Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sermo Decimus Quintus. Samech.
Sermo Vigesimus Primus. Schin.
Sermo Vigesimus Secundus. Tau.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
1265 (Cap. I. — Vers. 1) . Quoniam, multi conati sunt ordinare narrationem rerum.
(Vers. 2.) Sicut tradiderunt, inquit, nobis qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt Verbi.
(Vers. 3) . Visum est, inquit, et mihi.
(Vers. 11.) Apparuit autem illi Angelus Domini stans a dextris altaris incensi.
(Vers. 15.) Et erit magnus coram Domino.
(Vers. 15.) Et Spiritu, inquit, sancto replebitur adhuc in utero matris suae.
(Vers. 16.) Multos, inquit, filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum.
(Vers. 17.) Praeibit in conspectu Domini in spiritu et virtute Eliae.
(Vers. 22.) Erat annuens illis, et remansit mutus.
(Vers. 34.) Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud quoniam virum non cognovi?
(Vers. 36.) Ecce, inquit, ancilla Domini, contingat mihi secundum verbum tuum.
(Vers. 56.) Mansit autem Maria cum illa mensibus tribus: et reversa est in domum suam.
(Vers. 67.) Et Zacharias pater ejus impletus est Spiritu sancto, et prophetabat dicens.
(Vers. 76.) Et tu puer propheta Altissimi vocaberis.
(Vers. 2.) Haec, inquit, professio prima facta est.
(Vers. 9.) Ecce angelus Domini stetit ante illos.
(Vers. 19.) Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo.
(Vers. 29.) Nunc, inquit, dimitte servum tuum.
(Vers. 35.) Et tuam, inquit, ipsius animam pertransibit gladius.
(Vers. 42.) Et cum facti essent illi anni duodecim.
(Vers. 49.) Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in propria patris mei oportet me esse?
(Vers. 51.) Et venit Nazareth, et erat subditus illis.
(Cap. III. — Vers. 2.) Factum est verbum Domini super Joannem Zachariae filium in deserto.
(Vers. 4.) Vox clamantis in deserto.
(Vers. 9.) Quia jam securis ad radices arborum posita est.
(Cap. IV. — Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum ab Spiritu, ut tentaretur a diabolo.
(Vers. 2.) Quadraginta autem dies.
(Vers. 3.) Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.
(Vers. 4.) Scriptum est quoniam non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei.
(Vers. 9.) Et duxit illum, inquit, in Hierusalem, et statuit eum supra pinnam templi.
(Vers. 13.) Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo usque ad tempus.
(Vers. 14.) Et regressus est Jesus in virtute Spiritus, in Galilaeam.
(Vers. 18.) Spiritus Domini super me.
(Vers. 24.) Amen dico vobis quod nemo propheta acceptus est in patria sua.
(Vers. 25.) In veritate dico vobis: Multae viduae fuerunt in diebus Eliae.
(Vers. 8.) Exi, inquit, a me, Domine quia homo peccator sum.
(Vers. 13.) Et continuo lepra ejus discessit ab eo.
(Vers. 20.) Quorum fidem, ut vidit.
(Vers. 23.) Quid est facilius dicere: Dimissa sunt tibi peccata tua aut dicere: Surge, et ambula?
(Vers. 30.) Quare cum Publicanis et peccatoribus manducat et bibit?
(Vers. 31.) Non egent qui sani sunt, medico sed qui male habent.
(Vers. 35.) Venient autem dies, cum auferetur ab illis sponsus.
(Vers. 37.) Et nemo mittit vinum novum in utres veteres.
(Vers. 13.) Vocavit, inquit, discipulos suos, et elegit duodecim ex ipsis:
(Vers. 17.) Et descendit, inquit, cum illis, et stetit in loco pede plano.
(Vers. 24.) Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram!
(Vers. 26.) Vae cum bene vobis dixerint omnes homines!
(Vers. 23.) Beatus, inquit, qui in me non fuerit scandalizatus.
(Vers. 24.) Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri?
(Vers. 25.) Ecce qui in veste pretiosa sunt in domibus regum sunt.
(Vers. 26.) Sed quid existis videre? Prophetam? Utique dico vobis, et plus quam propheta hic est.
