Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sermo Decimus Quintus. Samech.
Sermo Vigesimus Primus. Schin.
Sermo Vigesimus Secundus. Tau.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
1265 (Cap. I. — Vers. 1) . Quoniam, multi conati sunt ordinare narrationem rerum.
(Vers. 2.) Sicut tradiderunt, inquit, nobis qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt Verbi.
(Vers. 3) . Visum est, inquit, et mihi.
(Vers. 11.) Apparuit autem illi Angelus Domini stans a dextris altaris incensi.
(Vers. 15.) Et erit magnus coram Domino.
(Vers. 15.) Et Spiritu, inquit, sancto replebitur adhuc in utero matris suae.
(Vers. 16.) Multos, inquit, filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum.
(Vers. 17.) Praeibit in conspectu Domini in spiritu et virtute Eliae.
(Vers. 22.) Erat annuens illis, et remansit mutus.
(Vers. 34.) Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud quoniam virum non cognovi?
(Vers. 36.) Ecce, inquit, ancilla Domini, contingat mihi secundum verbum tuum.
(Vers. 56.) Mansit autem Maria cum illa mensibus tribus: et reversa est in domum suam.
(Vers. 67.) Et Zacharias pater ejus impletus est Spiritu sancto, et prophetabat dicens.
(Vers. 76.) Et tu puer propheta Altissimi vocaberis.
(Vers. 2.) Haec, inquit, professio prima facta est.
(Vers. 9.) Ecce angelus Domini stetit ante illos.
(Vers. 19.) Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo.
(Vers. 29.) Nunc, inquit, dimitte servum tuum.
(Vers. 35.) Et tuam, inquit, ipsius animam pertransibit gladius.
(Vers. 42.) Et cum facti essent illi anni duodecim.
(Vers. 49.) Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in propria patris mei oportet me esse?
(Vers. 51.) Et venit Nazareth, et erat subditus illis.
(Cap. III. — Vers. 2.) Factum est verbum Domini super Joannem Zachariae filium in deserto.
(Vers. 4.) Vox clamantis in deserto.
(Vers. 9.) Quia jam securis ad radices arborum posita est.
(Cap. IV. — Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum ab Spiritu, ut tentaretur a diabolo.
(Vers. 2.) Quadraginta autem dies.
(Vers. 3.) Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.
(Vers. 4.) Scriptum est quoniam non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei.
(Vers. 9.) Et duxit illum, inquit, in Hierusalem, et statuit eum supra pinnam templi.
(Vers. 13.) Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo usque ad tempus.
(Vers. 14.) Et regressus est Jesus in virtute Spiritus, in Galilaeam.
(Vers. 18.) Spiritus Domini super me.
(Vers. 24.) Amen dico vobis quod nemo propheta acceptus est in patria sua.
(Vers. 25.) In veritate dico vobis: Multae viduae fuerunt in diebus Eliae.
(Vers. 8.) Exi, inquit, a me, Domine quia homo peccator sum.
(Vers. 13.) Et continuo lepra ejus discessit ab eo.
(Vers. 20.) Quorum fidem, ut vidit.
(Vers. 23.) Quid est facilius dicere: Dimissa sunt tibi peccata tua aut dicere: Surge, et ambula?
(Vers. 30.) Quare cum Publicanis et peccatoribus manducat et bibit?
(Vers. 31.) Non egent qui sani sunt, medico sed qui male habent.
(Vers. 35.) Venient autem dies, cum auferetur ab illis sponsus.
(Vers. 37.) Et nemo mittit vinum novum in utres veteres.
(Vers. 13.) Vocavit, inquit, discipulos suos, et elegit duodecim ex ipsis:
(Vers. 17.) Et descendit, inquit, cum illis, et stetit in loco pede plano.
(Vers. 24.) Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram!
(Vers. 26.) Vae cum bene vobis dixerint omnes homines!
(Vers. 23.) Beatus, inquit, qui in me non fuerit scandalizatus.
