Quae sit libri intentio, et quae diversitas marinorum sanguinem non habentium, et quae sit diversitas malachie et membrorum ejus.
Jam in praehabito libro sufficienter dictum est de dispositione interiori et exte- riori animalis habentis sanguinem. Exsecuti enim sumus omnia in genere membra hujusmodi animalis, tam interiora quam exteriora, et tam communia quae conveniunt secundum genera animalium gressibilia et volatilia et bipedia et quadrupedia et hujusmodi, quam etiam propria si qua sunt talia, quae secundum speciem unam alicui animali conveniunt et non alii. Pertractavimus etiam de membris hujusmodi animalium consimilibus, quae homogenia Graece dicuntur, tam manifestis exterioribus quam occultis interioribus. In hoc autem libro intendimus narrare dispositionem animalis non habentis sanguinem secundum genus suum, sive sit marinum, sive non sit marinum. Et quia de hoc invenitur confuse traditum ab Antiquis, studuimus ordinare dicta eorum et abbreviare quantum potuimus.
Primo ergo dicemus omnes diversitates quae sunt in genere animalis sanguinem non habentis. Et deinde dicemus communia eorum quae conveniunt eis in participando sensus, et somnum et vigiliam, et masculinitatem et faemininitatem: haec enim proprium librum desiderant, quoniam membra eorum et humores non ex similibus principiis causantur cum his quae sanguinem sunt habentia.
Primo ergo dicimus, quod sanguinem non habentia sunt aut marina, aut terrestria, et praecipue volantia habentia alas membranales, sicut apes, et muscae, et similia.
Marina autem dividimus in decem genera : sed tamen Antiqui non fecerunt mentionem nisi de octo generibus. Sed ego in mari causa experimenti navigans et exiens ad insulas et arenas, manibus collegi decem vel undecim genera : quorum primum quod perfectius est, vocatur ab Antiquis malachie. Est autem piscis extra mollis et interius durus, totus compositus ex substantia quae media est inter carnem et cartilaginem, sicut in antehabitis diximus, et est aliquando valde magni corporis. Secundum autem est genus quod Antiqui vocant mollis testae, eo quod testa ejus crescit ex membrana valde molli et quando induratur, valde curvabilis est potius quam comminuibilis, et hoc nos vocamus generali nomine cancrum. Tertium autem genus est, quod Antiqui vocant durae testae, eo quod numquam testa ejus inventa est ex molli membrana crescens vel generata, sed semper est dura et non curvabilis sed eomminuibilis, et hujusmodi nos vocarimus generali nomine ostrea conchilia. Quartum genus est, quod tam nos quam Antiqui communi nomine vocamus, hiricium marinum, eo quod totum spinosum sit hoc genus animalis, et spinis utatur in motu loco pedum. Quintum autem genus est, quod tam nos quam Antiqui malve vocamus, quod in corpore prorsus nullam invenitur habere superfluam humiditatem, neque vas super-
fluitatis alicujus. Sextum autem genus est, quod ligneum vocari consuevit, eo quod simile sit frusto ligni. Septimum autem est, quod veretrale dicitur, quia veretro virili omnino videtur esse simile. Octavum autem serpentinum vocatur, eo quod simile sit colubro. Nonum abundat in mari Germanico valde quod vocatur phlegmaticum eo quod phlegmati viscoso sicut est albumen ovi, sit penitus simile. Decimum autem genus est spongia marina, quae vivit in aqua. Sub ligneo autem continetur animal quod vocatur slineus. Haec autem genera facile experitur quilibet, qui vel ad modicum expertus est in marinis. Et ego puto, quod sint multa plura, licet sint ignota nobis. Quodlibet autem isdrum generum multas in se continet specierum diversitates.
Genus autem est emi, quod est carens sanguine : quoddam invenitur cujus interiora ventris sunt mollia sicut caro, et suum exterius est durum testeum, et quoddam invenitur quod e converso est extra molle, et interius est durum testeum. Et quidem primum horum quod est extra durum, non est curvabile sicut ostreum, sed conferibile. Illud autem genus carentis sanguine, quod interpretantur omnes vocari malachie, est genus animalis carens sanguine et carneum ejus molle est extra, et quod est ex membris ejus durum, est interius, et hoc est quod vocatur sepia, quae osseum quoddam habet interius, et exterius est molle et tremulum carneum ejus, et haec similia sunt polipus et calaniare.
Aliud autem genus est, de quo diximus, quod vocatur vulgo mollis testae, et hoc nomen convenit omni generi quod est durum extra, et molle intra, dummodo illud durum quod habet extra, non sit conferibile, sed curvabile : sed potius ad hoc quod fiat conferibile, recipit ignem se exsiccantem, sicut locusta maris quae karabo Graece vocatur, et sicut testa cancri : propter quod etiam Philosophi bene pronuntiaverunt karabo et cancrum de specie esse animalis quod vocatur mollis testae.
