De diversitate ovationis avium non aquaticarum.
Avis autem agrestis et non aquatica, coit et ovat semel in anno : sed hirundines ovant bis in anno, et similiter merula quae Graece a quibusdam fasdmom, ab aliis farerakom vocatur : sed ova prima quandoque tempore frigoris supervenientis corrumpuntur propter hiemem et aliquando proveniunt. Ova vero posteriora semper complentur et faciunt pullos : et hoc fit in birundinibus quae frigus sustinere non possunt. Avis vero domestica propter cibi abundantiam et mansionis temperamentum et alia fomenta libidinis coit frequenter, sicut columbae, et gallinae. Ovant enim istae aves tota aestate et non multiplicantur ova ejus nisi propter multitudinem coitus sui. Tempore tamen quo intrat sol tropicum hiemalem, non pullificat columba : sed certum experimentum est, quod etiam tunc pullificat, si calidam habeat habitationem et sibi abundantiam : sed non pullificat altero istorum deficiente, et hoc quidem faciunt columbae domesticae.
Columbae enim sunt multorum modorum sicut in antehabitis meminimus dixisse nos. Et quatuor quidem modi noti sunt apud nos. Unus enim modus vocatur Graece helem quae sunt columbis domesticis griseis similes, et sunt etiam eis minores, et vocantur apud nos columbae cavernarum, et insident arboribus, et volant cum grege, nec domesticatur ad habitandum cum hominibua, ita quod pullificent cum eis, sicut columbae communes, nec nidificant in lapidibus aut muris, sed. potius in cavernis arborum, aut in arboribus : et habet pedes asperos valde rubeos : et ideo non curat aliquis homo hoc genus nutrire in domo sua, non enim domesticatur, et si retinetur, non pullificat. Aliud autem genus est palumbes, quae major est columba communi et magis ad albedinem declinans, cum tamen sit coloris grisei, et genus minimum columbarum est genus turturis : haec enim omnia columbis assimilantur sicut delon sive palumbi et fehita, hoc est, turtur et targula : et hoc genus apud nos est notum. Quidam tamen dicunt, quod targula est sturnus : sed haec avis apud nos est similis columbae, sed major omnibus est delon, deinde fehita, et minor est targula inter ea quae ultimo enumeravimus.
Columbae autem communes, sicut diximus, ovant omni tempore, et faciunt pullos cum fuerit locus suae mansionis calidus et cibus earum paratus et abundans. Si autem non fuerit utrumque istorum paratum, non ovabunt nisi in aestate. Vernales autem et autumnales pulli earum meliores sunt quam aestivi et hiemales. Pulli tamen hujus avis generaliter qui volare non possunt, mali sunt propter caloris superabundantiam et humoris : et ideo generant grossos humores, quia superflue sunt calidi : volantes autem propter motum sunt minus humidi et meliores : sed ova valde sunt calida et mali saporis, nec de facili indurantur per assationem : et quia sunt sic superfluae humiditatis et caliditatis, prae- cipiuntur comedi cum agresta et coriandro et medulla citroli. Sanguis autem columbae abscindit fluxum sanguinis narium, qui est ex velamine cerebri. Propter caliditatem autem suorum ovorum in quindecim diebus foventur, et fiunt pulli, et pulli in aliis quindecim diebus complentur ad volandum : et si tempestive in vere nati fuerint, ante hiemem in autumno ejusdem anni pullificabunt.
An ser autem domesticus et anas et cygnus domesticus non ovant neque pulliflcant nisi semel in anno in principio veris propter suae complexionis frigiditatem et grossitiem : propter quod etiam non bene convenit esui caro avium istarum. Sed aves non domesticae magnae quidem semel pullificant in anno : parvae
autem bis expertae sunt pullificare in quibusdam speciebus, et in quibusdam semel tantum. Bis enim perdix pullificat et facit quindecim ova, aut quatuordecim : in una puilificatione octo, et in secunda tantumdem, aut parum minus. Passer etiam pullificat bis vel ter, et in una pulliiicatione ad plus facit septem aut quatuor ad. minus. Et regulus bis pullificat, et facit novem ova in una puilificatione, aut circa hoc. Sed. aliae parvae aves sicut philomela et alauda et sciscendula et hujusmodi semel puliificant et faciunt quatuor aut quinque. Sed tamen fere quaelibet avis habet hoc quod ablatis sibi primis ovis, iterato ovat et pullificat.