Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sermo Decimus Quintus. Samech.
Sermo Vigesimus Primus. Schin.
Sermo Vigesimus Secundus. Tau.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
1265 (Cap. I. — Vers. 1) . Quoniam, multi conati sunt ordinare narrationem rerum.
(Vers. 2.) Sicut tradiderunt, inquit, nobis qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt Verbi.
(Vers. 3) . Visum est, inquit, et mihi.
(Vers. 11.) Apparuit autem illi Angelus Domini stans a dextris altaris incensi.
(Vers. 15.) Et erit magnus coram Domino.
(Vers. 15.) Et Spiritu, inquit, sancto replebitur adhuc in utero matris suae.
(Vers. 16.) Multos, inquit, filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum.
(Vers. 17.) Praeibit in conspectu Domini in spiritu et virtute Eliae.
(Vers. 22.) Erat annuens illis, et remansit mutus.
(Vers. 34.) Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud quoniam virum non cognovi?
(Vers. 36.) Ecce, inquit, ancilla Domini, contingat mihi secundum verbum tuum.
(Vers. 56.) Mansit autem Maria cum illa mensibus tribus: et reversa est in domum suam.
(Vers. 67.) Et Zacharias pater ejus impletus est Spiritu sancto, et prophetabat dicens.
(Vers. 76.) Et tu puer propheta Altissimi vocaberis.
(Vers. 2.) Haec, inquit, professio prima facta est.
(Vers. 9.) Ecce angelus Domini stetit ante illos.
(Vers. 19.) Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo.
(Vers. 29.) Nunc, inquit, dimitte servum tuum.
(Vers. 35.) Et tuam, inquit, ipsius animam pertransibit gladius.
(Vers. 42.) Et cum facti essent illi anni duodecim.
(Vers. 49.) Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in propria patris mei oportet me esse?
(Vers. 51.) Et venit Nazareth, et erat subditus illis.
(Cap. III. — Vers. 2.) Factum est verbum Domini super Joannem Zachariae filium in deserto.
(Vers. 4.) Vox clamantis in deserto.
(Vers. 9.) Quia jam securis ad radices arborum posita est.
(Cap. IV. — Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum ab Spiritu, ut tentaretur a diabolo.
(Vers. 2.) Quadraginta autem dies.
(Vers. 3.) Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.
(Vers. 4.) Scriptum est quoniam non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei.
(Vers. 9.) Et duxit illum, inquit, in Hierusalem, et statuit eum supra pinnam templi.
(Vers. 13.) Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo usque ad tempus.
(Vers. 14.) Et regressus est Jesus in virtute Spiritus, in Galilaeam.
(Vers. 18.) Spiritus Domini super me.
(Vers. 24.) Amen dico vobis quod nemo propheta acceptus est in patria sua.
(Vers. 25.) In veritate dico vobis: Multae viduae fuerunt in diebus Eliae.
(Vers. 8.) Exi, inquit, a me, Domine quia homo peccator sum.
(Vers. 13.) Et continuo lepra ejus discessit ab eo.
(Vers. 20.) Quorum fidem, ut vidit.
(Vers. 23.) Quid est facilius dicere: Dimissa sunt tibi peccata tua aut dicere: Surge, et ambula?
(Vers. 30.) Quare cum Publicanis et peccatoribus manducat et bibit?
(Vers. 31.) Non egent qui sani sunt, medico sed qui male habent.
(Vers. 35.) Venient autem dies, cum auferetur ab illis sponsus.
(Vers. 37.) Et nemo mittit vinum novum in utres veteres.
(Vers. 13.) Vocavit, inquit, discipulos suos, et elegit duodecim ex ipsis:
(Vers. 17.) Et descendit, inquit, cum illis, et stetit in loco pede plano.
(Vers. 24.) Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram!
(Vers. 26.) Vae cum bene vobis dixerint omnes homines!
(Vers. 23.) Beatus, inquit, qui in me non fuerit scandalizatus.
(Vers. 24.) Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri?
(Vers. 25.) Ecce qui in veste pretiosa sunt in domibus regum sunt.
(Vers. 26.) Sed quid existis videre? Prophetam? Utique dico vobis, et plus quam propheta hic est.
(Vers. 28.) Nam qui minor est, inquit, in regno coelorum, major est eo.
(Vers. 32.) Cantavimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis.
(Vers. 37.) Et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix.
(Vers. 44.) Lacrymis suis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
(Vers. 45.) Ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos.
(Cap. VIII. — Vers. 21.) Mater et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt, et faciunt.
(Vers. 24.) At ille surgens, increpavit ventum.
(Vers. 27.) Qui multis, inquit, temporibus agebatur.
(Vers. 34.) Viderunt, hoc magistri gregum, et fugerunt.
(Vers. 37.) Quia timore magno tenebantur
(Vers. 46.) Tetigit me aliquis nam ego cognovi virtutem de me exisse.
(Vers. 49.) Venerunt, inquit, servi dicentes principi: Noli vexare illum, filia tua mortua est.
(Vers. 20.) Dixit autem illis: Vos quem me esse dicitis? Respondit Simon Petrus, Christum Dei.
(Vers. 31.) Dicebant excessum ejus quem completurus erat in Hierusalem.
(Vers. 34.) Et inter haec verba facta est nubes, et obumbravit eos.
(Vers. 35.) Hic est filius meus dilectus, ipsum audite.
(Vers. 36.) Et dum fit vox, inventus est Jesus solus.
(Vers. 48.) Quicumque receperit puerum istum in nomine meo.
(Vers. 50) . Sinite eos, et nolite prohibere qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
(Vers. 60.) Sine, mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, annuntia regnum Dei.
(Cap. X. — Vers. 3.) Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
(Vers. 4.) Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta.
