De completione ovorum et de generatione perfecta in ovantibus antequam exeant ova.
Oportet autem scire, quod spermata omnium avium sunt alba, sicut et aliorum omnium animalium : et projicitur sperma a masculo, et foemina recipit ipsum, et reponitur in matrice superius prope cellam quae mirach vocatur, et cum est ovo incorporatum et fovetur et alteratur in gallina, primo quidem apparet album, et deinde mutatur et fit rubeum, et accipit colorem sanguinis propter calorem qui digerit ipsum : et quando crescit ovum in gallina, in principio quidem incrementi totum non apparet nisi citrinum, ac si sit vitellum quoddam, et cum inceperit inspissari substantia ovi et compleri, dividitur substantia alba a citrina, et ponitur citrinum in medio in cibum, et album in circuitu, ut ex ipso fiat substantia membrorum radicalium : et tunc membrana circumducitur foris, et circa illam testa dura : et cum sic completum fuerit ovum, exibit ab ave, et in descensu ovum quando exit a gallina, induratur quasi per congelationem. Sig- num autem ejus quod diximus est, quod quando finditur gallina, inveniuntur ova sub mirach, et sunt multa simul diversae quantitatis, fundata interius supra spondiles gallinarum : et sunt tota ova, licet sint diversae quantitatis citrini coloris.
Illi autem qui dixerunt ova venti esse superfluitatem relictam ex ovis generatis per coitum, mentiti sunt : quoniam multae gallinae et anseres et sperverii et columbae, similiter autem et aliae aves ovant sine coitu. Ova autem venti voco ea, quae in figura et humiditatibus similitudinem quidem habent ovorum, sed deficiunt a semine masculi. Sunt autem aliquantulum aliis minora, eo quod calor seminis masculi trahit materiam aliquam in ovis completis, quae deest in istis. Sunt etiam caeteris humidiora aquosa humiditate et insipidiora, ideo quia deest eis digerens et complens semen maris : et quando aliquod ovorum venti ponitur sub gallina, non alterabitur per incubationem, sed albugo remanebit alba, et vitellum remanebit citrinum : per quod scitur falsum dixisse Galenus in eo quod dixit, quod semen foeminae coagulat in generatione et format, licet minus coagulet et formet semine maris. Ova autem venti sunt quidem in gallinis, et columbis, pavonibus, et anseribus, accipitribus, et malokarom, hoc est, perdicibus, et multis aliis avibus, Dicuntur autem ova venti, eo quod calor ipsa resolvere quidem potest in ventum, sed non formare in pullum : haec tamen ova coagulabilia sunt epsesi et odptesi, sed non formabilia, sicut diximus : sunt enim materia quidem pulli proprio formante destituta, quae est sicut permixtio spermatis foeminae cum sanguine menstruo in caeteris animalibus, ex qua materia nihil omnino generatur : et in tali quidem materia non est in potentia aliquid, eo quod, sicut diximus in Physicis, potentia formae quae est in materia, est per formae et formantis aliquam inchoationem. Haec igitur dicta sunt de ovis venti.
