De cancro ostrcieo conchilio, et de generibus spongiarum quae gamen Graece vocantur.
Cancer vero parvis generatur ex terra et limo, et intrat loca sive domos vacuas testarum aliorum animalium : et cum aliquantulum creverit, mutabit se ab illo loco usque ad testam majorem, et venit in testam ostrei hinilym vocati, et ejus quod vocatur hasturbyom, et hujus quorum conchae sunt majores : et aliquando intrat in halzum et manet in eo, et crescit, et deinde iterum mutatur ad aliud majus. In omnibus autem his sicut generatur animal testeum, ita generatur etiam ejusdem modi animal carens testa, ut gamen quod spongiam sonat, et hacynda quae generatur in fissuris lapidum aquaticorum : et sunt illa quorum substantia est sicut albumen ovi et haryndarum. Tamen sunt duo genera : quae enim ex talibus animalibus generantur in locis profundis, non recedunt a lapidibus : quae autem ex eis generantur in locis planorum lapidum et non profundis, recedunt et pascuntur. Similiter autem id quod vocatur lubedem, recedit a loco suo.
Est autem in Iocis gamen sive spongiae quoddam animal rubeum, et vocatur servans ovum, et est parvum simile araneae : et hoc quando venari vult cibum, os aperit : et si quid intraverit, claudit ipsum et comedit. In gamen autem sive genere spongiae tres sunt species : quarum una est rara in substantia, et alia est spissa, et tertia quae dicitur album, est spissa, et fortis valde : et propter hoc ponitur sub galeis ferreis, ut non inducat dolorem percussio gladii, aut alterius. Iste tamen modus raro invenitur. Omnia autem haec genera gamen quae diximus, oriuntur et generantur in lapidibus qui sunt in ripa, et pascuntur humore limoso : et signum hujus est, quia quasi semper in limo inveniuntur : et quod est magis spissi corporis in generibus istis, est debilius quam illud quoc est rarum. Et quidam opinantur hoc habere aliquam animalis sensibilitatem : et signum hujus est, quod sentit manum ejus qui extrahere nititur illud gentis a loco suo, et constringit se et continet, ita quod difficulter extrahitur : et similiter facit quando percutitur ab unda et vento forti, ne cadat a loco suo : et haec est causa dubitationis sensibilitatis ejus apud eos homines qui in Taramir maritima habitant regione, ubi est iste modus spongiae. In isto autem genere gamen sive spongiae invenitur vermis, qui cum aufertur a suo loco, comedit pisces parvos : et si pars illius gamen sive spongiae evellatur, crescit de residuo iterum gamen quale fuit primum. Major autem pars spongiae rara est et spissior et mollior in tactu. Et modus tertius est durior in tactu ei fortior aliis duobus, sicut diximus : et tota substantia gamen est secundum naturam valde mollis : sed frigus et ventus indurant eam, sicut etiam durities accidit arboribus. Durities ergo et mollities in eis exeunt a calore et frigore loci : sed tamen in locis valde calidis putrescit gamen frequenter, sicut etiam putredo accidit arboribus.
Adhuc autem gamen vivum non absolutum, est nigri coloris, et non appli- catur lapidibus cum aliqua una parte corporis sui : quoniam in ejus corpore sunt viae vacuae, et super ipsum sunt etiam viae vacuae inferius. In parte vero superiori sunt viae pendentes, et non apparent nisi quatuor viae aut quinque : et propter hoc quidam homines putant, quod per illas vias recipit cibum.
Adhuc autem est spongiae quoddam genus aliud a dictis, quod vocatur gamen non ablutum, eo quod ablui perfecte non potest, et viae hujus magnae sunt, et assimilatur substantiae pulmonis : et fere omnium opinio est hoc genus sensum habere, et hoc est quod abundat in maribus nostris, Flandriae videlicet, et Germaniae, et hoc habet motum localem, et movetur dilatando se et constringendo : et cum elevatur de aqua, est quasi mortuum : et cum reponitur, iterum post modicum vivit, et movetur. Inter hoc autem genus spongiae et gamen prius dictum, est diversitas in hoc quod gamen est albi coloris, quando limus est supra ipsum. Sed istud genus nigrum videtur, quando est in aqua limosa : extractum autem et exsiccatum efficitur coloris quasi cinerei declinantis ad citrinitatem.
Haec igitur dicta sunt de modis et generatione gamen, et animalium durae testae.