(Vers. 4.) Et neminem salutaveritis in via.
(Vers 30.) Homo quidam ex Hierusalem descendebat in Hiericho, et incidit in latrones.
(Vers. 34.) Et alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum.
(Vers. 35.) Quodcumque supererogaveris, revertens reddam tibi.
(Vers. 17.) Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.
(Vers. 20) . Quod si in Spiritu Dei ego ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei.
(Vers. 33.) Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit, neque sub modio, sed supra candelabrum.
(Vers. 39.) Nunc vos, Pharisaei, prius quod deforis est calicis et catini mundatis.
(Vers. 41.) Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis.
(Vers. 6.) Arborem fici quidam habuit plantatam in vinea sua.
(Vers. 8.) Remitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam cophinum stercoris.
(Vers. 13.) Peregre profectus est in regionem longinquam.
(Vers. 14.) Facta est fames per regionem illam.
(Vers. 15.) Abiit itaque, et adhaesit uni civium.
(Vers. 16.) Et cupiebat, inquit, siliquis implere ventrem suum.
(Vers. 17.) In se autem reversus dixit: Quantis panibus mercenarii patris mei abundant!
(Vers. 18.) Pater, peccavi in coelum, et coram te.
(Vers. 19.) Jam non sum dignus vocari filius tuus.
(Vers. 24.) Quia filius perierat, et inventus est: mortuus fuerat, et revixit.
(Vers. 31.) Fili, tu semper mecum fuisti
(Cap. XVI. — Vers. 13.) Nemo servus potest duobus dominis servire
(Vers. 9.) Facite vobis amicos de iniquo mammona
(Vers. 12.) Si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis?
1469 (Vers. 16.) Lex et prophetae usque ad Joannem.
(Vers. 19.) Homo autem quidam dives induebatur purpuram.
(Vers. 4.) Si septies conversus fuerit ad te, dimitte illi?
(Vers. 27.) Edebant enim et bibebant uxores ducebant, et nubebant.
(Vers. 34.) In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus adsumetur, et alter relinquetur.
(Vers. 36) . Et respondentes dixerunt: ubi, Domine?
(Vers. 37) . Ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae.
(Vers. 25.) Facilius camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
(Vers. 20.) Honora patrem et matrem.
(Vers. 35.) Factum est autem cum appropinquasset Hiericho, quidam caecus sedebat secus viam.
(Cap. XIX. — Vers. 2.) Et ecce vir nomine Zachaeus.
(Vers. 4.) Quia illa parte erat transiturus Dominus.
(Vers. 40.) Si hi tacuerint, lapides clamabunt.
(Cap. XX. — Vers. 9.) Vineam plantavit homo.
(Vers. 24.) Cujus habet imaginem et inscriptionem?
(Vers. 28.) Si frater alicujus mortuus fuerit.
(Cap. XXI. Vers. 6.) Non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur.
(Vers. 9.) Cum autem audieritis praelia et opiniones praeliorum.
(Vers. 20.) Cum videritis circumdari ab exercitu Hierusalem.
(Vers. 23.) Vae illis quae in utero habent, et ubera dant in illis diebus!
(Vers. 25.) Et erunt signa in sole et luna et stellis.
(Vers. 29.) Et ego quidem dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum.
(Vers. 42, 43.) Pater, si possibile est, transfer a me calicem istum.
(Vers. 42.) Non mea voluntas, sed tua fiat.
(Vers. 48.) Juda, osculo Filium hominis tradis?
(Vers. 54, 55.) Petrus vero sequebatur a longe.
(Vers. 11.) Et indutum illum veste alba remisit.
(Vers. 43.) Amen, amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso.
(Vers. 46.) In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum.
Commentarius In Cantica Canticorum E Scriptis Sancti Ambrosii A Guillelmo, Quondam Abbate Sancti Theoderici, Postea Monacho Signiacensi, Collectus.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Historiae De Excidio Hierosolymitanae Urbis Anacephalaeosis, Id Est Omnium pene quae in superioribus dicta sunt libris Repetitio.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Elenchus Manuscriptorum Necnon Editorum Codicum Ad Quos Exacta Et Castigata Sunt Ea Sancti Ambrosii Opera Quae In Hoc Primo Tomo Comprehenduntur.
Libri Hexaemeron. Collati sunt cum mss.
Liber De Paradiso. Collatus est cum mss.
Libri De Cain Et Abel. Castigati sunt ad mss.
Liber De Noe Et Arca. Recensitus est ad mss.
Libri De Abraham. Collati sunt cum mss.
Liber De Isaac Et Anima. Castigatus est ad mss.
Liber De Bono Mortis. Collatus est cum mss.
De Jacob Et Vita Beata. Recensitus est ad mss.
De Fuga Saeculi. Castigatus est ad mss.
De Joseph Patriarcha. Collatus est cum mss.
De Benedictione Patriarcharum. Castigatus est ad mss.
De Elia Et Jejunio. Collatus est ad mss.
De Nabuthe Jesraelita. Recensitus est ad mss.
Liber De Tobia, Necnon Libri De Interpellationibus Job Et David. Collati sunt cum mss.
Apologia David Prior. Collata est cum mss.
Apologia Posterior. Castigata est ad mss.
Enarrationes In Psalmos XII. Collatae sunt cum mss.
Enarratio In Psalmum CXVII. Recensita est ad mss.
Expositio In Lucam. Castigata est ad mss.
Index Rerum Et Sententiarum.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Expositio Evangelii Secundum Lucam.
Anacephalaeosis Historiae De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
1589A 1313 (Vers. 23.) Et ipse Jesus erat incipiens fere annorum triginta, qui putabatur esse filius Joseph.
