De generibus hiriciorum et naturali dispositione eorum.
Hirieiorum autem marinorum modi omnes carent carne, licet alias partes corporum animatorum sanguinem non habentium habere probentur. Hoc autem quod carne carent, hoc est proprium eorum : inter ostrea habent in molliori parte sua quae est venter, partes nigras, Multa autem valde sunt hiriciorum marinorum genera. Ex eis autem unum quoddam genus est esibile, et in illo inveniuntur ova multa tam in parvis quam in magnis, et illa ova sunt In eis a prima generatione. Ova autem in his et in omnibus ostreis voco rotumditates duras quae margaritae vocantur : haec enim inveniuntur in ipsis mediis corporibus .ostreorum in ore comedentium ea : et dum putrescunt, remanent inter arenas marium et fluviorum : in conchis lacuum et fluviorum inveniuntur in loco in quo adhaeret animal conciue, et non inveniuntur in omnibus, nec inveniuntur In eis in quibus sunt nisi dum vivit animal : et hoc per experientiam multoties probavimus. De numero autem hiriciorum sunt
alia duo genera, quae nomina propria habent, quae Inveniuntur in pelago, sed raro, quia pauca sunt. Dicuntur autem hiricii pelagales. De numero autem hiriciorum sunt etiam quidam hiricii magni corporis, et quidam parvi corporis et multarum valde spinarum et durarum : et quando invenitur, quaeritur in profundo maris : et hoc genus accedit ad quantitatem modi communis hiriciorum. In mari autem. Ionico juxta regionem quae Carvi nominatur, est genus hiricii albae testae et albae spinae et alborum valde ovorum, et est majus in quantitate aliis generibus hiriciorum, et non habet testam magnam neque fortem. Partes vero nigra) quae sunt post os ipsius, sunt multae applicata) et conculcatae ad invicem. Mincius vero qui comestibilis est, movetur multum, et ideo calefit et temperatur substantia ipsius, et magis fit conveniens esui, et habet signum motus manifestum in spina. Omnia autem genera hiriciorum habent ova margaritalia : sed in quibusdam sunt parva, et illa genera non comeduntur.
Accidit autem omni hiricio, quod suum caput et suum os sunt inferius, et anus per quem est exitus superfluitatis, est superius : et hoc etiam accidit omnibus animalibus qua) attribuuntur generi strainon, et generi lupem : et hoc est ideo, quia pascuntur ex Inferiori parte sicut planta), et ideo oportet, quod orificia habeant in parte Inferiori ubi est pastus. Anus autem ubi est exitus superfluitatis., est superius, In dorso videlicet. Mincius vero in ore habet quinque dentes, et inter dentes habet partes quasdam carnosas quasi loco linguae, licet non sit vera caro, et sub illa parte habet orificium stomachi sive meri. Et post hoc est venter divisus in quinque partes superfluitate plenas ciborum. Ejicit autem illam superfluitatem congregatam in tela quae est sicut syphac quintuplex sicut venter ejus : ejicit, Inquam, eam ex foramine telae illius qua) est sub. ventre ad viam ani quae est In dorso ejus. In parte au- tem superiori, sunt quinque partes ventris eius applicatae principiis dentium, et
illae sunt partes parvae valde, et non sunt esibiles, et sic sunt quinque dentes a quibus pendent quinque ventres, sub quibus sunt quinque syphac tendentia ad anum : et hoc convenit pluribus animalibus sicut hiriciis : convenit enim omnibus generibus ostreorum quae laha dicuntur, quae sunt blaccae quaedam. Convenit etiam generi illi ranarum quae attribuuntur generi quod vocatur assaturim : et in omnibus animalibus imperfectis mollis corporis fere iste modus est, et non diversatur nisi in colore, et quia quaedam eorum csibilia sunt, et quaedam non.
Adhuc autem genus hiricii concavum est in parte inferiori et conjunctum, in parte vero superiori est separatum sicut rami quidam plantae : et ipse utitur spinis mollioribus quas habet mobiles loco pedum.
Animal vero ostreale quod a quibusdam titho vocatur, est multae superfluitatis magis quam aliquod aliorum animalium sui generis, eo quod totum, corpus ejus absconditum est in testa, in qua diu simul congeruntur ejus superfluitates. Creatio autem testae ejus est inter creationem testae et corii quasi media, et testa ejus est applicata lapidibus : et in corpore ejus sunt duae viae parvae quae difficile videntur, per quas recipit humiditates, et cum finditur corpus ejus, invenitur in una quadam tela involutum, cujus telae creatio nervosa videtur : et est ista tela interius in circuitu testae ipsius, et in testa tela est caro, et caro illa non assimilatur carni alicujus animalis marini. Sed tela est extensa ex utraque parte usque ad vias extrinsecas, viam videlicet per quam accipit humiditatem nutrimentalem, et viam per quam ejicit superfluitatem stercoris : per unam enim illarum recipit cibum, et per alium ejicit ipsum : et una earum est spissa, et alia subtilis. Spissa quidem per quam sumit, et subtilis per quam ejicit. Interius vero est pro- fundum, et in illo profundo est humidum nutrimentale ipsius : et hoc quidem animal titho videlicet vocatum, non habet aliam partem, neque sensum, neque aliud instrumentum : et color ejus aliquando est pallor, et aliquando forte rubor.