Quae sit intentio dicendorum et ordo, et de ipso coitu in communi : et hoc ultimum, est DIGRESSIO.
Jam. in antehabitis libris superius di-
gestis descripsimus in communi dispositionem omnium generum animalium, tam occultorum interiorum, quam etiam manifestorum exteriorum, et exteriorum etiam sensuum, et vocis, et somni, et distinctionis sexus masculini et foeminini. Superesse autem nobis videtur nunc describere modos generationis eorum tam per commixtionem sexuum, quam per modum seminis projecti ab ipsis factorum. In talibus enim multum diversitatis naturae animalium consistit : eo quod quaedam aliis in his sunt similia, et quaedam non, sed multum diversificantur ab ipsis. Convertemus autem sermonem hunc : quoniam cum describeremus dispositionem membrorum, fuit initium sermonis a membris hominis, eo quod omnia alia sicut ad perfectum comparavimus ad illa. Nunc autem loquentes de generatione faciemus finem in generatione hominis, eo quod generatio hominis non solum sicut perfectum se habet ad generationes aliorum : sed generatio hominis est majoris compositionis omnibus aliis generationibus : et in ipsis generantibus singulare habet nihil aliis conveniens, quod videlicet solus homo inter bipedia generat simile : et quaedam alia quae in sequentibus dicem us.
Cum igitur speculatio physica a communioribus sit usque ad propria, incipiemus a communioribus modis generationum, et finiemus tractatum istum in singulari, et magis composita hominis generatione. Loquemur igitur prius de generatione animalium durae testae, quorum generatio est simplicior : et deinde de generatione eorum quae sunt mollis testae, et post haec de generatione malachie, et consequenter de generatio annulosorum, et subsequetur generatio piscium generantium animalia et ovantium : et tunc deinde prosequemur avium generationem, et ultimo referemus de quadrupedibus generantibus animalia, et ovantibus : et cum haec fecerimus, erit ibi secundus terminus istius scientiae Animalium, Primus enim terminus anatomiae fuit a principio primi libri usque ad hunc librum, qui quintus est in ordine istius scientiae de natura corporum animalium. Oportet autem scire inprimis, quod differentia est in quadrupedibus. Quaedam enim generant animalia sibi similia, et quaedam non, sed ovant. Sed inter omnia bipedia solus sibi simile generat homo : et ideo generatio hominis quasi nihil habet commune cum aliorum generationibus.
Primo autem in communi dicimus, quod sicut est in generationibus arborum, ita proportionaliter loquendo est etiam in generationibus animalium. Sicut enim quaedam arbores oriuntur et gerantur ex semine aliarum arborum in
similem illis speciem et rationem : quaedam autem oriuntur ex se sine omni semine : quaedam autem oriuntur et nutriuntur ex terra ipsa commixta et putrefacta : et quaedam diversae speciei sunt et oriuntur ex aliis diversis ab ipsis in specie et nutriuntur ex ipsis : quandoque autem ex putredine earum nascuntur, aut etiam ipsis inseruntur : et de omnibus his certas et physicas rationes dedimus in libro de Plantis : sic per omnia etiam in generatione animalium. Quaedam enim generantur univoce ex similibus animalibus secundum genus et similitudinem in specie et natura : quaedam autem per se generantur sine omni alterius animalis semine, eo quod ex nullo animalium genere nascuntur : quaedam etiam a, terra putrefacta accipiunt generationem, sicut mures : sive etiam a putredine arborum, quod idem reputamus. Quaedam etiam oriuntur, ita quod ante ea sunt alia animalia ex quibus generantur, non quidem a semine eorum, sed potius ex superfluitate et putredine membrorum ipsorum.
Quaecumque autem horum generantur ab aliis animalibus, assimilantibus ea sibi in utero, illa necessario per coitum generantur : sed tamen vere et secundum virtutem sexus et secundum figuram membrorum fuit in eis discretio maris et foeminae. In quibusdam enim generibus animalium secundum veritatem et figuram membrorum non est discretio maris et foeminae, et illa sunt quidam pisces, et illa quidem sunt similia in genere aliis generationibus piscium, et non. sunt similia eis in forma speciei et figura corporum. Similiter autem quaedam genera piscium secundum figuram corporum sunt foeminae tantum, eo quod in eis non sunt nisi ova, et non inveniuntur in specie eorum masculi aliqui. Ex piscibus enim sunt qui sine masculo faciunt ova, sicut aves quoe sine coitu faciunt ova, quae vocantur ova venti sive ex vento, eo quod non nisi ventositas quaedam in eis constans commiscet ma- teriam generationis in ovi similitudinem.
