De diversitate cibi animalium et quadrupedum ovantium.
Consequens autem est ut de cibo avium et ovantium loquamur.
Dicamus igitur, quod omnis avis habens uncosos ungues, cibatur a carnibus : et cum datur eis caro, comedunt libenter, sicut genera aquilarum et omnium milvorum et accipitrum et faiconum omnium. Accipiter major qui Graece conocrokom, Latine astur vocatur : et accipiter minor, qui Latine nisus, et a quibusdam sperverius vocatur, carnem comedunt: ista enim quae uncorum sunt unguium animalia, majorem ad invicem differentiam habent in quantitate et colore, quam in figura corporis : apud tamen omne genus aquilae et falconum melius et ferocius est, quod venit ab Aquilone a regione Sucviae et Livoniae, cujus latitudo est plusquam quinquaginta graduum ab aequinoctiali : et sunt aves feroces,.et libentius comedunt pisces quam carnes : ita quod quidam astures ex illa terra ad nos deducti, aves quidem omnes capiunt, sed libentius comedunt cancros, quam aliquem alium cibum, et reputantur a falconariis nostrae terrae isti astures omnibus aliis meliores et nobiliores, et sunt valde magni. Et dixit mihi quidam multum expertus, quod etiam in terra illa aquilae pro majori parte cibantur piscibus, ita quod in nidis earum et juxta nidos inveniuntur anguillae et pisces.
Est etiam in terra nostra genus aquilae parvum, et vocatur aquila piscium, eo quod non venatur nisi pisces, et habet unum pedem membranalem, sicut est pes anseris, ad natandum: alium autem habet uncorum unguium sicut est pes aquilae ad capiendum. Haec tamen omnia genera etiam comedunt carnem animalium quam venantur. Carnes autem comedunt aquilae, quae vocantur Graece thariagror, quae est in quantitate milvi, nec invenitur majoris vel minoris aliquando quantitatis. Similem autem. cibum habet maxima avis quae chim vocatur, et aquila similiter. Chim autem est majoris corporis quam vultur, et est cinerei coloris : et hoc genus aquilae quidam grifen esse aestimant. Chim autem est duorum generum. : est enim unum genus magnum quod est cinerei coloris : et hoc nos vocamus vulturem griseum. Aliud autem est parvum, et hoc est album, et saepe apparet sedens in rupibus Rheni fluminis et Danubii, et ab incolis Germaniae vocatur vultur albus.
Amplius autem quaedam avium nocte volantium, sunt uncorum. unguium, ut bubo, noctua quae halatrom Graece vocatur, et corvus nocturnus qui Graece dicitur kanen, et est quantitatis turturis, et raro videtur, et est nigra avis, et apparet circa ruinosa aedificia et circa templa : et vox ejus est choho : et quando volat, revolvit se in aere volando, et est avis infausta multum in auguriis, et in hac dispositione quae hic descripta est, ego vidi duas, et est debilium pedum, sicut fere omnes aves nocturnales : et est bonae alae et velocissimi volatus.
De his autem avibus nocturnis est etiam ea quae vocatur aschyreon in Graeco, et assimilatur vulturi, nec est minoris quantitatis quam vultur.
Adhuc autem aquila kaleni, et aquila agoliens dicta, assimilatur multum avi illi, et haec avis non est nota apud nos : et ambae istae dicuntur venari hoc quod vocatur aschytahem : sed in oculis ejus quod vocatur scopem, est glaucitas modica, sed in aliis apparet similis praedictis tribus avibus : omnes enim illae tres species avium sunt consimilium oculorum, hoc est, croceorum in loco albuginis oculorum et nigrorum. in pupilla : et omnes hujusmodi aves comedunt carnes.
Amplius autem quaedam aves carnes quidem comedunt, sed tamen uncorum non sunt unguium, sicut hirundines, et genus cervinum, et picae et corniculae.
Adhuc autem quaedam vermes pro cibo accipiunt, sicut theasside, passer, baradix, haladi, et apud nos sunt passeres, philomela, et parix, et multa alia genera parvarum avium. Agomolom autem etiam comedit vermes. Modi autem agomolom sunt tres, quorum unus dicitur thezsidus, qui assimilatur theasside : et alius dicitur montanus, quoniam manet in montibus, et habet valde longam caudam. Tertius autem modus assimilatur istis duobus, tamen est minoris quantitatis.
Eodem. autem cibo vescitur cheokalom et malonchorom et forocholom et amyethe et genus milvi quoddam fehostas et tharanom et chorotrachom, et est avis quae minoris est quantitatis aliquantulum locusta, et est rubei coloris, quam Avicenna dicit esse speciem passeris, et habet in capite galeam. Invenitur etiam avis parva pulchrae figurae bene colorata in quantitate theasside, et dicitur arnofftdox, quae fere in omnibus assimilatur theassidi, et manet in montibus : et alia avis parvissima quae vocatur rex sive regulus : et alia quae vocatur cheacherevologom : hae enim omnes aves et similes sibi in majori parte comedunt vermes.
