De profectibus et defectibus annulosorum animalium.
Animalia autem annulosi corporis pinguescunt in tempore suae generationis, quando ipsum tempus conveniens fuerit secundum principia vitae eorum quae nascuntur. Tempus autem generationis talium est tempus vernum, quod conveniens esse dicitur quando natura et effectu est calidum et humidum : hae enim duae qualitates sunt vitae principia. Calidum enim movens perforat humidum, quod perforatum circumstat, et circumstando figurat annulum : et sic generatur animal annulosum.
Sunt autem de numero annulosorum apes, quae magis sunt utiles hominibus : et aliquando generantur inter eas in casis et vasis vermes nocentes apibus, et sugentes eas, et mel corrumpentes. Ex vermibus autem illis cum creverint, generantur araneae. Et hujus signum est, quod in examine corrupto inveniuntur nidi et telae aranearum. Aranea autem illa Arabice felideon vocatur : quidam tamen vocant eam ferzyzem. Hae enim
in domibus apum faciunt texturam. Est autem in casis apum etiam aliud quod vocatur akyholon Graece, et est animal alatum quod volat circa lumen immittens se lumini. Hoc autem animal per spiritum alarum et motum corporis pulverem et terram injicit inter favos et inficit eos. Apes vero non pungunt ipsum : et quando suffumigantur examina, evolat morientibus apibus ex fumo.
Haec autem duo animalia generantur ex cerae putredine. Et illud quidem quod vocatur aranea, primum est parvum velocis motus, sicut vermiculi qui gusanes vocantur, et postea crescit et efficitur in araneae quantitate. Ego autem probavi, quod ex putredine cerae nascitur liniendo multas cerae particulas in quodam muro : quae cum stetisset usque ad. finem augusti, in eis inveni amplius quam centum vermiculos tales, et nutriebantur de cera residua. Secundum autem animal nascitur etiam ex cerae putredine aliquantulum humida. Et primo est sicut vermiculus qui teredo vocatur : et postea nascuntur ei alae, et volat: et locum cui insidet, primo inficit albo pulvere, sicut sit respersus modica farina : et ille pulvis est ex terrestri cera, et paulatim crescit ille pulvis, ita quod inficit favos et reddit eos inutiles apibus.
Adhuc autem apes infirmantur tempore quo flores papaveris multum tumescunt: quia hoc fit ex ventositate generata in ipsis ex siccitate temporis. Hoc est contrarium omni generi apum : hoc enim tempore maxime in terris calidis sequitur epideniia, quae aurugo quasi aeris rubigo vocatur : et haec inducit rores siccos in album pulverem convertibiles, et ex illis apes infirmantur.
Adhuc autem apes et omne animal annulosi corporis moritur, quando oleo vel alio pingui inungitur corpus ejus, et praecipue caput ejus : et tunc maxime, quando inunctum soli exponitur, eo quod ex. unguento ampliante corpus, resolvuntur annuli continentes humidum ejus calidum.