S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI CONFESSIONUM LIBRI TREDECIM .

 CAPUT PRIMUM. Deum vult laudare ab ipso excitatus.

 CAPUT II. Deum quem invocat in ipso esse, ipsumque in Deo.

 CAPUT III. Deus sic ubique totus, ut res nulla ipsum totum capiat.

 CAPUT IV. Dei majestas et perfectiones inexplicabiles.

 CAPUT V. Petit amorem Dei, et delictorum veniam.

 CAPUT VI. Infantiam suam describit, laudat Dei providentiam et aeternitatem.

 CAPUT VII. Infantia quoque peccatis obnoxia.

 CAPUT VIII. Unde puer loqui didicerit.

 CAPUT IX. Odium litterarum, amor lusus, et vapulandi timor in pueris.

 CAPUT X. Amore lusus et spectaculorum avocatur a litterarum studio.

 CAPUT XI. Morbo pressus Baptismum flagitat, quem mater certo consilio differt.

 CAPUT XII. Ad litteras cogebatur, quo tamen Deus utebatur bene.

 CAPUT XIII. Quibus studiis potissimum sit delectatus.

 CAPUT XIV. Litteras graecas oderat.

 CAPUT XV. Precatio ad Deum.

 CAPUT XVI. Improbat modum juventutis erudiendae.

 CAPUT XVII. Prosequitur contra modum exercendae juventutis in re litteraria.

 CAPUT XVIII. Quod homines curant servare leges grammaticorum, et non divinorum praeceptorum.

 CAPUT XIX. Pueritiae vitia quae in majores aetates transeunt.

 CAPUT XX. Pro bonis sibi in pueritia collatis Deo gratias agit.

 LIBER SECUNDUS. Ad aetatem aliam progreditur, primum quae adolescentiae suae, id est, sextum decimum vitae annum, quem in paterna domo studiis intermi

 CAPUT PRIMUM. Adolescentiae aetatem et vitia recolit.

 CAPUT II. Annum aetatis suae decimum sextum in ardore libidinoso consumptum.

 CAPUT III. De peregrinatione studiorum causa, et de parentum proposito.

 CAPUT IV. Furtum cum sodalibus perpetratum.

 CAPUT V. Neminem peccare sine causa.

 CAPUT VI. Omnia quae boni specie ad vitia invitant, in solo Deo esse vera et perfecta.

 CAPUT VII. Gratias agit Deo pro remissione peccatorum, quodque a multis servatus sit.

 CAPUT VIII. Amavit in furto consortium simul peccantium.

 CAPUT IX. Contagiosa res sodales mali.

 CAPUT X. In Deo omne bonum.

 LIBER TERTIUS. De annis aetatis illius decimo septimo, decimo octavo et decimo nono transactis Carthagine, ubi dum litterarii studii curriculum absolv

 CAPUT PRIMUM. Amore quem venabatur capitur.

 CAPUT II. Amavit spectacula tragica.

 CAPUT III. In schola rhetoris ab Eversorum factis abhorrebat.

 CAPUT IV. Hortensius Ciceronis excitavit illum ad ardorem philosophiae.

 CAPUT V. Fastidiit sacras Litteras propter simplicitatem stili.

 CAPUT VI. A Manichaeis quomodo captus.

 CAPUT VII. Doctrina Manichaeorum absurda cui suffragabatur.

 CAPUT VIII. Contra Manichaeos dicit quae flagitia semper detestanda, quae facinora.

 CAPUT IX. Discrimen inter peccata, et inter Dei judicium et hominum.

 CAPUT X. Nugae Manichaeorum de terrae fructibus.

 CAPUT XI. Planctus et somnium matris de filio.

 CAPUT XII. Quale responsum mater Augustini accepit a quodam episcopo de ipsius conversione.