Adhuc autem aliud genus sanguinem non habentis animalis est, quod vocatur vulgo habens corium testeum durae testae : et in hoc genere continetur omne carens sanguine habens carnem mollem intra, et partem duram testeam extra, ita quod illud durum sit frangibile prout conferibile quod una fractura in multa dispergitur, frangibile improprie vocatur, sicut sunt genera ostrearum conchiliorum, quae Graece halzum vocantur, et sibi similia omnia.
Amplius autem praeter haec et extra haec in genere animalis sanguine carentis sunt non marina, sed terrestria, quae sunt annulosi corporis, quorum est multa diversitas : quia annulositas eorum aut erit in ventre, aut in dorso, aut in utroque simul : et omnia haec annulosa conveniunt in hoc, quod in toto corpore eorum non est aliquod os distinctum, neque caro distincta aliqua : sed in corporibus eorum est aliud quoddam membrum, cujus creatio secundum suam substantiam media est inter carnem et ossa : corpora enim hujusmodi animalium sunt dura tam intus quam extra secundum unum modum fere : et istius quidem modi proportionaliter est omne quod est annulosi corporis. Aliquod autem annulosorum non omnino habet tale corpus, sed habet annulos duplicatos per membra sua, sicut incastrctur substantia talium, sicut animal quod vocatur a quibusdam quadraginta quatuor, eo quod tot numero pedes habeat : et est quoddam animalium genus, quod ingreditur in aures hominum, et habet morsum venenosum : sed. venenum ejus non suscitat nisi inflationem magnam, sicut punctum apis, et plurium similium. Isti habent annulos duplicatos, ita quod unus corrugatur super alium, quando se contrahunt animalia illa. Quaedam horum generum annulosorum videlicet cum. annulis habent alas, sicut apes, et vespae. Istius modi enim animal alatum est unum quoddam genus annulosorum : et in isto genere quaedam animalia sunt alata rugosa cum duplicatione rugarum, sicut vespae, et apes : et quaedam non, sicut formicae. Et genus animalis quod huhen vocatur, quod nos noctilucam vocamus, est etiam de genere animalis sanguinem non habentis, rugosi vel annulosi corporis : hoc enim animal volat nocte, el apparet simile igni.
istis enim generibus animalis sanguinem non habentis sic praelibatis, incipiamus narrare membra primi generis, quod vocatur malachie, prout inveneri possunt per anatomiam.
Dicamus igitur, quod malachie habet ex membris extrinsecis pedes et caput : et hoc caput est inter pedes suos, et suum corpus est conculcatum super caput suum, sicut etiam superius diximus, et habet membra quaedam quae sunt inter caput et pedes, habet etiam alas. Omnis enim malachie capita sunt inter ventres et pedes. Pedes autem generis de quo modo loquimur, sunt octo numero ad plus : et hic quidem numerus pedum convenit cuidam generi malachie. Aliquod tamen est valde multorum pedum : et illa quidem quae sunt octo pedum, habent pedes ad modum anguis formatos. Genus autem sepiae et illud quod vocatur choim et id quod vocatur chavim, et haec genera vocat Avicenna fanage, et similia fanage : haec enim omnia genera loco pedum habent duo additamenta, quorum. extrema sunt valde dura, et per illa additamenta accipiunt cibum et porrigunt ipsum ori. suo, et in natando moventur illa additamenta sicut remi : et hoc animal utitur quibusdam pedibus loco alarum inflectendo eos contra ventrem suum, sicut avis flectit alas quando volat : et quibusdam pedibus utitur loco manuum porrigendo per ipsos cibum ori et accipiendo cibum per ipsos : et quibusdam utitur loco pedum in ambulando : et ideo multos habet pedes propter diversos usus. Sed inter pedes nulli reddunt cibum ori, nisi pedes illi qui sunt
prope oculos. Pedes autem horum animalium habent extrema valde acuta sicut extremitates pedum caneri fluvialis : et color pedum ipsorum declinat ad albedinem, et quilibet eorum est fissus in duo, sicut sunt pedes cancri, ut diximus : et radix sive principium cujuslibet cruris, est in parte spondilis dorsi ejus : et in hoc differunt a crancri pedibus, quorum radix est in imo sub ventre. Sed in hoc animali non est spondile sicut in animalibus sanguinem habentibus : quia illa habent dorsum compositum ex multis spondilibus : in hoc autem animali dicitur spondile pars lenis, quae venit per dorsum ipsius.
