De natura et dispositione et diversitatibus ejus animalis quod vocatur mollis testae.
Modi autem animalis quod vocatur mollis testae, in quo genere sunt omnes cancri, sunt valde multiplices, et conveniunt cum malachie in habendo multos pedes. Unus autem modus ex speciebus hujus animalis est id quod Graece vocatur karabo, quod nos locustam maris vocamus, et est fere per omnia in figura sicut cancer fluvialis caudatus, qui proprie non cancer, sed gammarus Latine vocatur, sed in quantitate est multo major karabo quam cancer fluvialis.
Alius autem modus mollis testae est animal quod dicitur astachom, et est cancer marinus sine cauda et pennis, sed est multorum pedum rotundus. Et inter istos duos modos est diversitas: quoniam karabo in anteriori sui capitis habet duos aculeos mobiles ex utroque latere circumstantes tertium aculeum in quem extenditur testa sua, qui est medius. Astachom autem non habet: et hoc proprie vocatur cancer, et habet etiam
alios modos diversitatis de quibus inferius dicetur.
Est autem adhuc tertius modus qui dicitur achorim, et sunt quidam cancruli longi qui contrahuntur et constringuntur versus extremum caudae.
Et quartum genus est modus cancrorum communium. Sed modus tertius qui vocatur achorim, habet subdivisiones : quoniam quoddam genus est ipsius quod vocatur gibbosum propter eminentiam quam habet in dorso suo. Et secundum genus ejus est quod vocatur longissimum propter corporis sui longitudinem. Et tertius modus est inter utrumque, et est mediae et mensuratae longitudinis, et hoc est genus parvum quod numquam crescit omnino, et hoc abundat valde in littoribus omnium marium nostrorum aquilonarium.
In modo etiam cancrorum sunt diversa genera. Quoddam enim genus cancrorum est valde magni corporis quod Graece tagoratha vocatur. Quidam etiam sunt minores corpore, et illi sunt multorum generum. Et genus tertium sunt cancri qui hyrcalli vocantur qui sunt quasi mediae quantitatis. Et post ista tria genera et secundum quantitates istorum trium generum sunt multa genera cancrorum marinorum. Et quaedam sunt genera cancrorum valde parva, et multa eorum non habent nomina nota nobis. inventum est autem in mari Persidis quod vocatur a quibusdam Chaby astet, quod sinum Persicum interpretari quidam dicunt, genus cancri quod testam habet mira varietate et pulchritudine picturatam, et non est magnae quantitatis.
Adhuc autem in mari Judaico quod vocatur Mare Magnum, invenitur genus cancrorum parvi corporis, et vocantur cancruli illi milites propter velocitatem cursus ipsorum. Adeo enim sunt veloces quod comprehendi non possunt : et est in littore maris : et dum finditur, non invenitur in corpore suo aliqua superflua humiditas omnino, aut vas ejus, eo quod non pascit nisi sugendo sicut planta, et venter nutrimenti ejus in quo primo separatur chylus a stercore et humore aqueo et superfluo, est extra ipsum, quia non trahit nutrimentum nisi per modum radicis plantae, et alia pascua non habet. Aliud autem genus cancrorum est parvum valde, et aspectus ejus in figura est sicut aspectus cancri quem supra vocavimus astachom, quem in secundo genere cancrorum supra posuimus : et hoc apud nostros marinarios aranea maris appellatur.
Omnes autem isti modi cancrorum quos narravimus, sunt duri corii, quod fere simile est testae, et sunt asperi in tactu, licet cooperculum omnium eorum nascatur ex membrana molli, et omnia habent multos pedes, et in interioribus suis habent carnem, et extra testam, et in hoc differunt a quibusdam modis malachie : et pars inferior quae est prope exteriora ventris, mixta est mollitie et duritie : et est tela quaedam dura valde quae est sicut tela, quae est sub ventre et cauda cancri fluvialis, et in illa faeminae reponunt ova sua retinentes ea secum adhaerentia Illis quibusdam quae sunt in parte illa.
Genus vero primum cancrorum, quod Karabo sive locusta maris vocatur, habet pedes decem numero, ita quod in utroque latere sunt quinque hinc et inde, et pedes sui habent aculeos sicut parvi ungues in extremitatibus suis. Similiter autem et genus cancri quod cancer communiter vocatur, et in figura est simile karabo, similiter habet pedes decem cum aculeis. Tertium autem genus, quod vocavimus supra achorim, habet in se quoddam genus cancri, quod dicitur gibbosum, et hoc habet duodecim pedes, sex hinc et sex inde, et duo qui sunt versus caput, sunt valde acuti. Extrema autem pedum consequentium istos in ventre ejus, sunt lata, et ventres eorum ad quos crura junguntur, assimilantur ventri karabo. Genus vero quod Graece vocatur crisos, quod Avicenna vocat kanyssem, est co-
loris aurei, et tamen in pedibus dispositum per contrarium isti, quod et istud habet decem et quatuor pedes, quorum primi juxta caput quatuor hinc, et quatuor inde, sunt lati, et qui sequuntur per descensum ventris, sunt tres hinc et tres inde, et illi acuti sunt et graciles. Sed residuum corporis ejus est plenum et leve.