Quod autem diximus in praehabitis, semen maris mutare et complere ovum usque ad exitum, probatur ex hoc quod si frangitur ovum completum, invenitur semen galli in ovo tres habere proprietates : in colore enim est albius, quod puritatem suae demonstrat substantiae : in substantia autem est multo spissius quam sit albugo caetera, et hoc est ut retineat intra se spiritum, et calorem formantem, ne exhalare de facili possit : in situ antem pertingit per albuginem totam usque ad vitellum, et illi ex parte acuminis ovi infigitur, ut virtus sua sit quidem in albugine, ex qua fit pulli substantia et pertingit usque ad vitellum, ex quo fit creaturae cibus conveniens, quamdiu est in testa ovi. Ovum autem venti tali spermate destitutum, omnino caret formante et ad speciem deducente, et non est nisi sicut materia aedificii ad quam non accidit manus artificis : propter quod etiam quando ova gallinarum ponuntur ad inculcandum, adspiciuntur ad solem, ut videatur an semen galli sit in eis vel non, et ejiciuntur ea quae carent galli semine. Post incubatcionem autem septem dierum iterum inspiciuntur : et si quod est quod soli exhibitum non est alteratum, ejicitur, quoniam scitur esse ovum venti et inutile esse ad pullum. Licet autem diximus ova esse duarum humiditatum, albuginosae quidem et citrinae : tamen inveniuntur quaedam ova venti, in quibus non est albugo, et haec fiunt quando in materia coitus abundant gallinae ex aliquo cibo singulariter materiam coitus operante : tunc enim absque citrino humore testa albugini circumducitur, et figura ovi datur et producitur : ovum enim gallinae mihi transmissum, pro miraculo ego vidi totum rotundum sicut sphaera, quod habebat duas testas, unam intra aliam, et intra testas albuginem aquosam tenuem, et intra secundum testam non habuit nisi albuginem tenuem et aquosam, et nihil penitus in eo erat de citrino. Non est autem visum fieri ovum venti ex sola citrina substan-
tia, quoniam hoc paratur in cibum, et non circumditur ei nisi secundina qua ditinguitur ab albugine, et est res incompleta ad partum nisi circumducatur albugo, quae est sperma foeminae virtute matricis et testiculorum attractum ad ovi substantiam. Inveniuntur tamen quaedam ova venti non habere testam exteriorem, sed membranam quae est sub testa tantum : et hoc contingit, quia talia ova humida sunt et aquosa, et non habent in se sufficienter distinguentem calorem inter terrestre decoquendum in testam, et viscosum humidum convertendum in membranam, et ideo sola membrana contenta ovantur a gallinis. Adjuvat autem adhuc cibus humidus aquosi seminis factivus, sicut in ante habitis diximus. Talis igitur materia est et natura ovorum venti.
Aliquando tamen ex aliis causis corrumpuntur humores ovorum, ita quod non egreditur pullus ex ipsis, sicut nec ex ovis venti : et hoc fit quadrupliciter in genere : et una quidem causa est corruptus humor albuginis, propter quam non obedit formativae deducenti ad speciem et figuram animalis. Secunda autem causa est corruptio humoris citrini, ex quo non potest trahi supplementum et cibus pulli formandi, et ideo destituuntur membra ipsius. Sed differentia est inter primum et secundum modum, quod in primo quidem modo nihil omnino formatur per incubationem, sed totum ovum turbatur et corrumpitur, eo quod calor digerens in generatione tunc corrumpit humorem, sicut corrumpitur humor in apostemate : et ideo multum efficiuntur faetida talia ova. In secundo autem modo formatur imperfecte ovum, et inveniuntur quaedam membra in ipso non completa et non conjuncta, sicut in animali quod patitur abortum ante compaginationem lineamentorum creaturae. Tertius autem modus corruptionis est ex corruptione secundinarimi ovi, et ex corruptione illorum quae extenduntur per albuginem : tunc enim corrupta tela quae continet vitellum, fluit humor vitellinus in albuginem, et confunditur unus humor cum alio, et impeditur ovi faecunditas : corruptis autem filis corrumpuntur venae et nervi creaturae et chordae, et impeditur via nutrimenti, et dissolvitur compago destructis chordis et ligamentis, et remanebit sine sensu destructis nervis. Quartus autem modus corruptionis est antiquitas ovi,eo quod tunc evaporat spiritus in quo est virtus formativa,et vitellus pondere suo penetrat albuginem, et decidit ad testam in latere super quod jacet ovum. Ex his igitur causis sterilia efficiuntur ova completa, sicut sunt ova venti. Ex secunda autem aliquando contingit, quod in corruptione humorum partes igneae combustae feruntur ad testam ovi, et respergunt eamdem, et fit ovum lucens in tenebris sicut quercus putrefacta, sicut accidit in ovo quod se vidisse testatur Avicenna in civitate quae vocatur Kanetercine in terra Corastem, et forte multi sunt alii modi corruptionis ovorum, qui sub istis de facili possunt comprehendi.