 LIBER QUARTUS. Pudet Augustinum se Manichaeorum sectae addictum fuisse per novennium, atque alios secum in eumdem errorem pertraxisse tum etiam consu

 CAPUT PRIMUM. Quamdiu et quomodo alios seduxerit.

 CAPUT II. Rhetoricam docet, concubinam fovet, et aruspicem qui victoriam promittebat, contemnit.

 CAPUT III. Ab astrologia, cui deditus erat, per senem medicinae et rerum peritum revocatur.

 CAPUT IV. Morbum et baptismum amici narrat, quem etiam suis erroribus involverat eoque morte sublato, dolet gravissime. Mirabilis efficacia sacrament

 CAPUT V. Cur fletus dulcis miseris.

 CAPUT VI. Quantus ex amici morte dolor.

 CAPUT VII. Impatientia doloris mutat locum.

 CAPUT VIII. Tempus et amicorum colloquia dolori medentur.

 CAPUT IX. De humana amicitia. Beatus qui amat in Deo.

 CAPUT X. Labiles creaturae, nec in eis potest anima requiescere.

 CAPUT XI. Omnia creata sunt instabilia. Solus Deus stabilis.

 CAPUT XII. Amor non improbatur, modo in his quae placent, amemus-Deum.

 CAPUT XIII. Amor unde proveniat.

 CAPUT XIV. Libri de Apto et Pulchro Hierio nuncupati. Unde hunc amaverat.

 CAPUT XV. Quod corporalibus imaginibus contenebratus, non potuit capere spiritualia.

 CAPUT XVI. Categorias Aristotelis et liberalium artium libros per se intellexit.

 LIBER QUINTUS. Annum aetatis suae exhibet vigesimum nonum, quo scilicet, comperta fausti Manichaei imperitia, propositum in illa secta proficiendi abj

 CAPUT PRIMUM. Excitat mentem ad Deum laudandum.

 CAPUT II. Dei praesentiam iniquos non effugere: itaque ad eum debere converti.

 CAPUT III. De Fausto manichaeo, et de philosophorum caecitate qui per creaturas Creatorem non cognoverunt.

 CAPUT IV. Sola Dei cognitio beat.

 CAPUT V. Manichaei de astris imperitia indignum eum fide in caeteris faciebat.

 CAPUT VI. Faustus eloquens, sed liberalium disciplinarum expers.

 CAPUT VII. Alienatur a secta Manichaeorum.

 CAPUT VIII. Proficiscitur Romam contra matris voluntatem.

 CAPUT IX. Febri correptus periculose laborat.

 CAPUT X. Errores ante susceptam Evangelii doctrinam.

 CAPUT XI. Qualiter Augustinus contulerit cum catholicis.

 CAPUT XII. Fraus discipulorum Romae in praeceptores.

 CAPUT XIII. Docturus rhetoricam mittitur Mediolanum ab Ambrosio suscipitur.

 CAPUT XIV. Audito Ambrosio paulatim ab erroribus resipiscit.

 LIBER SEXTUS. Cum jam Monnica ipsius mater Mediolanum advenisset, ipseque annum aetatis ageret trigesimum, Ambrosii concionibus admonitus, catholicae

 CAPUT PRIMUM. Augustinus nec manichaeus nec catholicus.

 CAPUT II. Epulae et synaxis apud sepulcra martyrum.

 CAPUT III. Occupationes et studia Ambrosii.

 CAPUT IV. Doctrinam Ecclesiae Ambrosio concionante intelligit.

 CAPUT V. De sacrorum Librorum auctoritate et necessario usu.

 CAPUT VI. De miseria ambitiosorum, adducto exemplo mendici laetantis.

 CAPUT VII. Alypium a Circensium insania convertit.

 CAPUT VIII. Alypius capitur insania ludorum gladiatoriorum, a quibus antea abhorruerat.

 CAPUT IX. Alypius ut fur apprehenditur.

 CAPUT X. De integritate Alypii et adventu Nebridii.