Adhuc autem pedes omnium generum cancroram in extremitate sua flectuntur inferius versus domesticum lateris, sicut pedes animalis, quod est annulosi corporis et multorum pedum sicut vespae, et apis. Similiter autem et aculei pedis inferius cujuslibet generis cancrorum quod habet aculeos, flectuntur ad eamdem partem, et non ad extra. Animal autem quod est in primo genere cancrorum, habet etiam caudam sicut cancer fluvialis, et natat per ipsam contrahendo, et extendendo eam, faciens motum retrorsum, et in cauda posterius in extremitate habet quinque alas caudae secundum latitudinem alligatas. Genus autem illud gibbosum cancri quod supra achorim vocavimus, habet etiam caudam per quam natat, sed in extremitate caudae suae non habet nisi quatuor alas per latitudinem caudae infixas. Genus autem illud quod vocavimus crisos, alas habet pinnularum apud caudam in radice caudae ex utraque parte hinc et inde. Medium vero quod est inter pedes extensum, est simile spinae acutae in creatione substantiae, et hoc medium in isto modo cancri crisos videlicet est latum, sed in gibboso modo cancri est acutum. Amplius autem primum genus quod karabo vocatur, et tertium genus quod vocatur achorim, sunt longi corporis, cum quaedam alia genera cancrorum sint rotundi corporis.
Amplius autem inter karabo marem et foeminam est diversitas : quoniam primus pes pedum foeminae, est fissus in duo : primus autem pes maris non. Adhuc autem et alae quae sunt in dorso foeminae, sunt multae, et versus collum sunt minores.
Adhuc autem extrema posteriorum pedum maris sunt magna et acuta, extremum autem posterioris pedis foeminae est parvum et leve. Sed in hoc conveniunt, quod tam mas quam foemina, habent prope oculos maculas pulchras magnas, et sub illis habent cornua parvula ad modum linearum quae arubenae vocantur ab Arabibus.
Oculi autem omnium modorum quos narravimus, sunt duri et magni proportione sui corporis, et moventur ad omnem partem : et similiter faciunt oculi multorum aliorum cancrorum, et praecipue oculi cancri qui vocatur stichor, qui in colore declinant ad albedinem mixtam cum aliquanto nigredinis, per quam lucet albedo : et pedes eorum inferiores qui sunt proximi post duos primos pedes magnos, sunt numero octo : et post illos sunt duo pedes magni, qui sunt majores aliis pedibus, et ad extrema eorum quae dividuntur sunt forflces, et sunt satis latiora quam extrema pedum karabo : et diversantur inter se, quia dextri pars pedis lata longior est quam sinistri et subtilior : extrema autem pars sinistri est spissior et rotundior, et extrema illarum partium sunt fissa sicut duae mandibulis, et sunt in utraque parte fissurae quaedam additamenta sicut dentes superius et inferius, sicut per omnia videmus esse forficibus cancri fluvialis, licet ista extrema in eo sint parva : et dentes quidem in pede dextro in dicta extremitate forficis sunt parvi acuti diversi et inserrantes ad invicem. In parte vero sinistra in extremitate pedis in qua est divisio forficis mandibularis, habent dentes acutos diversos in extremitate, et in radice media forficis sunt grossiores sicut molares : et in inferiori quidem parte forficis sunt quatuor dentes se consequentes, et in superiori sunt qua-. tuor aliquantulum distantes ab invicem : et hic modus movet in forfice partem superiorem sicut fere omne genus can-
crorum forfices tales in pedibus habens, et figit illam applicando super inferiorem, et ambae divisiones dilatantur ex parte inferiori aperiendo se ac si non sint creata nisi ad accipiendum ossa vel aliquid durum et ad tenendum illud, et super alios omnes dentes sunt duo dentes acuti, et post hos sunt auriculae in quibus conjunguntur duo mandibulam forficis, et extremitates illarum auricularem sunt spinosae, et illas quasi semper movet forte expellendo aquam a junctura mobilis partis forficis mandibularis. Hoc autem animal incurvatur, et recurvando reducit suos pedes anteriores ad suum os, et dentes ejus qui sunt in forficibus ejus assimilantur dentibus qui sunt in forficibus karabo : et supra istos pedes in anteriori acuminis capitis sui sunt cornua longa gracilia, sed sunt breviora et subtiliora quam sint cornua karabo : et juxta ista cornua longa habet alia quatuor cornua, quae in substantia et colore sunt similia aliis duobus longioribus cornibus, sed in quantitate sunt breviora et subtiliora aliis duobus : et in extremo illorum cornuum versus caput sunt oculi debiles et parvi, et non sunt adeo magni sicut oculi karabo. Et universaliter loquendo facies hujus animalis est acutior quam sit facies alterius animalis. Pectus vero ejus latius est pectore karabo, et caro ejus mollior est carne illius. Quatuor etiam pedes ex octo pedibus ipsius sunt fissi in extremo, quorum quatuor pedum duo sunt hinc, et duo inde. Pedes autem qui sunt magis vicinantes prope collum, fissi sunt in omni parte, ita semper quod pars latior semper vertitur interius.