1. De generationibus dicturi, quarum nonnullam videmus in Evangelio secundum Matthaeum, vel in hoc cujus interpretationem habemus in manibus, esse distantiam; quoniam non est credibile adversantia sibi sanctos viros potuisse dicere,
2. Et primum omnium neminem movere debet quod ita scriptum est: Qui putabatur esse filius Joseph. Bene enim putabatur, quia natura non erat: sed ideo putabatur, quia eum Maria, quae Joseph viro suo erat desponsata, generaverat; sic enim habes: 1589B Nonne hic est filius Joseph fabri (Matth. XIII, 55) ? Diximus supra qua ratione per virginem: diximus etiam qua ratione per desponsatam, et quare census tempore nasci voluerit Dominus Salutaris: non alienum etiam videtur ut qua ratione
Cur autem Joseph magis quam Mariae generatio describatur, cum Maria de Spiritu sancto generaverit Christum, et Joseph a generatione Domini videatur alienus, dubitare possemus, nisi consuetudo nos instrueret Scripturarum, quae semper viri originem quaerit. Sic enim habes: Phares fuit filius Judae principis Tribus: Hic generavit Hesron, et Hesron generavit Aram, et Aram generavit Hamminadab, et Hamminadab generavit Nahasson, et Nahasson generavit Salmon, et Salmon generavit Booz, et Booz generavit Hobed, et Hobed generavit Jesse, et Jesse generavit 1590A David (Matth. I, 3 et seq.) . Viri enim persona quaeritur, qui etiam in senatu et reliquis
4. Sed etiam alibi diverso ordine generationem doceamus esse decursam; ne hic quoque Evangelistae discrepare videantur, qui veterem ordinem sunt secuti. Sic enim habes: Fuit homo
5. Cognata quoque Mariae inducitur Elizabeth (Luc. I, 36) : primo quod omnes Judaei cognati, quemadmodum te Apostolus docuit dicens, Optabam enim anathema esse ipse . . . . pro fratribus meis, cognatis secundum carnem, qui sunt Israelitae (Rom. IX, 3 et 4) . Cognatae ergo, quia ambae Israelitae erant: simul et cognatae, quia ambae erant ex tribu Juda. Didicisti ex tribu Juda Mariam, disce et Elizabeth. Nam Exsurgens 1591A Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione, in civitatem, inquit, Judae, et intravit in domum Zachariae (Luc. I, 39 et 40) . Cum enim intra tribus suas Moyses habitare unumquemque praescripserit (Num. II, 2) : utique cum in civitate Judae manserit, erat et in tribu Juda; maxime cum ex genere Elizabeth fuerint sacerdotes, quorum Deus portio est. Simul quam pulchrum, ut cum illa praenuntium Christi, Christum ista generaverit, et altera de Spiritu sancto conceperit, altera sancto repleta Spiritu prophetaverit; secundum carnem quoque videantur fuisse cognatae, quae secundum Deum spiritalis cognationis consortio non carebant? Quod si omnis feminae caput vir secundum sanctum Apostolum (Ephes. V, 23) , et sunt duo in carne una secundum 1591B legem divinam (Gen. II, 24) : utique ii qui una caro erant, et unus spiritus, quomodo poterat fieri ut viderentur patriam et tribum habere divisam? Accedit illud quod etiam Angelus Gabriel de Domino praenuntiaverat, quod Dabit illi Deus sedem David patris sui (Luc. I, 32) . Certum est igitur 1316 etiam Mariam de David generatione manasse. Simul etiam discimus nihil referre quo ordine generationis series exprimatur, cum iter hinc atque inde sit pervium.
6. Cur autem sanctus Matthaeus ab Abraham generationem enumerare coeperit Christi, sanctus vero Lucas a Christo usque ad Deum perduxerit, explanandum videtur. Sed prius cur sanctus Matthaeus cum ab Abraham coeperit generationis ordinem, non 1591C ita posuerit: Liber generationis Abrahae, sed, Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham (Matth. I, 1) . Et cur hos duos potissimum nominaverit, nequaquam praetereundum puto. Non enim otiose fidelissimi auctores generis eliguntur; ut intelligamus quod in ipsa generatione carnis, spiritalis magis successio requiratur. Duo sunt enim isti viri in quos manaverunt promissa divina.
7. Prior Abraham qui ante Moysis legem, et ante populum Judaeorum propria derelinquens, et cognoscens Deum, meruit fidei testimonium; quia Credidit Deo, et reputatum est ei ad justitiam (Gen. XV, 6) : qui etiam a Deo accepit oraculum, dicente sibi: Exi de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et vade in terram quam tibi monstrabo, et faciamte 1591D te in gentem magnam, et benedicam te, et magnificabo nomen tuum, et eris benedictus, et benedicam benedicentes te, et maledicam maledicentes te, et benedicentur in te omnes tribus terrae (Gen. XII, 1-3) . Vides igitur congregationes gentium, et sacrosanctum Ecclesiae coetum oraculo divino huic esse primo promissum. Et ideo is auctor generis debuit designari, qui instaurandae Ecclesiae sponsionem primus emeruit.
8. David quoque merito et ipse auctor generis declaratur; quia cum jurejurando responsum, quod ex ipso secundum carnem Christus futurus esset, accepit; sic enim scriptum est: Juravit Dominus David 1592A veritatem, et non poenitebit eum: Ex fructu ventris tui ponam super sedem tuam (Psal. CXXXI, 11) . Et alibi: Semel juravi in sancto meo, si David mentiar, semen ejus in aeternum manebit, et sedes ejus sicut sol in conspectu meo (Psal. LXXXVIII, 36-38) .