(Vers. 24.) Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri?
(Vers. 25.) Ecce qui in veste pretiosa sunt in domibus regum sunt.
(Vers. 26.) Sed quid existis videre? Prophetam? Utique dico vobis, et plus quam propheta hic est.
(Vers. 28.) Nam qui minor est, inquit, in regno coelorum, major est eo.
(Vers. 32.) Cantavimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis.
(Vers. 37.) Et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix.
(Vers. 44.) Lacrymis suis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
(Vers. 45.) Ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos.
(Cap. VIII. — Vers. 21.) Mater et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt, et faciunt.
(Vers. 24.) At ille surgens, increpavit ventum.
(Vers. 27.) Qui multis, inquit, temporibus agebatur.
(Vers. 34.) Viderunt, hoc magistri gregum, et fugerunt.
(Vers. 37.) Quia timore magno tenebantur
(Vers. 46.) Tetigit me aliquis nam ego cognovi virtutem de me exisse.
(Vers. 49.) Venerunt, inquit, servi dicentes principi: Noli vexare illum, filia tua mortua est.
(Vers. 20.) Dixit autem illis: Vos quem me esse dicitis? Respondit Simon Petrus, Christum Dei.
(Vers. 31.) Dicebant excessum ejus quem completurus erat in Hierusalem.
(Vers. 34.) Et inter haec verba facta est nubes, et obumbravit eos.
(Vers. 35.) Hic est filius meus dilectus, ipsum audite.
(Vers. 36.) Et dum fit vox, inventus est Jesus solus.
(Vers. 48.) Quicumque receperit puerum istum in nomine meo.
(Vers. 50) . Sinite eos, et nolite prohibere qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
(Vers. 60.) Sine, mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, annuntia regnum Dei.
(Cap. X. — Vers. 3.) Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
(Vers. 4.) Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta.
(Vers. 4.) Et neminem salutaveritis in via.
(Vers 30.) Homo quidam ex Hierusalem descendebat in Hiericho, et incidit in latrones.
(Vers. 34.) Et alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum.
(Vers. 35.) Quodcumque supererogaveris, revertens reddam tibi.
(Vers. 17.) Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.
(Vers. 20) . Quod si in Spiritu Dei ego ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei.
(Vers. 33.) Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit, neque sub modio, sed supra candelabrum.
(Vers. 39.) Nunc vos, Pharisaei, prius quod deforis est calicis et catini mundatis.
(Vers. 41.) Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis.
(Vers. 6.) Arborem fici quidam habuit plantatam in vinea sua.
(Vers. 8.) Remitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam cophinum stercoris.
(Vers. 13.) Peregre profectus est in regionem longinquam.
(Vers. 14.) Facta est fames per regionem illam.
(Vers. 15.) Abiit itaque, et adhaesit uni civium.
(Vers. 16.) Et cupiebat, inquit, siliquis implere ventrem suum.
(Vers. 17.) In se autem reversus dixit: Quantis panibus mercenarii patris mei abundant!
(Vers. 18.) Pater, peccavi in coelum, et coram te.
(Vers. 19.) Jam non sum dignus vocari filius tuus.
(Vers. 24.) Quia filius perierat, et inventus est: mortuus fuerat, et revixit.
(Vers. 31.) Fili, tu semper mecum fuisti
(Cap. XVI. — Vers. 13.) Nemo servus potest duobus dominis servire
(Vers. 9.) Facite vobis amicos de iniquo mammona
(Vers. 12.) Si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis?
1469 (Vers. 16.) Lex et prophetae usque ad Joannem.
(Vers. 19.) Homo autem quidam dives induebatur purpuram.
(Vers. 4.) Si septies conversus fuerit ad te, dimitte illi?
(Vers. 27.) Edebant enim et bibebant uxores ducebant, et nubebant.
(Vers. 34.) In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus adsumetur, et alter relinquetur.
(Vers. 36) . Et respondentes dixerunt: ubi, Domine?
(Vers. 37) . Ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae.