Adhuc autem foemina habet quatuor pedes in parte ventris, ubi sunt ova ipsius.
Amplius autem omne animal quod est de genere quod jam determinavimus, habet spinam elevatam rectam extrinsecus. Residuum exterioris partis corporis ejus est leve sicut corpus karabo : et inter marem et foeminam non est mani- festa diversitas, nisi quod aculei qui sunt in pedibus maris et anteriori capitis ejus sunt majores in mare quam in foemina. Ante pectus autem suum est os suum sicut in cancro fluviali : et in ipso recipit aquam maris, et ejicit paulatim claudendo os suum, sicut facit piscis per modum branchorum.
Amplius fere omnes modi cancrorum et modi karabo, habent quaedam ossa in ore, et habent figuras quarumdam auricularem : et sunt multa, et aliquando unum super aliud sicut in cancris fluvialibus : et hoc est commune omnibus, omne enim genus cancrorum quod diximus, habet hujusmodi dentes, et praecipue karabo : et ora eorum sunt creata quasi sint ex substantia carnosa interius inter dentes, et carne illa ad gustum utuntur loco linguae : et post illam carnem interius est stomachus applicatus cum aesophago sive ori stomachi : et stomachus eorum sicut pellis tenuis plenus aliquando humore putrido, et oesophagus est valde brevis : et a ventre sive stomacho eorum inferius exit intestinum, quod in omnibus modis karabo et achorim protenditur usque per caudam totam ad anum, qui est in inferiori caudae sub alis, ubi est exitus superfluitatum stercoralium : et per eumdem locum in foeminis est exitus ovorum, licet per alium meatum veniant ad locum exitus illius, quam stercorosa superfluitas. Cancri autem alii habent portas stercorarias super ventres suos inferius, qui aperiuntur cum emittitur stercus, et clauduntur cum jam emissus fuerit, et praecipue illi qui caudas non habent.
Adhuc autem ova foeminarum talium cancrorum, sunt in tela quae est sicut intestinum : et illa tela intestinalis diversificatur in eis secundum majus et minus, secundum quod et ipsi sunt majores et minores.
Oportet autem nos experimentaliter considerare diversitatem omnium modorum hujus animalis, ut eo melius sciantur causae ejus et membrorum ipsius.
Dicamus igitur, quod karabo habet duos dentes magnos profunde infixos, sicut diximus : et in eis est humiditas maris sumpta et rejecta, et inter eos est caro similis linguae. Post os autem interius ad radicem oris habet aesophagum brevem, deinde ventrem sive stomachum cujus creatio etiam est sicut tela. Habet etiam in ore tres dentes, quorum duo sunt sibi convenientes, ita quod infer eos nihil est medium, et residuus deus aliquantulum separatus est ab eis. Sub ventre autem sive stomacho habent intestinum planum aequalis ubique spissitudinis, quod pervenit ad anum, ubi est exitus superfluitatis. Et ista quidem membra quae diximus, in omnibus modis sunt karabo, et in omnibus modis achorim, et in modis cancrorum. Insuper etiam karabo habet viam venalem, quae est sicut canalis, procedentem usque ad anum, per quem est exitus superfluitatum : et in illa est semen maris et ova foeminarum : et haec est via magis in profundo corporis : et intestinum per quod egreditur stercus, est super eam magis quam ad manifestum corporis : et non est diversitas in ista via in maribus et foeminis, quia in ambobus est subtilis et alba : et in eis est humiditas pallidi coloris, cujus principium est ex parte pectoris : et in eadem via sunt ova commassata sibi invicem, ita quod se comprimunt in tantum quod recedunt a rotunditate ad angulos, et praecipue in genere illo, quod achorim supra vocavimus. Et intestinum quidem quod est via superfluitatis tam in maribus quam in foeeminis invenitur secundum sensum similis. Sed tamen experti sumus mares sub caudae radice habere virgulas quatuor duras et longas, quibus foeminae carent omnino.