9. Omnia convenire de Christo evidentibus signatur oraculis, nec posse divinae fructum potentiae ad Salomonis gratiam derivari, qui David filius fuit, cujus finis haud dubie cognoscitur. Finis enim fuit regni Salomonis, et pacis, ut Regnorum lectionibus demonstratur. Unus est Christus, cujus regnum non habet finem. Deinde nullis Salomon gentibus imperavit, Christus vero Ecclesiam de nationibus congregavit universis. Postremo vivente David, et natus est Salomon, et regnum est consecutus. Hic autem qui promittitur, post mortem David surrrecturus esse monstratur, sicut habes: Quia cum completi 1592D fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo de semine tuo, qui erit ex ventre tuo, et parabo regnum ejus. Ipse mihi aedificabit domum, et erigam sedem ejus in saeculum (I Par. XVII, 11 et 12) . Numquid in saeculum regnavit Salomon, qui annis tantummodo quadraginta regnavit? Ego ero, inquit, ei in patrem, et ille mihi in filium (Ibid., 13) . Quis est iste proprius Dei Filius, nisi cui dictum est: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Psal. II, 7) ? Et, Misericordiam meam non dispergam ab eo . . . . . et fidelem eum servabo in domo mea, et in regno ejus in saeculum (Par. XVII, 13 et 14) ? At vero Salomonem fortasse 1593A ideo errasse tam graviter, ne errarent homines, et ad ipsum crederetur manasse promissum, divinarum serie cognovimus lectionum. Aedificavit enim templum Astartae idolo
10. Et ideo istos duos generis auctores evangelista delegit: unum, qui promissum accepit de congregatione 1593B populorum: alterum, qui de generatione Christi oraculum consecutus est. Et ideo licet ordine sit successionis posterior, prior tamen quam Abraham in Domini generatione describitur; quia plus est promissum accepisse de Christo, quam de Ecclesia; quoniam Ecclesia ipsa per Christum. Ergo unus princeps generis secundum carnem,
11. Unde et Lucas ad Deum putavit originem ejus esse referendam; quod verus Christi generator Deus sit, vel secundum veram generationem pater, vel secundum lavacri regenerationem mystici muneris auctor. Et ideo non a primo generationem ejus coepit describere: sed postea baptismum ejus explicuit, auctorem 1593D omnium Deum per baptismum cupiens demonstrare, Christum quoque a Deo ordine manasse successionis asseruit: universa contexens, ut et secundum naturam, et secundum gratiam, et secundum carnem Dei Filium demonstraret. Quod autem evidentius divinae generationis indicium, quam quod de generatione dicturus, ipsum Patrem praemisit loquentem: Hic est filius meus dilectus, in quo complacui (Luc. III, 22, sup.) ?
12. Hic quoque aliqui solent inserere quaestiones, quod Matthaeus ab Abraham usque ad Christum quadraginta duas generationes enumeraverit, Lucas vero 1594A quinquaginta; et quod per alias personas Matthaeus, per alias Lucas generationem manasse descripserit: in quo jam potes illud probare quod diximus, quia cum alios Matthaeus majores Dominici generis, alios vero Lucas in ordine generationis texuerit; ab Abraham tamen et David reliquos auctores generis uterque significavit.
13. Quod vero per Salomonem Matthaeus generationem derivandam putavit, Lucas vero per Nathan: alter regalem, alter sacerdotalem Christi familiam videtur ostendere. Quod non ita accipere debemus, quod alterum altero verius: sed alter alteri pari fide et veritate concordet. Fuit enim vere et secundum carnem regalis, et sacerdotalis familiae: rex ex regibus, sacerdos ex sacerdotibus, licet oraculum non 1594B de carnalibus, sed de coelestibus exprimatur; quoniam et rex in Dei virtute laetatur, cui judicium a Patre rege defertur, et sacerdos est in aeternum, secundum quod scriptum est: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4) . Bene igitur uterque tenuit fidem; ut Matthaeus per reges ductam originem comprobaret, et Lucas per sacerdotes a Deo transmissam in Christum seriem generis deducendo, sanctiorem ipsam originem declararet. Simul in hoc quoque vituli figura signatur, quod ubique sacerdotale mysterium putat esse servandum.
14. Nec mireris si ab Abraham plures secundum Lucam successiones usque ad Christum sunt, pauciores secundum Matthaeum; cum per alias personas 1594C generationem fatearis esse decursam: potest enim fieri ut alii longaevam transegerint vitam, alterius vero generationis viri immatura aetate decesserint; cum videamus complures senes cum suis nepotibus vivere, alios vero viros statim filiis obire susceptis.
15. Illud quoque advertimus quod sanctus Matthaeus, Jacob qui fuit pater Joseph, filium Mathan esse memoraverit (Matth. I, 15) : Lucas vero Joseph cui desponsata erat Maria, filium Heli: Heli autem filium Melchi esse descripserit (Luc. III, 24) . Quomodo 1319 unius duo partes, id est, Heli et Jacob? Quomodo etiam duo paterni avi, Mathan et Melchi? Sed si vere quaeris, invenies (Deut. XXV, 5) quod juxta prescriptum legis veteris duo fratres diversos filios
16. Non absurdum autem videtur quod, geminato mystico numero, quater denas generationes dividendas sanctus Matthaeus putavit, ab Abraham usque 1595B ad David, a David usque ad transmigrationem Babylonis, a transmigratione Babylonis usque ad Christum: in quo vices mutationum pariter designavit. Ab Abraham enim usque ad David tempora sine regibus fuit populus Judaeorum; regnum enim justum a David coepit: deinde per reges actum genus omne est Judaeorum, et intemerata usque ad transmigrationem eorum regna manserunt. Post transmigrationem vero in occasum degenerantis populi nobilitas circumcisa vergebat.
17. Plerique etiam mirantur cur Thamar mulieris famosae, ut illis videtur, Matthaeus commemorationem in Dominica generatione contexendam putaverit.