Aliae vero aves sicut amastorochom et azamicom et similes ascendunt super spi-
nas, et pascuntur grandis adhaerentibus illis spinis. Inveniuntur etiam aliae aves quae dicuntur cicomoga, et vivunt in majori parte ex venatione theachillex, sicut animalia quae dicuntur kia, et est majus, et minus. Illa autem quae cadunt super spinas, aut herbas spinosas, non comedunt vermes vel animatum aliquod, et sunt apud nos genera vinconum, sicut aves ceycos dictae apud nos, et sicut vinco cardui, quae avis distenboniche vocatur apud nos, et sicut vinco rubeus in pectore, et sicut avis quae gurse vocatur : omnes enim istae aves semina spinarum albarum et rosarum et herbarum comedunt, et maxime semen papaveris, et canapi et lappae et hujusmodi.
Kylia autem in Graeco est avis, quae apud nos uvarchengel vocatur, et habet rostrum non curvum, nec habet uncosos ungues, et est majus illius generis in quantitate merulae, et minus est in quantitate minori aliquantulum quam sit sturnus : et utrumque genus est cinerei coloris, habens nigras maculas duas juxta oculos, et venantur aves parvas et capiunt eas rostro. Kylia tamen secundum quosdam est genus pici. Hoc genus avis perforat arbores : et genera illius avis in nutrimento assimilantur ad invicem, sed in calore et quantitate magna habent differentiam. Omnes autem vivunt ex vermibus qui in corio lignorum nascuntur, et teredines vocantur, quos, ut quidam dicunt, cheathytichem Graeci vocant : sed minor in genere picorum est altioris vocis quam major : et sunt isti pici cinerei coloris, et omnes quaerunt pastum prope ligna in teredinibus lignorum. Et similiter facit modus pici qui merobs Latine, Graece autem kalom vocatur, qui est in quantitate avis quae dicitur taringen. Aliquando autem dicitur quidam modus merobs braacia, sicut superius diximus. Horum autem omnium modorum color est exterius, et bene sciunt scindere et perforare ligna : et sua vox est alta, et vocatur a quibusdam uviduvad, sed tamen hoc non est me- robs, et est quidam modus speciei ejus et garritum ejus et volatum ejus multum fere prae omnibus avibus non rapacibus observant augures. Hoc autem animal abundat in partibus Graeciae, quod dicitur kalokanylieon praecipue : apud nos autem invenitur in omnibus silvis : et tres modi ejus sunt apud nos differentes per quantitatem majorem et minorem.
Est autem adhuc alia avis quae adologor vocatur, cujus quantitas est sicut quantitas fatatim, et abscindit etiam ligna, et est cinerei coloris, et debilis vocis : picus autem generali nomine vocatur apud nos.
Aliae autem aves ab his, vivunt ex fructibus plantarum, sicut palumbi, qui glandes et grana comedunt : et sic faciunt turtures, et illae columbae cavernales, quae fehicae Graece vocantur. Palumba autem et fehica apparent semper, sed turtures non apparent, nisi in aestate : quoniam nidos habent occultos, in quibus absconduntur in hieme. Avis autem vocata ovem, apparet in autumno, et non plus : et avis est major, quam columba, et minor quam kylon sive kalon, et plus et saepius deprehenditur, quando cavernas facit juxta aquam, eo quod tunc ad loca illa venit cum pullis.
Quod autem universaliter de cibo avium dici potest, hoc est, quod quaedam aves vivunt et pascuntur in aqua, et quaedam vivunt et pascuntur in aqua et ripis aquarum et lacuum, et quaedam etiam cibantur in littore maris : quae etiam inter digitos pedum habent corium membranale, habent mansionem in aqua, et pastum quaerunt in ea. Quae habent digitos divisos, aliquando quidem manent prope aquam, sed cibantur ex terra juxta aquam existente : et istae quidem carnem non comedunt, nisi valde raro : alba enim avis quae duorum est generum major et minor, quae volat super aquam, et aliquando residet et natat in aqua, et apud nos mere vocatur, cadavera comedit quae in aqua natant, sed tamen vena-
tur pisces. Aliae autem carnem non comedunt, sicut aridiem, et lavicom, et diom : et omnes isti modi avium habent rostrum longum et amplum, ut in aqua cibum et in terra invenire possint : et lacham et lares et hamielorum et latros est cinerei coloris : et omnes isti modi movent caudas, et sunt apud nos aves quaedam fortissimi volatus, et insuper boni gressus et velociter currentes in ripis fluviorum et maris.