 CAPUT XI. Anxius Augustinus de instituenda vita deliberat.

 CAPUT XII. Contentio inter Alypium et Augustinum de matrimonio et caelibatu.

 CAPUT XIII. Uxor quaeritur Augustino.

 CAPUT XIV. De vita communi agenda cum amicis deliberat.

 CAPUT XV. In locum discedentis concubinae alia succedit.

 CAPUT XVI. Mortis et judicii metum nunquam deposuit.

 LIBER SEPTIMUS. Exordium suae juventutis, id est annum aetatis trigesimum primum, ob mentis oculos reducit. Narrat se illa aetate densioribus adhuc ig

 CAPUT PRIMUM. Deum cogitat tanquam aliquid corporeum per infinita spatia diffusum.

 CAPUT II. Momentum quo Nebridius confutarat Manichaeos.

 CAPUT III. Liberum arbitrium causa peccati.

 CAPUT IV. Deum incorruptibilem esse oportet.

 CAPUT V. Quaerit iterum unde malum, et quae radix ejus.

 CAPUT VI. Mathematicorum divinationes rejicit.

 CAPUT VII. Misere torquetur inquirens unde sit malum.

 CAPUT VIII. Quomodo divina misericordia subvenerit Augustino.

 CAPUT IX. In Platonicorum libris Verbi aeterni divinitatem, non incarnati humilitatem invenit.

 CAPUT X. Clarius innotescunt jam Augustino divina.

 CAPUT XI. Quomodo creaturae sunt et non sunt.

 CAPUT XII. Omnia bona, quaecumque sunt.

 CAPUT XIII. Omnia condita laudant Deum.

 CAPUT XIV. Sanae mentis homini nihil displicet inter creaturas Dei.

 CAPUT XV. Quomodo veritas et falsitas in creaturis.

 CAPUT XVI. Omnia bona, licet quibusdam non apta.

 CAPUT XVII. Quae retardent a cognitione divinorum.

 CAPUT XVIII. Solus Christus via ad salutem.

 CAPUT XIX. Quid senserit de Christi incarnatione.

 CAPUT XX. Ex Platonicis libris peritior, sed inflatior evaserat.

 CAPUT XXI. Quid in sacris Libris invenerit, non inventum in Platonicis.

 LIBER OCTAVUS. Vitae ipsius partem attingit celeberrimam, annum aetatis trigesimum secundum, quo nempe cum Simplicianum consuluisset, ab eoque didicis

 CAPUT PRIMUM. Studio vitae melius instituendae ad Simplicianum ire statuit.

 CAPUT II. De Victorino rhetore ad fidem converso.

 CAPUT III. Quod Deus et Angeli magis gaudent in peccatorum conversione.

 CAPUT IV. Quare plus laetandum sit in conversione nobilium.

 CAPUT V. Quae remorabantur eum a conversione.

 CAPUT VI. Pontitianus narrat Antonii vitam.

 CAPUT VII. Rodebatur intus audito Pontitiano.

 CAPUT VIII. In hortum secedit, quid ibi egerit.

 CAPUT IX. Unde fit ut animus imperet sibi et resistatur.

 CAPUT X. Adversus Manichaeos qui ex duabus contrariis voluntatibus duas contrarias naturas asseverant.

 CAPUT XI. Lucta spiritus et carnis in Augustino.

 CAPUT XII. Vocis admonitu quomodo totus conversus.

 LIBER NONUS. Dicit de capto a se consilio rhetoricae professionem abjiciendi, non tamen antequam vindemialium feriarum, quod proxime instabat, tempus

 CAPUT PRIMUM. Laudat Dei bonitatem, agnoscens suam miseriam.

 CAPUT II. Deserere rhetorices professionem differt usque ad vindemiales ferias.

 CAPUT III. Verecundus concedit illi rus suum.

 CAPUT IV. Libri apud Cassiciacum scripti Epistolae ad Nebridium. De ablato repente dolore Dentium acerrimo, dum psalmos pie evolvit.

