De ligneis serpentibus, veretralibus, albugini ovi similibus, et de spongiis.
In mari autem praeter omnia inducta sunt quaedam animalia sanguinem non habentia, sed sunt rara et pauca, et ideo nulli nod generi animalium attribui possunt. Jam enim expertus est aliquis piscator maris, quod in mari est animal cujus creatio est quasi creatio frusti ligni, neque scitur esse animal, nisi quia dum est in aqua maris, movetur natando de loco ad locum, et est nigrum et rotundum aequalis per totam suam longitudinem spissitudinis, et non pascitur nisi in se resudanti humore, nec habet in se superfluitatem, neque etiam vias superfluitatum, neque videntur in eo organa sensuum. Et est animal valde imperfectum, et proprie loquendo est medium inter plantam et animal : propter quod etiam vocatur animal ligneum.
Expertum est etiam, quod est in mari animal serpentinum carens sanguine, quod simile videtur esse serpenti qui vocatur tyrus, et est rubei coloris, et alas habet pinnularum consequentes se in corpore suo multas, et movetur motu alarum : et haec tamen videntur esse continua in interiori suo, et ideo ista non sunt eadem cum pisce serpentino, de quo in antehabitis fecimus mentionem : sed accedunt etiam ad ligni naturam, sed minus quam praecedentia.
Adhuc autem sunt in mari animalia quaedam similia veretro virili : sed loco testiculorum habent alas crescentes, quae prominentia sua effigiant testiculos, et etiam sunt imperfecta tarde mota, et nullam habentia vitam nisi in aqua.
Ad naturam autem lignei videtur affinitatem habere stincus, nisi quod mollitiem carneam habet, quamdiu non est siccus, et hic abundanter, valde invenitur in arenis marium nostrorum, et nullum signum habet vitae quando de aqua sublevatur, sed statim ut ponitur in aquam, motum habet dilatationis, nec habet os neque vestigium alicujus organi sensibilis in corpore suo, sicut neque caetera animalia quae in hoc ultimo induximus capitulo.
Sunt autem adhuc alii duo modi multum abundantes in maribus Germaniae et Flandriae, quorum unum est ut albugo ovi in substantia, et figura est sicut semi-
sphaera, et in extremitatibus est tenue, et in medio circa polum hemisphaerii sui, substantiae est spissioris : et ibi lucent ex ipso duo quasi sint oculi magni intra superficiem sphaerae contenti, neque tamen habet aliquod membrum distinctum : quod cum nos abstraxissemus ab aqua, jacebat immobile, et omnino diffundebatur amittendo figuram suam sicut albugo ovi, et concidit totum : et cum reponeremus ad aquam, et stetisset in aqua per tempus, iterum recipit figuram sicut semisphaeralem, et movebatur sicut antea motu dilatationis et constrictionis : et potest esse, quod calore maris spirabat viscositas, et dum contineretur spiritus, vita redibat, sicut in generatis ex putrefactione.
Aliud autem animal ibidem abundans est spongia, quae similiter in aqua posita et dilatatur et contrahitur : separata autem ab aqua, jacet immobilis. Et haec duo animalia nulla videntur habere membra organica sensuum, sed motu dilatationis et constrictionis velociter satis moventur de loco ad locum.
Sic igitur dictum sit de istis.