Similiter autem est de ave quae vocatur cheafeudom, quae avis est multorum colorum, sed intensior in ea color est cinereus. Avis autem quae dicitur feorahon, creatur in aqua, et est duorum modorum, quorum unus semper stat super cannas et sibilat : alter autem caret voce, sed est major corpore quam alius, et ambo habent cinereum colorem, et pascuntur in ripa maris. Similiter autem tharagliom et kidelom, et animal quod dicitur karime, et est illud quod quidam vocant hacham, cibantur juxta mare ab extis et vermibus qui projiciuntur in maris fluxu. Aves autem corium inter digitos habentes, sunt vocatae Graece hortom et larom, tercom, laradomom. Apud nos autem sunt anser, et anas, mergus varius, et merguli nigri, et mergus magnus niger, qui a quibusdam carbo aquaticus vocatur, et cygnus, et avis magna quam quidam volmarum vocant, quae habet saccum rubeum ante guttur et pectus, et aliae aves hujusmodi. Quae autem inter istas aves gravior est, est illa quae moratur juxta flumina et lacus : gravem enim carnem habet omnis avis aquatica, et quo fuerit major corpore, eo est caro ejus gravior : et quo fuerit locus mansionis ejus frigidior, ejus caro est pejor : et ideo cum aqua salsa calidior sit quam aqua fluviorum et lacuum, erunt aves graviores juxta fluvios et lacus quam juxta mare. Habitantes autem juxta fluvios et lacus sunt vocatae kokiom et clarim et colonim et batichen, et haec avis assimilatur advuta, quamvis sit majus in quantitate, et avis quae dicitur foracom,- est quantitatis avis quae dicitur malargom, sed crus ejus est magis curvum, et habet inter digitos corium, et est nigri coloris, et nidificat super arbores : et hanc vocamus nos carbonem aquaticum, quem vulgariter scalveren v ocant.
Adhuc autem anseres magni et parvi, quorum quatuor genera sunt apud nos, magni videlicet cinerei, et parvi cinerei, et anseres albi qui anseres grandinis sive nivis vocantur, et sunt quarti habentes maculas nigras in vultu, et cinerei sunt qui anseres arborum vocantur, et omnes habent hoc quod in grege volant : et animal quod dicitur malachom et carmolom, manent in ripa maris, et transeunt lacus, et pascuntur in eis.
Plures autem aves sunt quae quodlibet dictorum comedunt, carnes videlicet, et vermes, et grana, et pisces. Aves autem habentes curvos ungues, omnia animalia comedunt quae venari possunt, et vivunt sanguine : sed non comedunt se ad invicem, sicut faciunt multi pisces. Pisces enim multi comedunt ea quae sunt sui generis et speciei, et alios diversi generis, sicut lucii faciunt, et alii pisces quos supra enumeravimus. Universaliter autem omne genus avium habet hoc commune, quod est pauci potus aquae. Aves autem uncosorum unguium non potant aquam omnino exceptis valde paucis : et illae raro et valde parum bibunt, sicut caborim et antytonym, qui raro potare videntur.
Animalia autem squamosa ovantia, sicut lacerta, et serpens, comedunt indifferenter carnem et herbas, ita quod serpens indifferenter desiderat utrumque, et sunt pauci potus aquae : parum enim bibit omne quod habet mollem pulmonem pauci sanguinis et ovans existens. Serpens autem valde diligit vinum et praecipue tyrus : et ideo etiam quando videntur serpentes in aliquo loco, per vinum possunt venari et capi, et aliquando submerguntur et moriuntur multi in doliis vini : comedunt autem carnem sugendo humiditatem animalis cu-
jus carni applicantur. Residuum autem carnis, quod siccum et terrestre est, ejicit serpens, et saepe sugunt humiditatem totam, et dimittunt residuum. Hoc autem similiter plura faciunt animalia, sicut aranea : haec enim sugit humiditatem muscarum et aliorum quae capit, et dimittit residuum.
Tyrus autem accipit cibum quemcumque poterit invenire : intrat enim in nidos avium ascendendo per arbores, et comedit pullos avium, et etiam frangit et sugit ova eorum evomendo et rejiciendo testas : et quando in os aliquid accipit, erigit caput et collum et transglutit illud, deinde constringit et contrahit corpus suum comprimendo hoc quod transglutit in ventrem inferius : eo quod ejus sdmachus est longus strictus et subtilis : et hic serpens est qui erigitur a parte anteriori, quando incedit, forte ad quantitatem cubiti, vel serpit valde velociter, et transilit magnas foveas. Adductus etiam fui ego aliquando ad montes causa videndi serpentes a quibusdam qui serpentes colligere consueverunt, eo quod carnes eorum contra lepram valent, et a pasdribus adducti fuimus ad altam nucem, in cujus summitate erat nidus avis quae pica Latine vocatur. Tyrus autem ascendit per arborem, et venit caput ejus in nidum, et comedit pullos qui adhuc erant sine plumis. Veniens autem una antiquarum picarum capta est ab ore tyri per coxam et tenta fortiter, ad cujus clamorem alia pica veniens audacter in nidum intravit, et ita diu et fortiter caput serpentis rostro percussit, donec perforavit cerebrum ejus, et ad nos in terram mortuus decidit. Et narraverunt nobis incolae loci, quod hoc saepe contingeret tyro in nidis avium.
Genus autem serpentium omnium et similiter rutela diu vivere possunt sine cibo : et hoc sciri potest in serpentibus qui venduntur in apothecis, qui valde diu sine cibo servantur : et causa hujus est frigiditas animalis illius et viscositas humorum, et spissitudo suae pellis per quam nihil evaporare potest de humido ipsius : et ideo tempore abstinentiae calor parvus naturalis dividit viscositatem ejus, et digerit ipsam, et ex illa nutritur animal.