 CAPUT V Ambrosium consulit quid legendum.

 CAPUT VI. Mediolani baptizatur cum Alypio et Adeodato.

 CAPUT VII. Ecclesiastici cantus institutio Mediolani. Inventio corporum SS. Protasii et Gervasii.

 CAPUT VIII. Evodii conversio. Matris obitus, ejusque a teneris educatio.

 CAPUT IX. Laudabiles matris suae mores prosequitur.

 CAPUT X. Colloquium cum matre de regno coelorum.

 CAPUT XI. De ecstasi et morte matris.

 CAPUT XII. Quomodo luxerit mortem matris. Sacrificium pro defunctis.

 CAPUT XIII. Orat pro matre defuncta.

 LIBER DECIMUS. Scrutatur deinceps, ac palam contestatur, non qualis antea esset, sed qualis nunc. Deum quem diligit studet indicare dumque per singul

 CAPUT PRIMUM. In Deo solo spes et gaudium.

 CAPUT II. Cum Deo nota sint arcana, quid est confiteri illi.

 CAPUT III. Quo fructu confitebitur deinceps quis sit, non quis fuerit.

 CAPUT IV. Quod magni sint fructus hujusmodi confessionis.

 CAPUT V. Homo sese totum non novit.

 CAPUT VI. Quid amat, cum Deum amat: et quomodo ex creaturis Deus cognoscitur.

 CAPUT VII. Corporea aut sensitiva virtute Deus non invenitur.

 CAPUT VIII. Memoriae vis.

 CAPUT IX. Memoria disciplinarum.

 CAPUT X. Disciplinae in memoriam non introducuntur per sensus, sed ex ejus abditiore sinu eruuntur.

 CAPUT XI. Quid sit discere.

 CAPUT XII. Rerum Mathematicarum memoria.

 CAPUT XIII. Memoria meminisse nos meminimus.

 CAPUT XIV. Quomodo memoria continet affectus animi. Laeta non laeti quomodo recordamur.

 CAPUT XV. Etiam quae absunt meminimus.

 CAPUT XVI. Et oblivionis memoria est.

 CAPUT XVII. Magna memoriae vis, sed ultra progrediendum ut attingatur Deus.

 CAPUT XVIII. Non inveniretur ea res quae excidit, nisi memoria teneretur.

 CAPUT XIX. Quid sit reminisci.

 CAPUT XX. Ut beatitudinem omnes appetant, oportet eam noverint.

 CAPUT XXI. Quomodo memoria beatam vitam continet.

 CAPUT XXII. Beata vita quae, et ubi.

 CAPUT XXIII. Item prosequitur quae sit beata vita, et ubi.

 CAPUT XXIV. Gratulatur quod sua in memoria Deus locum habeat.

 CAPUT XXV. In quo memoriae gradu reperiatur Deus.

 CAPUT XXVI. Ubi invenitur Deus.

 CAPUT XXVII. Quomodo hominem rapiat Dei pulchritudo.

 CAPUT XXVIII. Miseriae hujus vitae.

 CAPUT XXIX. In Deo spes tota.

 CAPUT XXX. Confitetur ut se habet ad tentationes carnalis libidinis.

 CAPUT XXXI. Ut se gerit ad tentationes gulae.

 CAPUT XXXII. Ut se gerit ad odorum illecebras.

 CAPUT XXXIII. Ut se gerit ad voluptates aurium.

 CAPUT XXXIV. Ut se gerit ad oculorum illecebras.

 CAPUT XXXV. Ut se habet ad secundum tentationis genus, quod est curiositatis.

 CAPUT XXXVI. Ut se habet ad tertium tentationis genus, quod est superbiae.

 CAPUT XXXVII. Ut movetur laudibus humanis.

 CAPUT XXXVIII. Et virtuti periculum a vana gloria.