Similes autem his viis secundum aliquem modum sunt in animali malechie quod sepia dicitur. Sepia enim involuta quaedam additamenta habet in ore, et praecipue illud genus quod dicitur Graece marchon, quod interpretatur stomachus habentis testam : hoc enim est ex mem-
bris karabo et cancri. Et principium quidem hujus membri est ex parte orificii venarum sive viarum canalium quae sunt sub posteriori pedum : usque ad istos enim extenduntur et sunt nervosa substantiae : et in membro est caro rubea sanguinei coloris viscosae tactu non omnino similis carni : et sub isto membro quod diximus quod est in parte pectoris, sunt partes intestini applicatae intestino majori ex parte inferiori, non quidem applicatione directa, sed quia viae eorum diriguntur ad eumdem exitum cum ipsis : nec vocantur partes intestini nisi propter similitudinem substantiae illius telae ad substantiam intestinorum : et in illis telis est semen marinum. Haec igitur sunt membra marium in sepia, similia membris cancrorum quorumdam de quibus dictum est. Foeminarum autem vas ovorum est rubei coloris, cujus quidem principium est ex parte ventris et intestini inferioris, et protenditur ad partem gracilem intestini. Cujus quidem vasis creatio est similis creationi carnis, et in eo sunt ova. Haec igitur est dispositio membrorum hujus animalis, quam diximus, tam interius quam in manifesto.
Amplius accidit quidem animalibus habentibus sanguinem, ut unum habeant commune nomen omnibus suis interioribus conveniens. Omnibus enim convenit habere ventrem et intestina et stomachum : sed non eodem nomine possunt ista convenire non habentibus sanguinem propter imperfectionem ipsorum, sed habent membra proportionata illis. Jam etiam superius diximus, quod etiam genera cancrorum habent duos aculeos in quolibet pede, et pedes inferius quasi duplicatos.
Sed sciendum, quod aculeus dexter quasi semper est major sinistro ut in pluribus, et quod oculi cancrorum inspiciunt ad unum latus in quibusdam, et oculi quorumdam eminent supra ex una parte versus anterius corporis, et sunt ab invicem separati et distincti. Quidam
autem cancri plus aliis appropinquant ad invicem suos oculos, sicut genus hycillorum cancrorum : et sub eorum oculis sunt ora eorum versus pectus inferius : et in eis sunt duo dentes similes dentibus karabo : et oculi eorum non sunt rotundi, sed longi, sicut est videre in oculis fluvialium cancrorum : et super oculos sunt duo culmi mobiles acuti respicientes ad anterius : et inter hos culmos acutos habent membrum acutum, in quod extenditur testa, sicut karabo et cancer fluvialis.
Et cancri quidem recipiunt aquam per os, et ejiciunt per portas dentium oris quando claudunt coopertoria oris sui, de quibus jam antea fecimus mentionem. In ejiciendo autem aquam elevat os aliquantulum, eo quod a postibus ejusdem partis pendet aqua, quia intrat per illas : et ova sunt quaedam circumposita ori, sicut labia quaedam dura longa directa anterius versus acumen capitis subtus. Partes autem a quibus ejicit aquam, sunt sub oculis : et cum aliquando recipit aquam, claudit os per praedictos culmos, et sic ejicit aquam illam. Post dentes autem in interiori oris orificium habent stomachi valde breve, quod vocatur aesophagiis, ita quod aliquando propter brevitatem non apparet in cancro esse nisi solus venter. Venter autem eorum finditur in duo : et tunc exit intestinum planum subtile, et pervenit ad portas ani quas praediximus. Habent etiam intra sua coopertoria membrum simile illi quod habet karabo prope dentes, et intra corpus habent pallidi coloris humiditates quando sunt crudae. Elixatae autem sunt croceo : et habent carnes quae sunt partes albae longae similis illi quae decerpuntur a cancro fluviali. Cum his autem habent alias partes rubentes exterius : et sunt albae et rubeae involutae ad invicem et continuae.
Amplius autem inter marem et foeminam, est diversitas secundum magnitunem et spissitudinem : quoniam ossa foeminae sunt majora et distinctiora inter
se, quam ossa marium : nec sunt applicata sibi sicut ossa marium. Et hoc similiter accidit feminis karabo.
Haec igitur dicta sunt de dictorum mollis testae animalium anatomia.