Adhuc autem in hoc animali in parte leni quae est supra pedes et crura ejus, est membrum venale simile canali, et per illam emittit humorem salsum maris superfluum qui pervenit ad ejus interiora : et in aliquo genere declinat illa canalis ad dextrum, et in aliquo declinat ad sinistrum. Per illud etiam membrum. cannae simile mas emittit semen suum in mulierem suam : quia ad canalem illam veniunt plures pori, sicut ad canalem virgae virilis venit canalis urinae et canalis spermatis et canalis humoris medii inter sperma et aquam, qui vocatur Arabice alguagi. Hic autem modus malachie natat secundum latus dirigens motum, hoc est, supra membrum quod dicitur caput ejus, eo quod caput habet intra crura, et extendit se et dilatat se lateraliter movendo dilatatione extranea ab omnibus fere animalibus aliis : et in tali motu oculi malachie aspiciunt versus manus suas, eo quod oculi ejus sunt in supremo capitis ejus, et os ejus est posterius oculis ejus : et capita quidem omnium hujusmoni generis animalium, dum sunt viva, sunt dura, et inflata, et tumorosa : eo enim quod corpus ejus quasi totum cornmassatum est super caput ejus, humor capitis distillans in caput, inflat ipsum, et nisi esset durum, laederetur pondere corporis, et destrueretur figura ejus. Cum pedibus autem accipit tempore tempestatis lapides, et tenet se fortiter ad eos, ut dicit Avicenna, ne interficiatur aestu maris. Sed cum aliquando ejectus stat infixus in arena,non potest retinere se pedibus omnino propter parvitatem et siccitatem arenae. Et inter malachie octo pedum et istud animal multorum pedum est diversitas : quoniam modus animalis multorum pedum est parvi corporis, et longorum valde pedum. Alii vero modi animalis octo pedes habentis, sunt magni corporis, et brevium pedum, ideo non possunt bene ambulare super eos.
Amplius autem in modis malachie est adhuc alia diversitas : quoniam id quo vocatur chovim, est longius inter ea : et id quod vocatur sepia, latius est inter ista animalia: et id quod vocatur rotho, multa majus est, quam id quod vocatur choider, quoniam corpus ejus invenitur quasi quinque cubitorum. Sepia autem fortassis aliquando invenitur magnitudinis duorum cubitorum. Et scias, quod id quod est duorum cubitorum, non proprie vocatur sepia : quia sepia quidem est de genere malachie, ut dicit Avicenna, sed non est adeo longa: sed vocat ipsum Avicenna scedinam : et hoc quod nos jam secundum quosdam diximus choider, ipse thoniden vocat, et addit quod id quod vocatur multorum pedum, habet pedem longiorem aliquantulum quam sit mensura duorum cubitorum: et hanc puto esse veritatem : et ideo dicit Aristoteles, quod animalis multorum pedum sive polipi pedes erunt quantitatis scedinae, hoc est, duorum cubitorum aut majoris. Modus autem malachie qui rotho vocatur, est rarus valde, et inter ipsum et eum quem supra choider aut thoniden vocavimus, est diversitas : quoniam pars acuta lateris rotho est latior, quam pars acuta choider : et in una ala indivisa continet totum suum corpus: et hunc piscem qiuem Aristoteles rotho vocat, thonix vocat Avicenna. Sed in ala piscis thoniden sunt divisiones, et vacuitates plures in partibus.
Amplius autem adhuc est animal pelaosum in profundo pelagi manens, quod generi malachie Addetur esse cognatum, et est duorum modorum. Unum enim vocatur a marinariis thim, et alterum cochim, quorum utrumque in hoc cognatum est malachie, quia capita utrorumque sunt inter pedes eorum, et os eorum est posterius oculis super caput eorum, et in illo ore sunt dentes, et super illud os in vertice capitis sunt oculi magni, in quo distinguens est parva cartilago, et in ore ejus est modica caro quae loco linguae esse videtur. Nullum enim istius modi habet linguam secundum veritatem, sed loco linguae utitur carne illa : et cum laceratur corpus ejus, non dividitur in longum : sed caro corporis sui rotunda dividitur divisione ac si ex globulis esset composita.
Sed in hoc conveniunt omnes modi malachie, quod habent corium quo corpus suum cooperiunt et non in testa sunt dura vel molli, sed est corium quod cooperit ea. Creatio autem suorum interiorum est secundum quod referemus. Habent igitur post ora sua ad inferius oris interius aesophagum longum et strictum, et post aesophagum inferius papam magnam quae similis est papae avium : et illa papa videtur esse loco stomachi: et post papam illam habent ventrem sive ventris intestinum involutum et tortuosum, et hoc est spissius quam oesophagus in substantia, et ad hoc intestinum continuatur gracile intestinum procedens ad ani. orificium. Et nullus quidem modus malachie habet aliud membrum a dictis, nisi membrum quod mastim vocatur, quod vas seminarium interpretatur, in quo est humiditas spermatica ipsius, et hoc est membrum valde magnum, et sub ore ejus positum multum continens de humore nigro, sicut est incaustum, et maxime in sepia et polipo, quae sunt de genere malachie, sicut diximus superius : et quando accidit ei timor ex aliquo alio animali venante ipsum, ejicit ipsum humorem in aquam
et turbat eam. Est autem hoc membrum situm sub ore ipsius, et post ipsum interius est oesophagus, sicut in spirantibus est oesophagus post cannam pulmonis : et dum procedit intestinum ab inferiori et extenditur superius juxta os ejus, colligitur suum semen in tela, et ejicit ipsum, ut diximus, ita quod per unum eumdem exitum ad quem derivantur meatus diversi, ejicit et sperma et stercus : et ideo anum habet propinquum eri: et intestinum ejus recurvatur ab inferiori corporis ejus ad ipsum : et in corporibus alicujus istorum modorum invenitur pilositas quaedam sicut sint in eo plantae pilis similes plantatae.