(Vers. 28.) Nam qui minor est, inquit, in regno coelorum, major est eo.
(Vers. 32.) Cantavimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis.
(Vers. 37.) Et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix.
(Vers. 44.) Lacrymis suis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
(Vers. 45.) Ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos.
(Cap. VIII. — Vers. 21.) Mater et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt, et faciunt.
(Vers. 24.) At ille surgens, increpavit ventum.
(Vers. 27.) Qui multis, inquit, temporibus agebatur.
(Vers. 34.) Viderunt, hoc magistri gregum, et fugerunt.
(Vers. 37.) Quia timore magno tenebantur
(Vers. 46.) Tetigit me aliquis nam ego cognovi virtutem de me exisse.
(Vers. 49.) Venerunt, inquit, servi dicentes principi: Noli vexare illum, filia tua mortua est.
(Vers. 20.) Dixit autem illis: Vos quem me esse dicitis? Respondit Simon Petrus, Christum Dei.
(Vers. 31.) Dicebant excessum ejus quem completurus erat in Hierusalem.
(Vers. 34.) Et inter haec verba facta est nubes, et obumbravit eos.
(Vers. 35.) Hic est filius meus dilectus, ipsum audite.
(Vers. 36.) Et dum fit vox, inventus est Jesus solus.
(Vers. 48.) Quicumque receperit puerum istum in nomine meo.
(Vers. 50) . Sinite eos, et nolite prohibere qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
(Vers. 60.) Sine, mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, annuntia regnum Dei.
(Cap. X. — Vers. 3.) Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
(Vers. 4.) Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta.
(Vers. 4.) Et neminem salutaveritis in via.
(Vers 30.) Homo quidam ex Hierusalem descendebat in Hiericho, et incidit in latrones.
(Vers. 34.) Et alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum.
(Vers. 35.) Quodcumque supererogaveris, revertens reddam tibi.
(Vers. 17.) Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.
(Vers. 20) . Quod si in Spiritu Dei ego ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei.
(Vers. 33.) Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit, neque sub modio, sed supra candelabrum.
(Vers. 39.) Nunc vos, Pharisaei, prius quod deforis est calicis et catini mundatis.
(Vers. 41.) Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis.
(Vers. 6.) Arborem fici quidam habuit plantatam in vinea sua.
(Vers. 8.) Remitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam cophinum stercoris.
(Vers. 13.) Peregre profectus est in regionem longinquam.
(Vers. 14.) Facta est fames per regionem illam.
(Vers. 15.) Abiit itaque, et adhaesit uni civium.
(Vers. 16.) Et cupiebat, inquit, siliquis implere ventrem suum.
(Vers. 17.) In se autem reversus dixit: Quantis panibus mercenarii patris mei abundant!
(Vers. 18.) Pater, peccavi in coelum, et coram te.
(Vers. 19.) Jam non sum dignus vocari filius tuus.
(Vers. 24.) Quia filius perierat, et inventus est: mortuus fuerat, et revixit.
(Vers. 31.) Fili, tu semper mecum fuisti
(Cap. XVI. — Vers. 13.) Nemo servus potest duobus dominis servire
(Vers. 9.) Facite vobis amicos de iniquo mammona
(Vers. 12.) Si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis?
1469 (Vers. 16.) Lex et prophetae usque ad Joannem.
(Vers. 19.) Homo autem quidam dives induebatur purpuram.
(Vers. 4.) Si septies conversus fuerit ad te, dimitte illi?
(Vers. 27.) Edebant enim et bibebant uxores ducebant, et nubebant.
(Vers. 34.) In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus adsumetur, et alter relinquetur.
(Vers. 36) . Et respondentes dixerunt: ubi, Domine?
(Vers. 37) . Ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae.
(Vers. 25.) Facilius camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
(Vers. 20.) Honora patrem et matrem.
(Vers. 35.) Factum est autem cum appropinquasset Hiericho, quidam caecus sedebat secus viam.
(Cap. XIX. — Vers. 2.) Et ecce vir nomine Zachaeus.
(Vers. 4.) Quia illa parte erat transiturus Dominus.
(Vers. 40.) Si hi tacuerint, lapides clamabunt.