Videmus enim saepe quaedam genera avium, sicut gallinas separatas a gallis, et sperverios, et columbas a maribus separatas facere ova. Sed nihil amplius facere possunt sine mare nisi ovum, et non pullum : quoniam natura non potest complere illa, ovum transmutando in pullum, sine alio accidente, quod fit in eis ex. coitu masculi: de quibus omnibus speculabimur inferius, et reddemus rationem. Sed in ovis lictorum piscium forte aliud est: quia forte est in eis virtus sexuum, sicut est in seminibus plantarum virtus seminum permixta, quae educitur virtute solis in circulo aliquo in quo consistit alcocoden, hoc est dator vitae talium, sicut dixit Empedocles, caelum deum et datorem vitae esse existimans. Sic igitur quidam modi piscium ovant per se sine mari, et forte procedit ex talibus ovis animal, eo quod in tota specie non est masculus, sed virtutes sexuum in ovo sunt permixtae, et forte non egreditur ex eis animal, quando in specie eadem est mas, per cujus semen ovum necessario ad formationem piscis generandi debet accipere complementum : et sine illo vocatur hoc ovum venti. Inferius autem determinabimus modum qualiter accidit quodlibet istorum.
Iste autem modus generationis piscium, propinquus est modo generationis avium, sive generentur per se solae, sive generentur in arboribus, sicut quidam dicunt, sive generentur in animalibus aliis, secundum quod unum, animal generatur ex sibi diverso animali in genere et specie : sive generentur in terra et ex. terra aliquo modo commixta, sive generentur ex quibusdam partibus animalium et per putredinis superfluitatem, sicut diximus jam ante de animalium quorumdam generatione. Sed cum in istis modis specierum animalium est mas et foemina, tunc non generant nisi per coitum. Quaedam autem non sic generant, sed generant animal incompletum, ex quo aliquando nihil aliud nascitur, sicut pe-
diculi generant lendes, et muscae generant vermes, et sicut ex coitu apicularum producuntur vermes similes ovis : et ex quibusdam horum generatur animal simile in specie generanti, ex. quibusdam autem non.
Primum igitur incipientes de generatione animalium determinemus coitum, et modos coeundi eorum : quia coitus est primum principium generationis plurium eorum. Dicamus igitur, quod coitus est permixtio corporis sexuum, in qua semen maris in loco et materia formandi conceptus recipitur : nisi enim permixtio sexuum fiat, non observabitur ratio coitus : quia foeminae ratio est, ut ex alio semine in seipsa et ex sua materia producat : maris autem, ut in alio suae speciei ex proprio generet semino formando conceptum : semen enim maris est formans et coagulans conceptum in omnibus coeuntibus.
Locus autem differens est valde : quoniam quaedam generantium sibi simile, et ovantium, recipiunt semina marium suorum intra vulvas suas, et ibi fermentatur et fovetur materia conceptus, et aliquando etiam formatur. Aliqua autem genera animalium non recipiunt intra, sed confricant se tantum in loco exitus seminis sicut multi pisces : et quaedam complicantur ad invicem ; et omnia illa locum recipiendi seminis habent extra corpora sua in loco exitus ovorum aut humiditatis alterius. Materia autem est una, humor videlicet femininus qui formatur a semine maris. Haec igitur est propria coitus diffinitio.
Scias autem Antiquos tradidisse coitum esse rem divinam, eo quod in coitu. id quod divinum est non separatur a coeuntibus, et secundum virtutes operatur divinas. Divinum enim est quod formas facit et producit speciem : hoc autem in multis animalium non nisi per coitum fieri potest. Hac autem potenti virtute divinitatis attingit perpetuo manere in esse formae et speciei, quod secundum se in individuo sibi fuit impos- sibile : propter quod etiam natura omnium manere desiderans, maximam ad coitum conjunxit delectationem, ut ex rememoratione delectationis desideret, ut fiat permixtio seminum ad naturae permanentiam pertinens : permanere enim naturae uniuscujusque est desideratissimum : et ideo licet de purissimo corporis descindatur semen, tamen hoc natura non reputans, desiderat coitum, ut per
ipsum melius reparetur.