18. Primum enim si veris intendas, animum, haec mulier non tam famosa, quam justa; non enim temporalis usum libidinis requisivit, sed successionis gratiam concupivit. Erat enim
19. Sed non ita illam defendimus, ut istum accusemus: immo utrumque excusemus; non autem nos, sed mysterium quod copulae illius fructus expressit; generavit enim mulier Phares et Zaram 1597A filios, generavit geminos. Unde non otiose Matthaeus utrumque signavit, cum Phares tantummodo commemorationem causa deposceret: 1321 Phares enim genuit Esron, Esron genuit Aram (Matth. I, 3) : deinde per ordinem singuli. Cur autem, cum Isaac duos generaverit, Jacob plures, singulorum tantummodo quos successionis Dominicae causa poscebat, fecit Scripturae series mentionem, horum autem utrumque memoravit, nisi quia hic in utroque mysterium est?
20. Tractavimus moralem locum, quia non opera meretricis exercuit, sed munera fecunditatis elegit: tractemus historicum, et mysticum ventilemus. Neque enim sine mysterio potest esse quod annulum, et monile accepit, et virgam. Non vilis persona quae 1597B meretur accipere ornamentum, signaculum, potestatem: factorum signaculum, pectoris ornamentum, regiae libertatis insigne. Ergo ut ordiamur historiam, cum generaret Thamar, legisti quia unus de utero ejus praemisit manum, quam corripiens obstetrix, coccum ligavit dicens: Hic exiet prior (Gen. XXXVIII, 28) . Ut autem manum revocavit puer in matris uterum, statim exivit frater ejus. Dixit autem obstetrix: Quid incisa est per te sepis? et vocavit nomen ejus Phares. Et post ipsum exivit frater ejus, in cujus manu erat coccum, et vocavit nomen ejus Zaram (Ibid., 29 et 30) . Vides quanta enigmata mysterium prodant? Manus praemissa, coccum ligatum, reducta manus, vox obstetricis gemina, quod prior alter exiret, sepem alter incideret.
1597C 21. Cur autem alter manum praemisit ex utero, alter genitali praecessit exortu; nisi quia per geminorum mysterium gemina describitur
1597D 22. Junior horum frater, secundus ordo pietatis; primus enim in patriarchis, secundus in regibus et sacerdotibus est. Utraque enim vita secundum Deum; quia illi quoque qui secundum legem Moysi religiosam et piam militiam militabant, non sunt gratiae et honoris exsortes: sed prior pietatis fructus in autoribus, quam in haeredibus. Prior enim Zara, qui interpretatione significat oriens; lux enim pietatis veri splendor orientis est, illius utique qui dixit: 1598A Oriens nomen est mihi: cujus in patriarchis primitus radius lucis illuxit (Zacch. VI, 12) . Hi enim primi vitae suae actum in hoc saeculo praemiserunt, in quorum manu nostri quoque actus tamquam plenioris corporis, qui adhuc naturae quodam generantis utero tenebamur, figura praecessit. Sed media tamquam sepis objecta Legis est observatio, et quodammodo vita majorum videtur incisa, de qua in typo illa obstetrix, fortasse justitia, quae nos emissos alvo naturae matris excepit, dixisse proditur: 1322 Hic exiet prior. Et revera mirabilis ille erat ordo pietatis, non a Moyse, nec ab aliquo homine, nec per hominem, sed munere quodam sapientiae sponte se infundentis impressus.
23. Prima igitur disciplina pietatis secundum Evangelium; 1598B quia per crucem
24. Sed ut ad historiam revertamur: quid sibi volunt obstetricis eloquia dicentis: Hic exiet prior; nisi quia ejus typum gerebat, qui ortu corporis posterior, virtute et veritate primus existens, principatum sibi omnium vindicavit? Inde et Joannes: Post me venit vir, qui ante me factus est (Joan. I, 17) . Quid sibi vult quod coccum in manu ejus ligavit, nisi quia typus ejus erat, qui
25. Optemus ut haec integra sit maceria domus nostrae, domus spiritalis quae in nobis est, non enim 1323 ab homine exaedificari potest, sed a Deo vivo, qui ait: Et maceriam circumdedi (Esai. V, 2) . Perdiderunt igitur salutem qui maceriam perdiderunt. Maneat ergo maceria, maneat haec sepis. Vis scire quam sit utilis sepis? Sepi aures tuas spinis et tribulis, et noli audire linguam nequam (Eccli. XXVIII, 28) . Sepis enim ista te defendit a culpa.