(Cap. XX. — Vers. 9.) Vineam plantavit homo.
(Vers. 24.) Cujus habet imaginem et inscriptionem?
(Vers. 28.) Si frater alicujus mortuus fuerit.
(Cap. XXI. Vers. 6.) Non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur.
(Vers. 9.) Cum autem audieritis praelia et opiniones praeliorum.
(Vers. 20.) Cum videritis circumdari ab exercitu Hierusalem.
(Vers. 23.) Vae illis quae in utero habent, et ubera dant in illis diebus!
(Vers. 25.) Et erunt signa in sole et luna et stellis.
(Vers. 29.) Et ego quidem dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum.
(Vers. 42, 43.) Pater, si possibile est, transfer a me calicem istum.
(Vers. 42.) Non mea voluntas, sed tua fiat.
(Vers. 48.) Juda, osculo Filium hominis tradis?
(Vers. 54, 55.) Petrus vero sequebatur a longe.
(Vers. 11.) Et indutum illum veste alba remisit.
(Vers. 43.) Amen, amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso.
(Vers. 46.) In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum.
Commentarius In Cantica Canticorum E Scriptis Sancti Ambrosii A Guillelmo, Quondam Abbate Sancti Theoderici, Postea Monacho Signiacensi, Collectus.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Historiae De Excidio Hierosolymitanae Urbis Anacephalaeosis, Id Est Omnium pene quae in superioribus dicta sunt libris Repetitio.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Elenchus Manuscriptorum Necnon Editorum Codicum Ad Quos Exacta Et Castigata Sunt Ea Sancti Ambrosii Opera Quae In Hoc Primo Tomo Comprehenduntur.
Libri Hexaemeron. Collati sunt cum mss.
Liber De Paradiso. Collatus est cum mss.
Libri De Cain Et Abel. Castigati sunt ad mss.
Liber De Noe Et Arca. Recensitus est ad mss.
Libri De Abraham. Collati sunt cum mss.
Liber De Isaac Et Anima. Castigatus est ad mss.
Liber De Bono Mortis. Collatus est cum mss.
De Jacob Et Vita Beata. Recensitus est ad mss.
De Fuga Saeculi. Castigatus est ad mss.
De Joseph Patriarcha. Collatus est cum mss.
De Benedictione Patriarcharum. Castigatus est ad mss.
De Elia Et Jejunio. Collatus est ad mss.
De Nabuthe Jesraelita. Recensitus est ad mss.
Liber De Tobia, Necnon Libri De Interpellationibus Job Et David. Collati sunt cum mss.
Apologia David Prior. Collata est cum mss.
Apologia Posterior. Castigata est ad mss.
Enarrationes In Psalmos XII. Collatae sunt cum mss.
Enarratio In Psalmum CXVII. Recensita est ad mss.
Expositio In Lucam. Castigata est ad mss.
Index Rerum Et Sententiarum.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Expositio Evangelii Secundum Lucam.
Anacephalaeosis Historiae De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
(Vers. 20, 21, 22.) Beati, pauperes spiritu, quia vestrum est regnum Dei. Beati qui nunc esuriunt et sitiunt, quia saturabuntur. Beati, qui nunc fletis; quia ridebitis. Beati eritis, cum vos oderint homines.
49. Quatuor tantum beatudines sanctus Lucas Dominicas posuit, octo vero sanctus Matthaeus (Matth. 1649C V, 3, et seq.) : sed in his octo illae quatuor sunt, et in istis quatuor illae octo. Hic enim quatuor velut virtutes amplexus est cardinales: ille in illis octo mysticum numerum reservavit. Pro octava enim multi scribuntur psalmi (Psal. VI, 1, et XI, 1) , et mandatum accipis octo illis partem dare fortasse benedictionibus (Eccles. XI, 2) ; sicut enim spei nostrae octava perfectio est: ita octava summa virtutum est.
50. Sed prius quae sunt ampliora videamus. Beati, 1650A inquit, pauperes; quoniam vestrum est regnum coelorum (Matth. V, 3) . Primam benedictionem hanc uterque evangelista posuit. Ordine enim prima est, et parens quaedam generatioque virtutum: quia qui contempserit saecularia, ipse merebitur sempiterna: nec potest quisquam meritum regni coelestis adipisci, qui mundi cupiditate possessus, emergendi non habet facultatem.