(Vers. 25.) Facilius camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
(Vers. 20.) Honora patrem et matrem.
(Vers. 35.) Factum est autem cum appropinquasset Hiericho, quidam caecus sedebat secus viam.
(Cap. XIX. — Vers. 2.) Et ecce vir nomine Zachaeus.
(Vers. 4.) Quia illa parte erat transiturus Dominus.
(Vers. 40.) Si hi tacuerint, lapides clamabunt.
(Cap. XX. — Vers. 9.) Vineam plantavit homo.
(Vers. 24.) Cujus habet imaginem et inscriptionem?
(Vers. 28.) Si frater alicujus mortuus fuerit.
(Cap. XXI. Vers. 6.) Non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur.
(Vers. 9.) Cum autem audieritis praelia et opiniones praeliorum.
(Vers. 20.) Cum videritis circumdari ab exercitu Hierusalem.
(Vers. 23.) Vae illis quae in utero habent, et ubera dant in illis diebus!
(Vers. 25.) Et erunt signa in sole et luna et stellis.
(Vers. 29.) Et ego quidem dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum.
(Vers. 42, 43.) Pater, si possibile est, transfer a me calicem istum.
(Vers. 42.) Non mea voluntas, sed tua fiat.
(Vers. 48.) Juda, osculo Filium hominis tradis?
(Vers. 54, 55.) Petrus vero sequebatur a longe.
(Vers. 11.) Et indutum illum veste alba remisit.
(Vers. 43.) Amen, amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso.
(Vers. 46.) In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum.
Commentarius In Cantica Canticorum E Scriptis Sancti Ambrosii A Guillelmo, Quondam Abbate Sancti Theoderici, Postea Monacho Signiacensi, Collectus.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Historiae De Excidio Hierosolymitanae Urbis Anacephalaeosis, Id Est Omnium pene quae in superioribus dicta sunt libris Repetitio.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Elenchus Manuscriptorum Necnon Editorum Codicum Ad Quos Exacta Et Castigata Sunt Ea Sancti Ambrosii Opera Quae In Hoc Primo Tomo Comprehenduntur.
Libri Hexaemeron. Collati sunt cum mss.
Liber De Paradiso. Collatus est cum mss.
Libri De Cain Et Abel. Castigati sunt ad mss.
Liber De Noe Et Arca. Recensitus est ad mss.
Libri De Abraham. Collati sunt cum mss.
Liber De Isaac Et Anima. Castigatus est ad mss.
Liber De Bono Mortis. Collatus est cum mss.
De Jacob Et Vita Beata. Recensitus est ad mss.
De Fuga Saeculi. Castigatus est ad mss.
De Joseph Patriarcha. Collatus est cum mss.
De Benedictione Patriarcharum. Castigatus est ad mss.
De Elia Et Jejunio. Collatus est ad mss.
De Nabuthe Jesraelita. Recensitus est ad mss.
Liber De Tobia, Necnon Libri De Interpellationibus Job Et David. Collati sunt cum mss.
Apologia David Prior. Collata est cum mss.
Apologia Posterior. Castigata est ad mss.
Enarrationes In Psalmos XII. Collatae sunt cum mss.
Enarratio In Psalmum CXVII. Recensita est ad mss.
Expositio In Lucam. Castigata est ad mss.
Index Rerum Et Sententiarum.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Expositio Evangelii Secundum Lucam.
Anacephalaeosis Historiae De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
(Vers. 26.) Vae cum bene vobis dixerint omnes homines!
71. Nonne tibi videtur his dicere, qui dudum in Ariminensi concilio perfidae praevaricationis auctores, dum imperatoris gratiam sequuntur, Dei gratiam perdiderunt? Qui cum placere potentibus aucupantur, maledicto se perpetuo subdidere.
