De profectu et bonitate ostreorum et carior orum et piscium.
Est autem adhuc et alia in animalibus quibusdam diversitas : quoniam ea quae sunt testei corii sicut anachem, et similiter ea quae sunt mollis testae, sunt bona valde tempore suae impraegnationis, secundum quod dicitur. Karabi autem e converso. Mollis enim testae existentia cum impraegnata sunt, elevantur super pedes : et postquam pepererunt, quiescunt. Karabo autem facit e converso.
Adhuc autem quando ea quae dicuntur malachie, pullificant, sunt bona. Multipes etiam quod est polipus. Similiter autem id quod dicitur cocidem, et omnes fere pisces apud principium suae impraegnationis, quaedam sunt bona et pinguia, et quaedam non. Id autem quod vocatur menim apud tempus impraegnationis est bonum et pingue : et in illo tempore figura ventris ejus est rotunda, et mas illius generis est latior et longior : et cum incipit foemina impraegnari, accidit maribus varicatio coloris, et fiunt nigri, et maculosi diversorum colorum : et tunc non sunt boni ad comedendum : et isto tempore a quibusdam dicuntur capi.
Adhuc diversantur animalia quae vocant foco, koko, et clayca, secundum easdem colorum diversitates. Merim autem mutat colorem secundum tempus, sicut accidit quibusdam avibus in mutatione pennarum : quoniam in vere est niger, et in hieme est albus. Cochi autem, qui est vitulus marinus, mutat colorem qui vocatur ab alac, hoc est, nigrum., et efficitur albi coloris, et ideo albi coloris est in aliis temporibus a verno tempore: et iste solus inter pisces, facit astaradi, hoc est, nidum, et pullificat in eo. Medim autem in vere est multum album, et in aestate praecipue efficitur nigrum : et hoc videtur apparere in aliis branchis ejus. Karacliinom autem est etiam bonum sicut menim et labrahum.
Omnes autem habentes cortices sive squamas, sunt mali cum pullificant, in majori parte. Similiter autem glahom et pisces veteres sunt mali ad saliendum, eo quod major pars humidi pinguis quae continebatur in ventribus eorum, jam dissoluta est. Pisces autem antiqui cognoscuntur ex magnitudine et duritia. Jam enim deprehensus est tochen antiquus, et ponderabat quindecim talgas : et sua cauda erat duorum cubitorum lata et unius palmae.
Adhuc autem pisces lacuales sunt boni
et pingues post pullificationem et coitum, et maxime si habuerint multum cibum. Quidam tamen talium piscium mali sunt tempore suae pullificationis, sicut ille qui dicitur genin, et sibi similes. In omnibus autem modis piscium mares sunt meliores feminis, praeterquam in halom in quo femina etiam melior est mare : femina tamen in hoc pisce non est nisi secundum nomen dicta, quoniam secundum veritatem non habent in membris sexuum distinctionem secundum membrorum usum, sed secundum visum solum. Est autem genus quoddam ostrei : et unum videtur habere virgam, et alterum vulvam, et vocatur apud Germanos inferiorum marium billegen.