51. Secunda benedictio: Beati, inquit, mites. Tertia, Beati qui lugent. Quarta, Beati qui esuriunt. Quinta, Beati misericordes. Sexta, Beati mundo corde. Septima, Beati pacifici (Ibid., 4-9) . Et bene septima; quoniam eo die ab omnibus mundi operibus requievit 1368 Deus (Gen. II, 2) ; dies enim quietis, et pacis est. Octava, Beati qui persecutionem patiuntur 1650B propter justitiam (Matth. V, 10) .
52. Veni, Domine Jesu, doce nos ordinem beatitudinum tuarum; neque enim sine ordine dixisti, primo beatos pauperes spiritu, secundo beatos mites, et tertio qui lugent. Nam etsi cognosco aliquid, tamen ex parte cognosco. Si enim Paulus ex parte cognovit (I Cor. XIII, 9) , quantum ego possum cognoscere? Paulo quantum vita, tantum etiam verbo inferior sum; vita enim verbum exigit et acquirit: sermo autem sine vita non est sermo Dei. Quanto me sapientior Paulus! Ille gloriatur in periculis (II Cor. XII, 5 et 7) , ego in successibus: ille gloriatur, quia revelationibus non extollitur: ego si quae revelationes mihi contingerent, gloriarer. Sed tamen potest Deus de lapidibus homines 1650C suscitare, et verbum proferre de clausis, vocem elicere de mutis. Quod si asinae oculos aperuit, ut videret angelum (Num. XXII, 27) ; potens est et nobis quoque aperire oculos, ut possimus Dei videre mysterium.
53. Beati, inquit, pauperes. Non omnes beati pauperes; paupertas enim media est: possunt et boni et mali esse pauperes. Nisi forte ille intelligendus pauper beatus, quem Propheta descripsit dicens: 1651A Quia melior pauper justus quam dives mendax (Prov. XIX, 1) . Beatus pauper qui clamavit, et Dominus exaudivit eum: pauper a crimine, pauper a vitiis, pauper in quo mundi princeps nihil invenit: pauper illius aemulus pauperis, qui cum dives esset, propter nos pauper factus est. Unde plene Matthaeus aperuit, dicens: Beati pauperes spiritu (Matth. V, 3) ; pauper enim spiritu non inflatur, non extollitur mente carnis suae.
54. Prima ergo ista benedictio est: cum deposuero omne peccatum, et exuero omnem malitiam, et simplicitate contentus fuero, inops malorum, superest ut et mores meos temperem. Quid enim mihi prodest carere saecularibus, nisi fuero mitis atque mansuetus? Nam qui sequitur viam rectam, sequitur 1651B utique illum qui ait: Discite a me quia mitis sum, et humilis corde (Matth. XI, 19) . Depone igitur quae improba sunt, egeto vitiis secundum bonam paupertatem, mitiga affectum tuum; ut non irascaris, aut certe iratus ne peccaveris, juxta quod scriptum est: Irascimini, et nolite peccare (Psal. IV, 5) . Praeclarum est enim motum temperare consilio: nec minoris virtutis ducitur, cohibere iracundiam, indignationemque compescere, quam omnino non irasci; cum plerumque illud lentius, hoc fortius aestimetur.
1369 55. Cum hoc feceris, memento quia peccator es; lugeto peccata tua, lugeto delicta. Et bene tertia benedictio est peccata deflentis; quia Trinitas est quae peccata condonat. Ablue igitur te lacrymis 1651C tuis, et fletibus lava. Si tu ipse te fleveris, alius te non flebit; nam si Saul deflevisset peccata sua, Samuel eum non deflevisset (I Reg. XV, 35) . Habet unusquisque quos fleat mortuos suos. Mortui sumus, quando peccamus, quando implemur ossibus mortuorum. Mortuus est sermo malus, qui exit de ore; exit enim de sepulcro malo: Sepulcrum autem patens est gultur eorum (Psal. V, 11) . Ideo dicit Apostolus: Imitatores mei estote (I Cor. IV, 16) . Vult nos delictorum meminisse nostrorum. Paulus non habebat quod lugeret, ex quo in Christum credidit, et tamen priora deflebat dicens: Quia non sum dignus vocari apostolus; quia persecutus sum Ecclesiam Dei (I Cor. XV, 9) . Ille igitur peccator ante fidem, nos vero adhuc peccamus post fidem. Qui peccator est, defleat 1651D se, et arguat se, ut fiat justus: Justus enim accusator est sui (Prov. XVIII, 17) .