72. Ergo sanctus Matthaeus praemiis ad virtutem et fidem populos provocavit: hic etiam a criminibus atque peccatis futurorum suppliciorum denuntiatione 1655C deterruit, qui non otiose plurimorum factorum coelestium enumeratione progressus, ad benedictionum locum serius venit; ut populos divinorum miraculis roboratos, ultra Legis tramitem virtutum progredi vestigiis edoceret. Fuerit cavendum illic, ubi adhuc infirmae plebis corda nutabant: hic tubae clangore excitanda virtus fuit. Docet hoc libri hujus, quae in prooemiis, et quae in processu sermonis aperitur oratio. Illic qui infirmi sunt, adhuc quodam Legis lacte potantur, et ideo per Legis tramitem ducuntur ad gratiam: audiunt quae Legis sunt, ut ultra Legem, Legem sequendo procedant: hic Ecclesia fundatior non lacte imbuitur, sed cibo 1373 vescitur; cibus enim validior est charitas. Denique inter tria maxima, fidem, spem, charitatem, major est charitas.
1655D 73. (Vers. 27.) Ordinatur igitur charitas, cum 1656A dicitur: Diligite inimicos vestros; ut compleatur illud Ecclesiae, quod ante jam dictum est: Ordinate in me charitatem (Cant. II, 4) ; Ordinatur enim charitas, cum charitatis praecepta formantur. Vide quam ab altioribus coeperit, et Legem post benedictionis Evangelicae terga rejecerit. Lex vicissitudinem imperat ultionis (Exod. XXI, 24) ; Evangelium inimicitiis charitatem, benignitatem odiis, vota maledictis, subsidia persequentibus, patientiam esurientibus et gratiam remunerationis impertit. Quanto athleta perfectior, qui non sentit injuriam!
74. (Vers. 31.) Et ne videatur Dominus Legem dissolvere, in beneficiis vicem servat, quam negligit in injuriis. Sed tamen dicendo: Prout vultis ut faciant vobis homines, facite et vos illis similiter, vicissitudo 1656B ipsa cumulatior est, quando votis actus aequatur. Nescit enim virtus mensuram gratiae: nec contenta referre quod acceperit, vult cumulare quod sumpsit: ne inferior sit beneficio, licet aequetur officio. Non enim cumulo tantum, sed ordine et tempore beneficia pensantur; cum in beneficio pari prior sit, qui prior coepit; beneficus enim est qui gratiam coeperit, debitor qui retulerit. Aliud itaque beneficium est beneficii principatus; nam si qui pecuniam reddidit, non solvit gratiam, manetque debitor gratiae, etsi jam non sit pecuniae: cur gratiam referendo putamus posse vacuari, cujus relatio acceptae magis est testimonium, quam absolutae?
75. (Vers. 32.) Bono itaque exemplo imbuitur christianus; ut non contentus jure naturae, gratiam 1656C ejus requirat. Si enim commune est omnibus, etiam peccatoribus, redamare: cui genus professionis excelsius, studium quoque debet esse virtutis uberius, ut diligat etiam non amantes. Nam etsi nulla merita diligendi usum amoris excludant, non tamen virtutis excluserint. Sicut enim in eo qui te diligit, pudet gratiam non referre; et gratiae amore referendae amor tibi ejus inolescit quem antea non amabas: ita etiam in eo qui non amat, debes amare virtutem; ut dum virtutem amas, incipias eum amare quem non amas: cum rara et caduca remuneratio sit amantis, sempiterna virtutis.
