De modo et tempore ovationis annulosorum.
Animal vero annulosi corporis coit in hieme si fuerit aer conveniens et venti flaverint austrini. Praecipue tamen faciunt hoc illa quae non nidificant nidos telares, sicut faciunt nidum araneae et bombices, erucae, et hujusmodi. Sed musca et formica non nidificant, et in hieme coeunt: sed hoc verum est de climatibus quae sunt majoris latitudinis quam quintum. A quinto enim climate versus Aquilonem coeunt in autumno et ovant, et coeunt in aestate et ovant : et aestatis quidem ova producunt in autumno, et ideo multitudo tunc parvarum apparet muscarum. Ova etiam autumni jacent per hiemem et emittunt in vere. Expertus autem sum, quod muscae communes nigrae ovant ova nigerrima, et observant ea ut ovent ea in albo panno vel pariete. Musca autem magna ovat ova alba, et observat ea ut ovet ea in nisrro panno aut pariete. Vulgi autem opinio est, quod hiemen muscae maneant sub aqua et in fissuris parietum et murorum : et signum hujus est, quod in nostris cli- matibus in principio aestatis et circa finem veris plurimae inveniuntur super aquam natantes, et in vere plurimae muscae magnae inveniuntur ex rimis murorum et lapidum cadentes. Bombices autem in principio autumni et in fine aestatis ovant in albo panno, et ad calorem solis omnia istorum annulosorum ova egrediuntur, et ideo non foventur ab ipsis. Araneae autem et erucae ovant in autumno ad principium hiemis aliquantulum.
Quaedam autem erucarum absconditur in rimis, postquam sol incipit recedere a tropico aestivo, et putrescit in seipsa, et circumducitur ei pellis dura annulosa ad naturam cornu accedens : et in illa nascitur vermis volans habens longam linguam ante in se recurvam, quam infigit floribus, et sugit dulce ipsorum, et nascuntur ei alae quatuor, duae hinc, et duae inde: et volat, et efficitur multorum colorum, et multorum pedum, sed non tot quot habuit quando fuit eruca : et efficitur multorum colorum dupliciter, secundum genus videlicet, et individuum : in genere enim quaedam sunt alba, et quaedam nigra, et quaedam aliorum mediorum colorum. Sed in eodem individuo animal aliquod istius generis invenitur, quod multos in se habet colores. Hoc autem animal sic alatum ex eruca generatur, et a quibusdam Latine communi nomine ncrvicella vocatur, et sic volans in fine autumni plurima emittit ova, ita quod tota ejus inferior pars quae sub pecdre est, in ova convertitur, et moritur illa ovando : et tunc iterum ex illis ovis ad futurum vernum tempus erucae generantur. Quaedam tamen erucae non convertuntur in nervicellas, sed conferunt se ad extremitates ramorum arborum, et in illis nidificant et ovant, et ex illis fiunt erucae in futuro vere. Nidum autem istae semper porrigunt versus solem ad Meridiem : sed illae quae generantur ex ovantibus, omnes ova ponunt in muris et rimis lignorum et parietum, quae sunt juxta hortos
Araneae autem inveniuntur ovare in folliculum unum, et ponunt in illo ova plurima, et inveniuntur juxta ea quasi foveant ea, cum tamen in veritate non foveant, sed sunt juxta ea propter custodiam. Alia autem sunt annulosa quae non ovant, sed potius ex putredine generantur, sicut vespa, et multa genera muscarum sicut et cinifes nascuntur ex exhalationibus aquae, et apes ex carnibus putridis, et bibiones ex viiii evaporatione.
Haec igitur et hujusmodi ovatio est annulosorum.