26. Ergo Dominus Jesus qui postea secundum carnem venit in lucem, veteris illius munitionem sepis instaurans, in majorum nos actum et antiquam simplicitatem fidei reformavit. Unde de eo
27. Docuit itaque nos Ecclesia in Canticis canticorum, quod iste paries Domino nostro Jesu Christo obstare non potuit, nec ei qui secutus est Christum, dicens: Vox fratris mei: ecce hic venit saliens super montes, et transiliens super colles, similis frater meus caprae vel hinnulo cervorum in montibus Bethel. Ecce hic retro post parietem nostrum, prospiciens per fenestras, prospiciens per retia. Respondit frater meus, et dixit mihi: Surge, veni, proxima mea, speciosa mea, 1600B columba mea; quoniam ecce hyems transivit, pluvia abiit discessit sibi, flores visi sunt in terra, tempus secandi advenit, vox turturis audita est (Cant. II, 8-12) . Flores, apostoli: tempus messis
28. Duo igitur gemini duae geminae vitae, duae geminae sunt militiae; ita ut prior melior sit sequente. Et ideo quod est melius reformatum est. Quis autem neget Evangelium praestare Legi? Bona tamen Lex, si supra litteram mentem erigas: Littera enim occidit (II Cor. III, 6) . Quid autem haberet haec historia gratiae, nisi lucem tanti mysterii videremus? Docuit enim nos Apostolus sanctus in simplicitate historiae secretum quaerere veritatis, et in quasdam non intelligibiles 1600D secundum litteram disputationes sensum referre, scribens:
29. Ad illam igitur quam medius paries incidere et dividere non potuit, mentis sublimitate tendamus. Solutus est enim secundum intellectum corporalem ille paries veteris Testamenti: expulsa est ancilla, tenetur libera. Ex libera sumus liberi; libera est enim Ecclesia, expulsa est Synagoga. Serviebat enim populus Judaeorum, remotum est servitutis jugum, quod nostrae animae quaedam colla reprimebat; ne ultra parietem vitae prioris possemus aspicere. Habemus jugum bonum ac leve, quod habenis pacis, et gratiae vinculis magis erigat, quam deprimat copulatos. Hic est Dominus, cujus in Zara typus ante praecessit; eo quod ex tribu et ex semine illius Zarae Dominus Jesus secundum carnem non solum a femina, 1601B sed etiam sub Lege generatus est; ut eos qui sub Lege erant, redimeret pretio sanguinis sui. Cujus figura ideo in manu illius Zarae praecessit; ut promitteret nobis quia venturus erat, qui veteris vitae revocaret usum, et libertatem quam tribuerat primo illi Adae, in Adam novissimo reformaret; ut jam genus hominum sine lege sit servitutis.
30.
31. Etenim cum Israelitas in diebus Judicum superioribus fames temporibus urgeret, a Bethlehem civitate Judaeae, in qua natus est Christus, abiit vir colere in agro Moab cum uxore et duobus filiis, Elimelech viro nomen, mulieri Noemi. Filii ejus acceperunt sibi uxores Moabitidas, nomen uni Orpha, et nomen secundae Ruth: et inhabitaverunt illic quasi decem annis, et mortui sunt. Sed derelicta mulier, duobus filiis et viro proprio destituta, cognito quod Deus visitaret Israel, regredi domum parans, coepit 1602B suadere ut domum propriam repeterent uxores filiorum suorum. Una concessit: Ruth vero cum socru mansit. Cui cum diceret socrus: Ecce jam consponsa tua ad populum suum regressa est, et ad deos suos: et tu revertere pariter cum consponsa tua, respondit Ruth: Non contingat mihi dimittere te, et
32. Refert autem advertere quod et in agro pleno messis reperta, manipulos, sicut scriptum est (Ruth. II, 17) , colligens, et socrui fructus reservans, et non post juvenem abiit, sed virum perfectum secuta est, 1326 unde et meruit audire: Quia mulier virtutis es tu; vel quia bene fecisti misericordiam tuam novissimam, plus quam primam (Ruth. III, 10) . Novissima enim misericordia Ecclesiae congregatae
33. Denique in typo has fuisse nuptias testatur 1603A benedictio seniorum dicentium: Det Dominus mulierem quae intrat in domum tuam, sicut Rachel, et sicut Liam, quae aedificaverunt domum Israel, et facere virtutem in Ephrata: et sit nomen in Bethlehem: et fiat domus tua sicut domus Phares, quem peperit Thamar Judae. De semine tuo det tibi Dominus ex hac puella. Et accepit Booz Ruth, et facta est in matrimonium (Ibid., 11-13) , et peperit Obed patrem Jesse, avum David. Recte igitur sanctus Matthaeus per Evangelium gentes ad Ecclesiam vocaturus, auctorem ipsum
34. Solvit autem calceamentum, qui non accepit Ecclesiam. Et Moysi dicitur: Solve calceamentum pedum tuorum (Exod. III, 5) ; ne ipse sponsus Ecclesiae crederetur. Solus ille non solvit, qui verus est sponsus. Et ideo dicit Joannes: Cujus non sum dignus solve re corrigiam calceamenti ejus. Ergo et hic typus est, et aedificavit domum Israel.
35. Quam vero commemoratio ejus Dominicae prosapiae fuerit inserenda, declarat mysterii altioris 1603C expressio, qua prophetatum est ex genere ejus in Ephrata Christum esse generandum, cum dicitur: Det tibi Dominus . . . . . facere virtutem in Ephrata, et sit nomen in Bethlehem (Ruth. IV, 11) . Quae est enim virtus, nisi quae per Christum gentium populos congregavit? Quod autem nomen, nisi illud quod Bethlehem patria Domini secundum carnem nascentis est facta? Unde per prophetam dictum est: Et tu
1604A 36. Neque tamen abnuo cum Thamar et Ruth defendo, peccatores quoque inter majores Dominici generis computatos: quorum commemorationem sanctus Lucas declinare desiderans, alium quemdam successionum ordinem tenuit: neque Achab, neque Jechoniam, neque postremo Uriae uxorem nominandos putavit; ut immaculatam sacerdotalis generis seriem declararet. Sed ut
37. An vero sanctus David, licet multa ejus in mysterium figurentur, non eo praecelsior, quod hominem se esse cognovit, et commissum super abrepta Uriae uxore peccatum poenitentiae putavit lacrymis abluendum, ostendens nobis neminem virtuti propriae debere confidere? Habemus enim adversarium magnum, qui vinci a nobis sine Dei favore non possit. 1604C Et plerumque in illustribus et beatis viris gravia peccata fuisse reperies; ut quasi homines tentationi patuisse cognoscas, ne virtutibus egregiis plusquam homines crederentur. Si enim David quia praesumptione virtutis elatus dixerat: Si reddidi retribuentibus mihi mala (Psal. VII, 5) : et alibi: Ego autem dixi in mea abundantia, non movebor in aeternum (Psal. XXIX, 7) ; statim insolentiae hujus poenam subiisse se memoravit, dicens: Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus (Ibid., 8) : si ipse Dominici generis auctor insolentiae excepit offensam; quanto magis nos caeteri peccatores, quibus nulla suffragatur praerogativa meritorum, insolentiae scopulum 1605A timere debemus, in quo naufragium sit bonorum; praesertim cum tantus vir nobis et magisterii auctor sit et exempli, qui quasi palinodiam quamdam ad repropitiandum Dominum in posterioribus canendam putavit, dicens: Domine, non est exaltatum cor meum, neque in altum elati sunt oculi mei (Psal. CXXX, 1) : et Dominus a dextris meis, ne commovear (Psal. XV, 8) ; scivit enim quando se sibi credidit, esse se lapsum. Denique nihil aliud esse in homine designavit, nisi quia 1328 Deum novit. Sic enim habes: Quid est homo, quod innotuisti ei: aut filius hominis, quia computas eum (Psal. CXLIII, 3) ? Si ergo David insolentiam damnat, humilitatem induit, recte in historia uxoris Uriae magisterium istud affectandae humilitatis adsciscitur.