76. Quid autem tam mirum, quam percutienti maxillam praebere alteram? Nonne omnis indignantis frangitur impetus, ira sedatur? Nonne fit per patientiam, 1656D ut sua amplius poenitentia reverberes verberantem? 1657A Ita erit ut et injuriam repellas, et gratiam quaeras. Ac saepe maximae causae amoris existunt, cum patientia insolentiae, gratia refertur injuriae. Equidem, ut audire me memini, vel hoc solo pressum philosophïae (D. Laert. in Vita Plat.) supercilium putamus; quod in tres partes illa sibi videtur divisisse justitiam: unam in Deum, quae pietas vocatur: alteram in parentes, vel reliquum humanum genus: tertiam in mortuos, ut his exsequiarum 1374 justa solvantur. At vero Dominus Jesus Legis oraculum, ac philosophiae fastigium supergressus, in eos quoque qui laeserint, pietatis porrexit officium. Etenim si hostis qui tecum bello armisque certaverit, depositis armis, misericordiam suae salutis adipiscitur, idque plerumque vel contemplatione 1657B naturae, vel ipsius belli jure defertur, ut subjectis vita tribuatur: quanto amplius meliore religionis intuitu deferendum est! Nam cum praeliatorem appetitae salutis causa non moveat, quid movere debet militem pacis?
77. Itaque illud Apostolicum, quia Charitas patiens est, benigna est, non aemulatur . . . . . non inflatur (I Cor. XIII, 4) , in his praeceptis consummatum videmus. Si patiens est, debet patientiam verberanti: si benigna est, non debet respondere maledictis: si non quaerit quae sua sunt, non debet resistere diripienti: si non aemulatur, odisse non debet inimicum. Et tamen Apostolicis divinae superfluunt praecepta pietatis; plus est enim donare, quam cedere: plus est amare inimicos, quam non 1657C aemulari. Quae omnia Dominus et dixit, et fecit. Qui cum malediceretur, non remaledixit: cum percuteretur, non repercussit: cum despoliaretur, non restitit: cum crucifigeretur, ipsis persecutoribus veniam postulavit, dicens: Pater, dimitte illis peccatum, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 3) . Criminatores suos excusabat a crimine. Illi crucem parabant, hic salutem et gratiam rependebat.
78. (Vers. 35.) Et tamen quoniam studia ipsa virtutum sine remuneratione torpescunt, et exemplum nobis attulit, et mercedem spopondit e coelo, filios Dei futuros pollicens, qui fuerint imitatores ejus. Qui enim festinat ad praemium, fastidire non debet exemplum; quia quanto praecellentius praemium, tanto impensius officium. Quanta autem 1657D misericordiae merces, quae in jus divinae adoptionis adsciscitur! Sequere igitur misericordiam, ut merearis gratiam.
79. (Vers. 36.) Late patet benignitas Dei: super ingratos pluit, malis fecunda non negat terra proventus. Idem mundi sol sacrilegos religiososque pariter illuminat. Aut ut mystice ista pendamus, propheticis populum Judaeorum Dominus pluviis irrigavit, 1658A et solis aeterni refulsit radiis, etiam non merentibus. Sed quoniam illi mundano rore maduerunt, Ecclesia Dei ad coeleste lumen adsciscitur; ita tamen ut illis quoque misericordiae si credant, praerogativa servetur.
80. Addidit, non temere judicandum, ne cum sis tui conscius ipse delicti, in alterum cogaris ferre sententiam.
81. (Vers. 44.) Magna etiam disciplina, ut de infructuosis fructuosa non quaeras, nec de incultis proventum fecunditatis exspectes. Unicuique enim sua cultura dat fructus. In spinis istius mundi ficus illa non potest reperiri, quae quia fecundis fructibus melior est, bene species ei resurrectionis aptatur: vel quia ut legisti: Ficus dederunt grossos suos (Cant. 1658B II, 13) ; quod immaturus, et inutilis, et caducus in Synagoga fructus ante praecessit: vel quia immatura vita 1375 nostra est in corpore, matura in resurrectione. Et ideo procul a nobis debemus saeculares sollicitudines abdicare, quae mordeant animum, mentemque adurant; ut maturos fructus culturae diligentis possimus adipisci: quod in incultis istius mundi reperire non possumus: Quia non legunt de spinis ficus, neque de tribulis vindemiant uvam. Alterum ad mundum et resurrectionem, alterum ad animam et corpus refertur: vel quia nemo peccatis fructum acquirit animae suae, quae sicut uva proxima terris corrumpitur, in superioribus maturatur: vel quia nemo potest damnationem carnis evadere; nisi quem Christus redemerit, qui sicut uva pependit in ligno. 1658C Procul igitur ab illa carne, quae damnato homini tribulos generare praecepta est (Gen. III, 18) , levemus oculos spiritales, tendamus manus; ut Christum vindemiare possimus.
