XVII. HYMNODIA HIBERICA. HISTORIAE RHYTHMICAE.
3. In Sanctificatione Conceptionis BMV.
12. In Translatione s. Augustini.
24. De ss. Emetcrio et Celedoiiio.
31. De ss. Facundo et Primitivo.
32. In Translatione s. Froilani.
34. De Stigmatilms s. Francisci.
42. In Translatione s. Jacobi.
46. In Translatione s. Indaletii.
51. De ss. Luciano et Marciano.
59. De ss. Nunilone et Allodia.
20. Aimericus Picaudi, presbyter de Partiniaco.
21. De Translatione s. Jacobi. Lectiones secundum Leonem papam et magistrum
1. Signa sunt nobis sacra, quae leguntur,
In quibus vitae specular beatae
Ad novas mentes patet usque veris
Israelitis.
2. Vasta deserti peragrando sensim
Laetus Hebraeis locus est repertus,
Quem legunt Helim, fuit hic profectis
Mansio sexta.
3. Fontium bis sex ibi sunt fluenta
Cum sono leni relevare nata,
Stant spei fractus decorisque palmae
Septuaginta.
4. Gesta res talis paribus figuris
Ordinem primum notat et secundum,
Qui fide Christum cruce sunt secuti
Discipulorum.
5. Jamque vox horum Domino juvante
Mira virtutum meritis honestis,
Dulce palmarum decus obtinendo,
Exit in orbem.
6. Cordis et terram rigat excolendam
Dogma sanctorum, superimpluente
Rore coelesti satiatque pendens
Gratia roris.
7. Sexta nos aetas vocat inchoata,
Qua Deus gratis reparare venit
Quosque credentes, vigilemus ergo
Tempore grato.
8. Inter hos sanctus Jacobus refulgens.
Martyr insignis, fidei columna,
In choro primus jugulis Herodis
Stat duodeno:
9. Hic decus vitae veniaeque vena,
Filius summi tonitrus et alti,
Stella supplantans, pietatis unda,
Fons peregrinis.
10. Hic et Hispanis datus est patronus,
Pastor et panis positus vianti,
Quo viatores fragilis dietae
Justificentur.
11. Inde pro nobis, celer advocate,
Judici Christo veniam petendo
Impetra nobis in amore Christi
Vivere tecum.
12. Doxa sit patri genitoque Christo,
Flamini summo ab utroque fuso,
Trina sit trino, simul una uni
Gloria perpes.