Amplius autem interiora sepiae, et ejus quod vocatur tochir, sunt dura, praecipue in anteriori parte corporis : et ideo Romana lingua a duritia nomen ejus imponit: et de isto genere videtur esse id quod vocatur sinon, et illud quod ascicor a quibusdam : haec enim ambo cum sepia magnam habent similitudinem : sed parum diversitatis est in duritia interiorum eorum : quoniam ascicor est multum forte sive durum, ita quod creatio ejus videtur esse media inter spinam piscis et os gressibilis : et alia non sunt adeo dura, sed quaedam ipsorum habent interiora gracilia et rara secundum suam substantiam. In eo autem quod vocatur choider, est subtilis pars interior : et creatio ejus videtur esse similis cartilagini. Et hoc animal ab aliis etiam diversificatur in figura secundum diversitatem totius corporis.
Illud autem malachie genus quod est animal multorum pedum sive polipus, non habet in interioribus rem duram sicut alia quae habent durities annulosas in superiori interiorum corporum suorum. Sed hoc genus in circuitu capitis habet aliquid simile cartilagini: et hoc efficitur valde durum postquam senuerit aetate procedente : et in hoc genere inter marem et foeminam est diversitas : quoniam mas habet unam viam venalem quae extenditur a cerebro sub stomacho ad partem corporis inferiorem : et haec est similis creationi mamillae in figura. Foemina vero habet duas vias superius descendentes ad inferius : et sub istis viis marium et foeminarum sunt corpora rubea quae sunt vasa continentia ova in foeminis, et lac in maribus : et illa ova et lac sunt ex superiori parte posita, ita quod apparent extrinsecus : et intra ista vasa est semen, et calor ejus est unus et idem, albus videlicet lenis superficiei, et quantitas ovorum et seminis hujus animalis est quantum impleri potest vas majus capite ipsorum : et ideo concepto semine tumescunt vasa illa supra capitis eorum quantitatem. Sepia autem habet in anteriori ejus duo vasa plena ovis quae sunt similia grandini, et sunt alba. Omnium autem membrorum dictorum situs et figura scitur per anatomiam.
In omnibus autem generibus malachiae diversitas est inter mares et foeminas : quoniam mares sunt pulchriores foeeminis, et maxime in sepia : quoniam anteriora corporum sepiae foeminae sunt magis levia quam dorsa ipsorum, et corpora marium sunt magis aspera corporibus foeminarum. Corpora enim foeminarum sunt lenia filosa, et maxime inter coxas.
Amplius autem genera maiachie, quae sunt multorum pedum, sunt multa numero : et unum quoddam genus eorum quod est maximum generis eorum, ascendit super aquam, et hoc vocant quidam ascemmeum : et hoc dicit Avicenna semper natare super aquam : et quidam vocant ipsum draconem aquaticum. Post illud autem genus est illud quod ambulat super terram in. profundo maris : et post illud., secundum Avicennam, sunt ea quae natant in medio inter fundum et aquae superficiem, et illa sunt parva respectu duorum praecedentium, et sunt multae diversitatis : et de numero illorum est quidam modus, qui licet habeat pedes, tamen nullam juncturam omnino habet in cruribus, nisi illam quae est in conjunctione cruris ad corpus : et ideo
quando ejicitur de mari, moritur tandem, quia redire non potest.
Adhuc autem de modis istorum est modus animalis quod vocatur molle, eo quod non habet corium asperum, et habet in medio corporis sui profundam foveam, et ipse pascitur saepe juxta littus maris, et ideo saepe ejicitur a mari super arenam et moritur ibidem, eo quod redire non potest ad aquam : et hic modus est valde parvus.
Adhuc autem huic animali conjunctus est quidam modus qui est in testis, et numquam exit ab eis, sed extrahit caput et quosdam pedes, per quos pascitur quando recipit cibum. In hoc enim quod hoc conchilium habet multos pedes, generi appropinquat maiachie.
Haec igitur est dispositio animalis marini quod malachie vocatur.