De somno et vigilia animalium in praehabitis inducdrum.
Post haec autem dicendum nobis videtur de modo somni et vigiliae supra intouctorum animalium : et quaecumque diximus in libro de Somno et Vigilia supponantur, ut facilius pertranseamus. Dicimus autem hic, quod omne animal habens sanguinem et ambulans, vigilat et dormit : et breviter dicendo, omne animal vigilat et dormit : sed id quod habet palpebras, claudit eas in somno, sicut per se cuilibet hoc consideranti est manifestum. Quod vero multa animalia somnient, non homo solus, sed equus, et taurus, et capra, et canis, et multa alia quadrupedia quae sibi similia in utero generant, manifestum est ex vocibus eorum in somnis. Latrant enim aliquando canes in somnis, et alia faciunt similiter animalia quadrupedia multa. Ovans autem animal dormit modicum, respectu non ovantis : praecipue tamen animal aquaticum, sicut pisces, et ea quae dicuntur mollis testae, modici sunt somni, propter modicam evaporationem ex loco digestionis factam. Quod autem talia dormiunt, non scitur per oculos corum,
quia palpebras non habent.
Sed somnus piscium scitur ex. hoc quod multi, pisces capiuntur somno depressi cadentes sicut ponderosi et oppressi, ita quod aliquando manu capiuntur.
Adhuc autem cadit somno oppressus in rete : et si maneat donec evigilet, dividet aliquis eorum rete dentibus : et hoc frequenter faciunt: in nocte quidam pisces quando evigilant, quamvis sint multum impliciti in reti.
Adhuc autem ex somno deprimente multitudo piscium jacet in profundo maris. Et hujus signum est, quia rete elevatum de profundo trahit multos pisces rotundos sicut sphaera, qui nimbi et pectines vocantur. Saepe etiam contingit, quod piscis capitur, et non sentit piscatorem propter somnum. In somno enim quiescit piscis, ita quod nihil sui. movetur nisi cauda solum motu modico : et si aliquid moverit piscem dormientem, vel prope ipsum fiat motus, ita quod excitetur, expergiscitur et fugit subito. Somnus autem piscium plus est de nocte quam de die : et hoc contingit ideo, quia spiritibus conclusis magis excitatur calor ad evaporandum : et quia plus dormiunt nocte pisces, ideo piscatores cum luminibus aspicientes eos stantes immobiles, magis figunt eos et confodiunt tridentibus nocte quam die. Plures enim pisces et animalia, marina dormiunt super terram in fundo, aut arenam, aut lapidem : quoniam in fundo latibula in quibus secure quiescunt, inveniunt. Quod autem est amplum in modis piscium non potest Intrare cavernas, et dormit in. arena, et aliquando scinditur pellis ejus ex arenae impressione. Aliquando autem vestigia jacentis piscis remanent in fundo arenarum, et ibidem jacens percutitur tridente saepius. Secundum enim hunc modum piscatores venantur magnos pisces marinos, sicut tyrac, et fascorum, et in I)anubio hoc modo venantur rufos, et lingones, et sturiones, et hujusmodi : nisi enim esset somnus, vix umquam isto instrumento caperentur,
Celeti autem adeo gravi somno deprimitur, quod manu capi potest. Delphinus autom et kalane, sive cete, quod est balena, et omne genus piscis quod habet cannam prominentem ad os in corpore suo, qua inspirat acrem et dormit: et canna illa prominet super aquam quando anhelat per eam, et modicum movendo alas tenet se, ne decidat pressura somni. Delphinus autem a multis auditus est in somno stcrtuisse. Malachie autem genera dormiunt, et omnia mollis testa animalia, et similiter animalia durae testae. Annulosi vero corporis animalia dormiunt : quod manifestum est in apibus, quoniam frequenter de nocte quiescunt, et non sonant. Hujus autem causa non est, quia non vident, sicut quidam dixerunt, sed potius quae dicta est. Debilis quidem est omnis visus eorum quae duros habent oculos, sed tamen visum habent. Si quis autem applicaverit candelam apibus, videbit eas quiescere et dormire.
Homo autem praecipue inter omnia somniat animalia, pueri autem ante quatuor vel quinque annos non videntur somniare propter nimium humidum ipsorum. Inventi tamen sunt viri et mulieres, qui usque ad antiquitatem suam non somniaverunt, et quidam talium in senectute, deficiente eis humido, somniare inceperunt : post modicum autem accidit eis infirmitas, et mortui sunt.
Haec igitur est dispositio sensus et vocis et somni et vigiliae in animalibus.