam, quod etiam tardius quam illa recipit medicinam. Isti igitur sunt modi melancholiae : et ea quidem quae est naturalis, abundat in multis animalibus, ita quod totus sanguis eorum est melancholicus, sicut bubali et viri et boves qui apud nos vuesent vocantur : et similiter est in aliis animalibus.
In hominibus autem etiam diversimode participatur humor iste : quoniam si non sit multum adusta, sed sit adustio aliqua cum. melancholia naturali quae alteret ipsam et non incincret, ita quod fumare incipiat, tunc melancholia illa erit habens multos et stabilitos et confirmatos spiritus : quia calidum ejus bene movet, et ejus humidum cum hypostasi terrestri non incinerata optime movetur : propter quod tales habent stabilitos conceptus et ordinatissimos effectus, et efficiuntur studiosi et virtutum optimorum. Et ideo dicit Aristoteles in libro de Problematibus, quod omnes majores Philosophi sicut Anaxagoras et Thales Milesius : et
omnes illi qui virtutibus praecellebant heroicis, sicut Hector, et aeneas, et Priamus, et alii, erant de tali melancholia. Dicunt enim, quod talis melancholia habet naturam vini rubei, quod fumosum est, et confirmatorum et stabilium spirituum generativum.
Haec igitur de melancholia a nobis dicta sunt.