Qualiter animalia per prius et posterius eamdem naturam participant: et qualiter natura per gradus medios venit de extremo ad extremum ?
Natura quidem animalium quantum ad compositionem membrorum et genera eorum de qua diximus, est differens se- cundum quod determinavimus. Sed quia opera animalium non procedunt a virtutibus naturalibus eorum, non possumus cognoscere naturam etiam cum virtute sua, nisi sciamus communes differentias operum et mansionum : et de his loquemur antequam de hominis generatione determinemus. Diversantur enim in operationibus et vita et moribus animalia. Similiter autem passiones eorum valde sunt differentes. Passiones enim virtutum animae in animalibus inveniuntur multis : sed differentiae passionum illarum in homine valde sunt manifestae, eo quod ipse perfectiori vivit anima, quae nobiliores et magis differentes habet vires. Divinam enim habet et animalem et intellectualem, et imprimit suas passiones in naturam corporis. Et aliquando etiam passio causata a corpore redundat in animam: et ideo passionum harum
differentia in homine est manifesta. Passiones autem dico, sicut est timor, audacia, ira, libido luxuriae : et in his etiam caetera animalia communicant. In quibusdam autem eorum invenitur etiam. quaedam vis quae est sicut cogitativa et compositiva sive collativa in homine : et haec vocatur a quibusdam cogitativa sensibilis, a quibusdam autem phantasia componens et dividens. Ab aliis vocatur aestimativa, et hoc nomen est ei magis conveniens, sicut in. his quae de Anima disputata sunt, dictum est. aestimatio autem talis maxime inest apibus propter opera artificiosa quae faciunt, et propter oeconomicam et regnum quod custodiunt domestice et civiliter collaborantes.
Animalia autem alia secundum magis et minus participationis et convenientiae ad hominem, habent differentias : sicut enim in homine invenitur sapientia, hoc est providentia et cogitatio quae est ordinans opera : ita inveniuntur in aliis quibusdam animalibus aliae quaedam virtutes his proportionatae. Hoc autem manifestum est inspectis puerorum operibus, qui secundum tempus infantilis aetatis quantum ad vires animae non utuntur intellectu, sicut nec bruta. In his enim si quis attendat, saepe apparent aptitudines morum, artificiorum, et negotiorum, quae postea in adulta, et quae intellectu utitur, aetate, perfectius ab eis exercebuntur. Quoad usum autem intellectus non est differentia, ut diximus, inter animam pueri et bruti : propter quod etiam monuit Plad ut inspicerentur opera puerorum, et ad haec in civitatibus applicarentur officia, ad quae se magis aptos exilient in pueritia : sic enim, dixit perfectiora in civi.tatibus haberi singula artificia, et aptius ordinari hominem a legislatore, quando ad id jungitur, cujus aptitudinem habet in natura.
Non autem sine cogitatione, ut diximus, omnino sunt caetera ab homine animalia : quoniam quod accidit in eis postquam creverunt, est sicut id quod accidit in pueris. Quidam autem istorum modorum communiter inveniuntur in. multis animalibus, proportionaliter collatione facta in eis, quod participant unum secundum plus et minus, et per prius et posterius : et secundum quod. participant unum praedicatum, oportet quod similiter participent naturam illius praedicati : eo quod illa natura secundum participationem per prius et posterius, et secundum majus et minus facta, paulatim graditur in eis in comparatione ad aliquod unum animal, quod perfectissime participat naturam et praedicatum illud. Sic enim videmus, quod secundum participationem plurium virtutum aut pauciorum, natura paulatim per media multa graditur a non animato ad animatum. Inter simplex enim inanimatum et animatum est commixtum multis mixtionibus indigestum et coagulatum., et hujusmodi multa : quae omnia sunt gradus vicinantes ad animati corporis complexionem, licet hoc non ita appareat : propter continuationem enim commixtionum et eoagulationum non sufficimus distinguere fines animati et inanimati, et media quae sunt inter ea. Primum autem ens animatum, quod post inanimata invenitur, genus est plantarum secundum omnem sui diversitatem. Est enim in hoc genere plurima diversitas : sed perfectius quod est in ipso, est quod est magis durans in vita, sicut arbores : et quando hoc comparatum fuerit ad alia ejusdem generis animata, sicut ad olus et herbam et fungum, videbitur arbor magis animata omnibus illis : et videbitur, quod ipsa arbor sit continua in gradu proximo ad animal, et non esse remotio inter ea.
In natura tamen animalitatis plurimi sunt gradus. In mari enim sunt quaedam animata, de quibus dubium est utrum sint animalia vel plantae : sicut enim plantae sunt continua et radicata cum. locis in quibus inveniuntur : et si auferantur a locis illis, corrumpuntur, sicut id quod vocatur solinos, et id quod vocatur kivana Graece : haec enim in vere non possunt
eradicari a iocis suis. Cum animalibus autem conveniunt in aliquo exiguo motu constrictionis in tactu nocentis, et dilatationis in tactu convenientis. Et similiter in multis omne genus conchiliorum corium testeum habentium, est simile plantae quando comparatur ad animal perfectum gressibile : quaedam enim ostreorum sunt, quae omnino carent sensu, secundum quod sensus est virtus animae, et principium notitiae sensibilis : licet habeat sensum, secundum quod est virtus naturalis, et principium nutrimenti. Quaedam sunt perfectiora his quae sensum habent debilem debilis cognitionis sensibilium principium: et quaedam ex eis adhuc his perfectiora sunt carnosa, habentia subjectum perfecti tactus nuntiantis anima) cognitionem, tangibilium, licet deficiant in. numero aliorum sensuum magis formalium, sicut id quod vocatur tycho, qui aperit et claudit coliebam suam, et est bonus ad esum propter carnis suae temperamentum. Spongia vero praecipuo in quibusdam de suis speciebus assimilatur simpliciter plantis : et inter motus istorum est parva differentia, diversantur enim quidam in motu dilatationis et constrictionis secundum magis et mimis. Inter plantas ergo et ista talia est quaedam in operibus communicatio : perfecta enim. animalis operatio, et quae est ejus quod omnino est animal, non apparet nisi in eo animali quod generat sibi simile per coitum animal: et hanc plantae imitantur, qui ex seminibus sine coitu generant sibi similia : et quaedam animalia imperfecta non habent operationem nisi illam quae est plantae, radicitus videlicet pasci, et sine coitu sibi simile generare : et ideo dicemus, quod tales operationes omnibus animatis sunt universales.