56. Ordinem igitur persequamur, quia scriptum est: Ordinate in me charitatem (Cant. II, 4) . Deposui peccatum, temperavi mores, delicta deflevi: esurire incipio et sitire justitiam. Aeger enim cum in gravi morbo est, non esurit; quia aegritudinis dolor famem excludit. Sed quae est ista fames justitiae? Qui sunt isti panes quos esurit justus? Ne forte panes illi de 1652A quibus dictum est: Juvenis fui, et senui, et non vidi justum derelictum, nec semen ejus quaerens panem (Psal. XXXVI, 25) . Qui esurit, utique virium quaerit augmentum. Quod autem majus virtutis incrementum, quam norma justitiae?
57. Post hos: Beati, inquit, misericordes (Matth. V, 7) ; justitiam enim sequitur misericordia. Unde dictum est: Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in aeternum (Psal. CXI, 9) . Sed etiam qui misericordiam defert, mercedem amittit, nisi mundo corde misereatur; nam si jactantiam quaerat, nullus est fructus. Emunda igitur interiora mentis tuae; et si diligenter pectoris tui secreta mundaveris, compatere iis qui impugnantur: et intellige quanti hominum, quanti fratrum tuorum auxilium tuum quaerant.
1652B 58. Sed nisi tu prius interiora tua vacuefeceris ab omni labe peccati, ne dissensiones contentionesque ex affectu tuo prodeant, non potes aliis ferre medicinam. A te igitur pacem incipe; ut cum fueris ipse pacificus, pacem aliis feras. Quomodo enim potes aliorum corda mundare, nisi tuum ante mundaveris?
59. Profuisti igitur aliis, tulisti auxilium pluribus; festina, contende ad finem. Multi cum essent exitus vitae, unus Domino competebat; nam quod natum erat secundum carnem, oportebat secundum carnem mori. Elegit passionem ut moreretur pro nobis; et tu dic de omnibus quae retribuit tibi Dominus: Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo 1652C (Psal. CXV, 13) , hoc est, passionem. Unde etiam illis qui ad dexteram vel ad sinistram sedere cupiebant, ait: Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum (Matth. XX, 22) . Usque ad finem te ducit, usque ad martyrium prosequitur, et constituit beatitudinum palmam.
1370 60. Vide igitur ordinem. Oportet te fieri pauperem spiritu; humilitas enim spiritus divitiae virtutum sunt. Nisi pauper fueris, mitis esse non poteris. Qui mitis est, potest lugere praesentia; qui inferiora luget, potest desiderare meliora; qui superiora quaerit, inferiora devitat; ut et ipse a superioribus adjuvetur; qui miseretur, cor suum mundat. Quid est enim mundare animum, nisi sordem mortis abolere? Eleemosyna enim a morte liberat (Tob. IV, 1652D 11) : patientia vero perfectio est charitatis. Qui autem patitur persecutionem, in ultimo certamine constitutus probatur adversis; ut cum legitime certaverit, coronetur. Hos quidam gradus volunt esse virtutum, per quos ab ultimis ad superiora possimus ascendere.