1605B 38. Et tamen si ex ea natus est ille pacificus Salomon, videamus ne forte mysterium sit, quod sublato eo de medio, qui ante conjugio suo plebem gentium vindicabat, alii Ecclesia viro nupserit, vero David. David enim vocatus est Christus, in parentis nomen adscitus, juxta quod scriptum est: Inveni David servum meum (Psal. LXXXVIII, 21) ; cui nupsit Ecclesia, quae Verbi semine, et Spiritu Dei plena, Christi corpus effudit, populum scilicet Christianum. Est ergo mulier, quae vivente viro alligata est legi: et ideo mortuus est vir ejus; ut non esset adultera, si esset cum alio viro. Mysterium igitur in figura, peccatum in historia: culpa per hominem, sacramenta per verbum. De qua historia quoniam alibi plenius diximus, hic transcurrendum videtur. Meritoque sanctus 1605C David de hac historia mysticum psalmum quinquagesimum scripsit propter Bersabee nuptias, dicens: In plurimum lava me ab injustitia mea, et a delicto meo munda me (Psal. L, 4) . Si iniquitatem suam Dei amicus agnoscit, et meritis suis obstare delictum: si denique Deo se peccasse confitetur; cur tu de confessione criminis erubescas, cum criminis commentum, non confessio sit pudori?
39. Ergo cum David Bersabee historiam non praetermiserit in suis Psalmis; ut in ea vel mysterium, vel actum perfectae poenitentiae nos doceret, jure videmus etiam in generationibus Dominicis non praetermissam; quia et ipse David qui eam accepit in uxorem sibi, generationis Dominicae secundum carnem praecessor asseritur. Cujus speciale, ut diximus, 1605D meritum; ut Ecclesiae in hoc mysterio videret exortum, et acciperet oraculum quod ex suo Christus genere nasceretur. Alterum enim ad Ecclesiam pertinet, 1606A quod dixit: Ecce audivimus eam in Ephrata: invenimus eam in campis silvae (Psal. CXXXI, 6) . Alterum specialiter
40. De Achab autem satis claret, cui uxor Jezabel (III Reg. XVI, 31) : et de Jechonia de quo satis idoneus auctor est Hieremias, maximi reum esse delicti: cui etiam quod habuit nomen, eripuit. Et ideo qui Joachim in Regnorum libris dicitur (IV Reg. 1606B XXIV, 1) , Jechonias ab Hieremia est nominatus, dicente eo, Abjectus est Jechonias ut vas,
41. Fertur enim ab his, qui sive argumentati, sive 1606C simpliciter docentes, sive vere astruentes tradiderunt nobis, quia Idumaei latrones Ascalonem urbem Palaestinae ingressi, de fano Apollinis quod vicinum muris erat, Antipatrum Herodis cujusdam
42. Ne nobis tamen possit praejudicare videamus, qui veri regalisque generis dicimus Christum, et per veros et nobiles reges actum Domini genus. Sed ubi adulterina regnum affectavit propago, successionem nobilitatis suae, non potentiae, sed generationis ordo servavit. Tamen ipsum regem secundum honorem saeculi non accepimus Christum. Quomodo ergo Ex fructu ventris tui ponam super sedem tuam (Psal. 1607B CXXXI, 11) ? Quomodo et angelus de eo dicit, quod Dabit illi Dominus Deus sedem David patris sui, et regnabit in domo Jacob (Luc. I, 32) ? Quomodo regnare promittitur, nec ostenditur? Aut quomodo ex semine Jechoniae nullus regnaturus dicitur per prophetam? Si enim Christus regnavit, ex semine autem Jechoniae Christus est, propheta mentitus est, mentita sunt et oracula. Sed illic futuros ex semine Jechoniae posteros non negatur; et ideo de semine ejus est Christus: et quod regnavit Christus, non contra prophetiam est; non enim saeculari honore regnavit, nec in Jechoniae sedibus sedit, sed regnavit in sede David. 1330 43. Verum cum ipse Jechonias Davidsederit sedem, quemadmodum solvitur quod dictum est, quia David sedem Jechoniae posteri non sedebunt, 1607C cum eadem sedes fuisse videatur amborum? Itaque et nos sedem David fuisse negare non possumus; non eamdem tamen regis David sedem Christus, quam Jechonias sedit; immo nec quisquam alius ex genere David sedem ejus potuit sedere, quam Christus; quia nec in alio semen ejus aeternum est, sed in Christo, sicut Deus ipse juravit dicens: Semel juravi
44. In abruptum disputationis venimus, haeremus in vado, et quodam veritatis naufragio fluctuamus. Excitemus igitur Christum, ipsum interrogemus, ipse respondeat. Interrogemus Scripturas. Invenimus quia regnum Domini non est de hoc mundo; ipse enim dixit: Regnum meum non est de hoc mundo (Ibid., 36) . Qui dicit non esse de hoc mundo regnum suum, ostendit esse supra mundum. Ita et erat regnum ejus, et non erat: non erat in saeculo, erat supra saeculum. Erat ergo regnum aliud veri David, quod solus Christus accepit: et erat semen aliud David, quod in aeternum manet, de quo solus generatus est Christus, 1608B qui solus verus filius David, cujus etiam solus nomen accepit, juxta quod scriptum est: Inveni David servum meum, in oleo sancto meo unxi eum (Psal. LXXXVIII, 21) . Quod utique non de propheta David, sed de Domino dici praemissa declarant; scriptum est enim: Posui adjutorium super potentem, et exaltavi electum de populo meo (Ibid., 20) . Solus enim potens, solus electus est Christus. Sanctorum enim majus in fide, quam in generatione semen est. Et ideo Apostolus: Si enim qui ex fide sunt, hi filii sunt Abrahae. (Galat. III, 7) .
