De natura et diversitate humiditatis medu 11 aris.
Consequenter autem ratio docet ponere naturam et modum medullaris humiditatis : quoniam medulla est una humiditatum corporum animalium sanguinem habentium. Oportet autem scire, quod omnes humiditates quae sunt in corporibus naturaliter oportet contineri in vasis ad hoc praeparatis : quia aliter efrunderentur inordinate, et laederent corpora, et putrescerent : eo quod proprio termino non terminantur. Sanguis enim est in venis , et similiter humores qui currunt cum sanguine.
Alius autem humorum qui cum sanguine non currit, habet suo receptacula determinata, sicut cholera rubea cistim fellis, et splenem melancholia, et sic est medulla in ossibus ad ossium nutrimentum. Quaedam autem sunt in vasis membranalibus, aut in corio, aut in ventre, sicut cerebri humor in pia matre, et humores oculi in miringis, et urina in corio vesicae, et humiditates eliquatae a stercore sunt in vasis ventris.
Medulla autem magis sanguinosa est in corporibus juvenum et mollis: sed in corporibus eorum qui in aetate processerunt, est medulla pinguis saginosa, si pinguedo sagiminis abundat in corporibus eorum, aut medulla seposa si forte sepum sive girbum abundat in eorum corporibus : et hujus causa est, quia aetas procedens est tepidi caloris qui generat sanguinem aquosum, qui de facili pinguescit, sicut ex antedictis satis est manifestum. Non autem in omnibus ossibus est medulla, sed est in his quae sunt concava tantum. In ossibus autem rascetae manus et pedis medulla non invenitur, et ipsa sunt durissima.
Adhuc autem non semper est medulla in quibusdam concavis ossibus, eo quod in ossibus colli leonis medulla non invenitur. Similiter autem in ossibus porcorum pauca valde est medulla, et in quibusdam nulla omnino apparet.
Istae igitur quae dictae sunt humiditates, sunt in corpore a prima generatione, et semper manent in ipsis quamdiu vivunt animalia.