De terris in quibus sunt quaedam genera animalium proficientia et quaedam deficientia.
Diversificantur autem animalia praecipue annulosa secundum regiones et loca in quibus sunt vel esse possunt. Quaedam enim loca sunt in quibus non inveniuntur omnino animalia. Quaedam autem in quibus sunt parva et paucae vitae et macra. Et illa loca aliquando sunt valde propinqua, et aliquando valde remota ab invicem, sicut in terra quam Aristoteles vocat Mitinei et Avicenna ter-ram capellam vocat eam, et est quam nos Presbyteri Joannis vocamus, et est India) citerioris, in qua suntduo loca propinqua, in quorum uno invenitur animal quod latyge?n vocatur, quod stridens dentibus interpretatur : in alio autem non invenitur, et est mus quidam parvulus rubeus qui nocte clamat et stridet dentibus, et vocatur apud Germanos inferiores schermus, et apud superiores vocatur spitummaus : et catti non comedunt hunc murem, et abstinent ab eo, ac si sit venenosus eis.
Adhuc autem in parte ejusdem regionis quae Kakabmos vocatur ab Aristotele, est flumen dividens terram in duo media, et in una parte invenitur animal praedictum, et in alia parte fluminis numquam est inventum, et si portatur illuc, moritur. Similiter autem in terra Indiae quae Fridor cekalim vocatur, est flumen dividens terram : et ex parte una est idem animal, et in alia pa rte non est. Adhuc autem in Hibernia, quae est juxta terram quae vocatur Okoovia, quam Avicenna Audnia vocat, non est mus caecus, quem talpam vocamus, licet statim de propinquo in Autonia sint plurimi tales mures. Similiter autem in quadam parte ejusdem. terrae, quam vocant Labadiaki, non inveniuntur omnino, et si portantur, statim moriuntur : et si ponatur in terra illa, non cavabit eam, sed. statim moritur, ut diximus. Adhuc autem in terra quae vocatur Aranki, quam Avicenna Anefy vocat, positi lepores non vivunt, sed fugientes terram aliquando ad mare redire videntur. In terra autem Cikyliae sive Cicyliae, non inveniuntur formicae magnae quas Arabes anachkym, quod miles interpretatur, vocant. Et in tempore antiquo non vociferabant ranae in terra quae dicitur Koky :et hanc terram vocat Avicenna Curoniam.
Adhuc autem in Lybia non invenitur porcus agrestis sive montanus, quod idem est, secundum quod dicit Anthiseus poeta, licet in multis sit homo mendax, cujus dictis non est adhibenda fides. Dicit etiam, quod non invenitur in terra illa cervus aliquis, aut caper agrestis quem nos ibicem vocamus. Dicit etiam, quod in India non invenitur porcus, nec domesticus, neque agrestis, neque etiam onagri, sicut dixit: cum tamen in terra illa valde magna sint animalia sanguinem habentia : sed hoc certum est, quod in mari illius regionis non invenitur genus malachie, neque aliquod animal durae testae nisi in locis valde paucis. Omnia autem quae sunt testei corii, valde magna sunt in mari Rubro.
Adhuc autem in terra Nubiae, quae est terra nigrorum, quam vocant nunc Mauritaniam, habent oves latas valde caudas, ita quod latitudo caudae est in quantitate cubiti. Ego autem vidi plures oves, quarum in cauda latitudo fuit quantitas palmi et amplius. Et inter auriculas caprarum et caprarum illius terrae est quasi distantia palmi. Et quidam caprarum caudas habent pendentes usque ad terram : et auriculae eorum fere veniunt ad terram. Et tauri illius regionis habent pilos super spatulas sicut cameli, et tondentur sicut oves. In eadem Nubia oves pariunt agnos cornutos. Et cornua in terra illa non habent tantum arietes, sed etiam oves foeminae, sicut dixit Homerus. In terra autem septentrionis in terra Koycor accidit contrarium hujus, quoniam ibi neque mas neque foemina habet cornua.
Adhuc autem in aegypto sunt animalia valde magna, sicut tauri, et oves : et quaedam parva, sicut canes, et lupi, et lepores, et vulpes, et corvi et accipitres. Et dicitur causa hujus esse cibus regionis illius. Quaedam enim animalia in aegypto multum cibum habent, et quaedam modicum, sicut lupi, et accipitres : cibus enim animalis comedentis carnem est ibi pauens, quoniam parvae aves sunt ibi et siccae et parum nutrientes. Et similiter est de carne alia quae est in aegypto animalium quae venari possunt a lupis vel canibus. Animal autem non comedens carnem, praecipue domesticum, habet ibi
in locis palustribus multum cibum et multum nutrientem. Lepus autem et silvestria sunt in aegypto pauca et parva,eo quod arbores non habent ibi multos ramusculos quos decerpant talia animalia : et fructus arborum illius regionis, non possunt durare nisi parum : et ideo animalia silvestria in hieme non inveniunt cibum. In locis autem multis est oppositum hujus. Causa eorum quae dicta sunt, est complexio regionis sicut in Koykole quae est pars septentrionis, et in Enkyron et in Kaleyta et in Scenoki, quae sunt loca vicina septentrionali polo, propter maximum frigus eorum non inveniuntur in eis aves parvae omnino : in omnibus enim his locis tempus hiemale est valde forte.
Adhuc autem in terra Arabiae species lacertae parvae, quae apud nos est quantitatis sive longitudinis palmi, et accibras proprie vocatur, invenitur in longitudine cubiti : et lacertae provinciae versus Hispaniam sunt breves et magnae valde et malorum morum, aliquando insilientes in facies hominum. Et in terra ista sunt mures valde magni, ita quod anteriores pedes ejus videntur aliquando esse unius palmi, et posteriores forte habent longitudinem digiti, quoniam mus incedit quasi super totum crus posterius.
Adhuc autem in Lybia invenitur genus serpentium quod apladm Graeci sapientes dixerunt, eo quod est sine latitudine proportionata longitudini ipsius : et dixerunt quidam se vidisse, quod in mari civitatum Lybiae viderunt ossa tauri, quae comederunt serpentes dicti.
Adhuc autem in terra Oriky, quam Coracenotum vocat Avicenna, sunt lupi multi et maximi, quantitatem leonum habentes, et maxime m locis qui dicuntur Ostrom, Achabo, Ornykom.
Adhuc autem leopardi multi sunt in Asia, et non sunt in Europa, et tamen universaliter omnia animalia agrestia sunt in Europa magis silvestria et magis fortia quam alia, propter spiritus et sanguinem, quae multiplicantur in eis ex ha- bitatione frigida : sed animalia Asiae sunt malorum morum. In Lybia autem maxime conveniunt in multitudine magna animalia, sicut etiam dicitur in proverbio, et praecipue serpentes multi sunt in terra illa propter pluviae defectum : propter quod etiam animalia hujus terrae non assueverunt bibere aquam, et sunt sicca: propter quod etiam non luxuriant nisi in fine hiemis, quando humectata sunt ex humore hiemis. Mus etiam hujus terrae quando bibit aquam, moritur, eo quod bibere non consuevit.