45. Illud quoque non praetermittendum putamus, quod a David temporibus usque ad Jechoniam, hoc est, usque ad captivitatem, cum decem et septem fuerint reges Judaeae, quatuordecim generationes 1608C sanctus Matthaeus posuerit: et rursus ab Jechonia usque ad Joseph
46. Quod vero post Jechoniam duodecim generationes enumerasse videtur Evangelista, si diligenter advertas, hic quoque quatuordecim generationum poteris invenire rationem. Duodecim generationum poteris invenire rationem. Duodecim enim usque ad Joseph numerantur, non usque ad Christum.
47. Pulchre autem Lucas quoniam filios Jacob plures non poterat comprehendere, ne extra generationes evagari superflua serie videretur; licet in aliis, id est longe posterioribus, patriarcharum tamen nequaquam nomina praetermittenda arbitratus sit, 1610B sed prae caeteris eligenda, Joseph, Judae, Simeonis, et Levi (Luc. III, 30) . Quatuor enim genera in his quorum isti posteri sunt, cognoscimus fuisse virtutum. In Juda, id est, illo superiore, Dominicae per figuram passionis mysterium fuisse prophetatum (Gen. XLIX, 11) : in Joseph praecessisse castitatis exemplum (Gen. XXXIX, 7) : in Simeon vindictam laesi pudoris (Gen. XXXIV, 25) : in Levi officium sacerdotis (Num. III, 6) . Per Nathan quoque expressam advertimus prophetiae dignitatem (II Reg. XII, 1) ; ut quia unus omnia Christus Jesus, in singulis quoque majoribus genera virtutum diversa praecederent.
48. Noe quoque justi inter Dominicas generationes commemoratio non debuit praetermitti; ut quia aedificator Ecclesiae nascebatur, eum sui generis 1610C auctorem praemisisse videatur, qui eam in typo ante fundaverat (Gen. VI, 14) .
49. Jam de ipso Adam qui juxta Apostolum (Rom. V. 14) figuram accepit Christi, quid pulchrius potuit convenire, quam ut sacrosancta generatio a Dei Filio inciperet, et usque ad Dei Filium deduceretur: creatusque praecederet in figura, ut natus in veritate sequeretur: ad imaginem factus (Gen. I, 27) praeiret, propter quem Dei imago descenderet? Et si mysterium primi discutiamus erroris, lignum scientiae boni et mali, fallente diabolo, Eva suadente, ille gustavit (Gen. III, 6) ; ut iste nobis priusquam sciret malum, eligeret bonum, dirique serpentis insidias Ecclesia suadente, evacuaret, juxta quod scriptum est: Quoniam priusquam sciat puer bonum aut malum, non credet malitiae ut eligat quod bonum est (Esai. VII, 1611C 16) . 1334 Et, priusquam sciat vocare patrem aut 1612A matrem, accipiet virtutem Damasci, et spolia Samariae (Esai. VIII, 4) . Hic enim est puer cujus incunabula Magi spoliis orientalibus referserunt (Matth. II, 11) ; quia gens ante Christum incredula, de exuviis idolorum, mutata jam fide, manubias obtulit Domino triumphales.
50. Haec tibi, frater, de generatione Christi non incognita putavi prolixius prosequenda; ne quis cum ista in Evangelio minus attento animo recenseret, aliquatenus fluctuaret: quae sancti evangelistae ad majora miracula, et diviniora Domini gesta properantes, perstringenda brevius, quam diffundenda uberius putaverunt. Eorum igitur more, qui satis putant ignaris viarum quasi notas quasdam itineris et semitas demonstrare, spiritalis viae semitas colligentes, 1612B videro utrum secundo veritatis eventu, certe religioso fidei ductu in mysteriorum secreta contendimus: verentes ne quis ista cum legerit, quod proverbialiter dicitur, quasi puer machaeram, tractare per infantiam fortia arma nesciret, magisque vulnus ex imprudentia, quam salutem ex lectione sentiret. Infirmos enim tela sua vulnerant, nec potest bene uti armis, qui ea ferre non noverit. Et ideo circa fidem vir perfectus exigitur, in quo non per humum scientiae reptet infantia, non debilis quaedam, nec carens sensibus mysticae cognitionis titubet aetas, quae virtute juventutis amissa, coronam gloriosi certaminis non requirat, et senescentis aquilae modo, quae prius aut leporem rapere pedibus consuerat, aut anserem, aevo fessa minorum avium implumes fetus 1612C requirat, qui solidiorem cibum afferre non possint.