82. (Vers. 46.) Omnium autem fundamentum docet esse virtutum obedientiam coelestium praeceptorum, per quam domus haec nostra non profluvio voluptatum, non nequitiae spiritalis incursu, non imbre mundano, non haereticorum possit nebulosis disputationibus permoveri.
83. (Cap. VII. — Vers. 1.) Pulchre autem ubi praecepta complevit, suorum praeceptorum formam exsequi docet; nam statim gentilis centurionis servus Domino curandus offertur, in quo populus nationum, qui mundanae servitutis vinculis tenebatur 1658D aeger lethalibus passionibus, beneficio Domini sanandus exprimitur. Quod autem moriturum dixit, in eo Evangelista non fefellit; moriturus enim erat, nisi fuisset sanatus a Christo. Implevit igitur praeceptum charitate coelesti, qui sic dilexit inimicos; ut morti eriperet, atque ad perpetuae spem salutis adscisceret.
84. (Vers. 6.) Quantum autem divinae humilitatis insigne, ut coeli Dominus nequaquam dedignaretur 1659A centurionis servulum visitare! Elucet fides in operibus, sed plus operatur humanitas in affectibus. Quod utique non ideo faciebat, quia absens curare non poterat: sed ut formam tibi daret imitandae humilitatis, qua juxta humilioribus doceret ac superioribus deferendum. Denique alibi regulo dicit: Vade, filius tuus vivit (Joan. IV, 50) ; ut scias et potentiam divinitatis, et humilitatis gratiam. Ibi noluit pergere, ne in reguli filio videretur magis divitiis detulisse: hic ipse perrexit, ne videretur in centurionis famulo conditionem despexisse servilem; omnes enim, servus et liber, in Christo unum sumus.
85. Sed vide fidem praerogativam esse medicinae. Adverte etiam in ipso populo gentili perspicaciam esse mysterii. Dominus pergit: excusat centurio, 1659B militarique deposito tumore, reverentiam sumit, et ad fidem facilis, et ad honorificentiam promptus. Et bene Lucas etiam in occursum amicos dicit esse a centurione transmissos; ne praesentia sua gravare Domini verecundiam videretur, et officium officio provocasse. Haec moraliter.
86. Mystice autem, quem Judaeorum populus crucifixit, inviolatum ab injuria manere desideraret 1376 populus nationum: et quod ad fidem pertinet, sermoni credidit, hoc est, non hominis, sed Dei potestate conjiciens dari a Christo hominibus sanitatem: quod vero ad mysterium spectat, vidit in pectora adhuc gentilium non esse penetrabilem Christum. Et ideo quia necdum cogitationis praeteritae maculas abluisset, gravari se magis Domini dignatione 1659C putavit, quam juvari. Sic illa vidua Sareptana indignam se prophetico judicavit hospitio (III. Reg. XVII, 18) . Ideoque Dominus in uno isto fidem gentium praeferebat.
87. (Vers. 9.) Et quidem si sic legas: In nullo tantam fidem inveni in Israel, simplex intellectus et facilis est. Sin vero juxta Graecos: Nec in Israel tantam fidem inveni, fides hujus etiam electioribus, et Deum videntibus antefertur.
88. (Vers. 10.) Videte autem oeconomiam: probatur fides domini, et servi sanitas roboratur. Potest ergo meritum domini etiam famulis suffragari non solum fidei merito, sed etiam studio disciplinae. Spectate etiam alteram oeconomiam Dominicae humilitatis: quae non spondet, operatur; namque 1659D etsi nondum imperaverat sanitatem, tamen servi qui missi fuerant, sanum servulum repererunt.