61. Denique sicut incrementa virtutum, ita etiam sunt incrementa praemiorum; plus est enim Dei esse Filium, quam possidere terram, et consolationem 1653A mereri. Sed quia et primum praemium regnum coelorum est, et ultimum praemium regnum coelorum est: numquid aequale praemium incipientibus atque perfectis est? Ne forte mystice docemur quia est primum regnum coelorum illud apostolicum: Dissolvi et esse cum Christo (Philip. I, 23) . Habes primum regnum, quando sancti rapiuntur in nubibus obviam Christo in aera; multi enim dormientium surgent; isti in vitam aeternam, illi in opprobrium. Primum ergo regnum coelorum sanctis propositum est in absolutione corporis; secundum regnum coelorum est post resurrectionem esse cum Christo. Cum fueris in regno coelorum, tunc processus est mansionum; etsi unum regnum, diversa tamen merita sunt in regno coelorum. Post resurrectionem terram tuam incipies 1653B possidere, absolutus a morte. Ille enim cui dicitur: Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19) , non possidet terram suam; non enim potest esse possessor, qui non capit fructum. Absolutus igitur per Dominicam crucem (si tamen intra jugum Domini fueris inventus) consolationem in ipsa possessione reperies: consolationem sequitur delectatio, delectationem divina miseratio. Quem autem Dominus miseratur, et vocat; qui vocatur, videt vocantem; qui Deum viderit, in jus divinae generationis assumitur: tuncque demum quasi Dei Filius, coelestis regni divitiis delectatur. Ille igitur incipit, hic repletur. Nam et intra hoc saeculum multi in imperio Romano sunt; sed majorem imperii gratiam qui propiores imperatori sunt, consequuntur.
1653C 62. Nunc dicamus quemadmodum in quatuor benedictionibus sanctus Lucas benedictiones sit octo complexus. Et quidem scimus virtutes esse quatuor cardinales, temperantiam, justitiam, prudentiam, fortitudinem. Qui pauper est spiritu, avarus non est. Qui flet, non superbit; sed mitis est et pacatus. Qui luget, humiliatur. Qui justus est, non negat quod scit omnibus ad usum communiter datum. Qui miseretur, largitur de suo. Qui suum donat, non quaerit alienum, nec dolum proximo struit.
63. Connexae igitur sibi sunt concatenataeque virtutes; ut qui unam habet, plures habere videatur: 1371 et sanctis una competit virtus, sed ejus quae fuerit uberior, uberius est praemium. Quanta hospitalitas in Abraham! quanta humilitas (Gen. XVIII, 2) ! 1653D quanta sanctitas, ut fratris filium ab hoste servaret (Gen. XIV, 16) ! et quanta abstinentia, ut nihil de praeda quaereret (Ibid., 23) ! Sed quia fide praestitit, fidei prae caeteris meruit principatum (Gen. XV, 6) . Ergo unicuique plura praemia, quia plura incentiva virtutum; sed quod in aliquo merito copiosius, hoc etiam in praemio redundantius.
1654A 64. Beati igitur pauperes spiritu. Habes temperantiam, quae a peccato abstinet, saeculum calcat, illecebrosa non quaerit.
65. Beati qui esuriunt et sitiunt; qui enim esurit, esurienti compatitur, compatiendo largitur, largiendo fit justus; quia Justitia ejus manet in aeternum (Psal. CXI, 9) . Unde in Matthaeo sitim et famem intelligimus spiritalem, qua cibus justitiae desideratur aut potus; quia virtus quasi materia quaedam virtutum est, ut justus aequalem se inferioribus praestet, dolum excludat, veritatem requirat.
66. Beati qui nunc fletis, quia ridebitis. Habes prudentiam, cujus est flere occidua, et ea quae aeterna sunt quaerere; lugere saecularia, quae seipsa compugnent: Deum pacis inquirere, qui stulta mundi 1654B elegit, ut confundat sapientes; et qui ea quae non sunt destruat, ut quae sunt, possit adipisci.
67. (Vers. 23.) Beati eritis cum vos oderint homines. Habes fortitudinem, sed eam quae non odium mercatur ex crimine; sed persecutionem patiatur ex fide; sic enim ad passionis pervenitur coronam, si gratiam hominum negligas, divinam sequaris. Denique ut scias consummationem esse fortitudinis passionem: Secundum haec, inquit, faciebant prophetis patres eorum; quia prophetas Judaei usque ad mortem corporis persecuti sunt. Est etiam fortitudinis iram vincere, indignationemque cohibere; ac per hoc fortitudo animum juxta corpusque confirmat, nec perturbari sinit timore aliquo vel dolore; quibus velut pravis 1654C interpretibus plerumque percellimur.
68. Ergo temperantia cordis habet animique munditiam, justitia misericordiam, pacem prudentia, mansuetudinem fortitudo.