 CAPUT XXXIX. Amoris proprii vis et natura.

 CAPUT XL. Quod in se et caeteris rebus Deum investigavit.

 CAPUT XLI. Triplex cupiditas.

 CAPUT XLII. Nonnulli ad daemones tanquam redeundi ad Deum mediatores infeliciter recurrerunt.

 CAPUT XLIII. Christus verus mediator.

 LIBER UNDECIMUS. Laudaturus Deum deinceps professione suae ipsius in Scripturis sanctis sive imperitiae, sive etiam peritiae, aut ejus quo in eas ex m

 CAPUT PRIMUM. Cur confitemur Deo scienti.

 CAPUT II. Petit a Deo Scripturarum sanctarum intelligentiam.

 CAPUT III. Quae scripsit Moyses de creatione coeli et terrae intelligere non potest nisi donante Deo.

 CAPUT IV. Creatura clamat creatorem Deum.

 CAPUT V. Ex nihilo conditus mundus.

 CAPUT VI. Quomodo Deus dixit, ut fieret mundus.

 CAPUT VII. Verbum Dei coaeternum Deo.

 CAPUT VIII. Verbum Dei ipsum est principium quo docemur omnem veritatem.

 CAPUT IX. Quomodo Verbum Dei loquatur cordi.

 CAPUT X. Obtrectantes quid faceret Deus antequam coelum et terram conderet.

 CAPUT XI. Objectioni respondet quod aeternitas Dei nescit tempora.

 CAPUT XII. Quid Deus fecerit ante mundi creationem.

 CAPUT XIII. Quod ante tempora a Deo creata nullum tempus fuerit.

 CAPUT XIV. Temporis differentiae tres.

 CAPUT XV. Mensura temporis in quo.

 CAPUT XVI. Quale tempus metiri liceat, et quale non.

 CAPUT XVII. Ubi tempus praeteritum et futurum.

 CAPUT XVIII. Quomodo praeterita et futura tempora sint praesentia.

 CAPUT XIX. Non capit modum, quo Deus docet futura.

 CAPUT XX. Differentiae temporis quomodo nominandae.

 CAPUT XXI. Quomodo tempus liceat metiri.

 CAPUT XXII. Petit aenigmatis istius solutionem a Deo.

 CAPUT XXIII. Quid sit tempus.

 CAPUT XXIV. Tempus est quo metimur motum corporis.

 CAPUT XXV. Rursus Deum interpellat.

 CAPUT XXVI. Quomodo tempus metimur.

 CAPUT XXVII. Quomodo metimur tempus permanens in animo.

 CAPUT XXVIII. Animo metimur tempora.

 CAPUT XXIX. Se in temporalia distentum cupit in Deum colligi.

 CAPUT XXX. Coarguit rursum obtrectantes, quid fecerit Deus ante mundi creationem.

 CAPUT XXXI. Quomodo cognoscit Deus, quomodo creatura.

 LIBER DUODECIMUS. Prosequitur interpretationem hujusce versiculi, In principio fecit Deus coelum et terram. coeli terrae

 CAPUT PRIMUM. Difficilis inquisitio veri.

 CAPUT II. De duplici coelo et terra.

 CAPUT III. Quid tenebrae super faciem abyssi.

 CAPUT IV. Quid terra invisibilis et incomposita.

 CAPUT V. Cur sic appellata videtur materia informis.

 CAPUT VI. Quid olim cum Manichaeis senserit de materia informi, quid modo.

 CAPUT VII. Deus fecit de nihilo coelum, id est Angelos et terram, id est informem materiam.

 CAPUT VIII. Materia informis ex nihilo: ex hac omnia visibilia.

 CAPUT IX. Cur absque dierum mentione scriptum est Deum fecisse in principio coelum et terram.

 CAPUT X. A Deo cupit edoceri.

 CAPUT XI. Quid a Deo didicerit.

 CAPUT XII. Creatura duplex carens tempore.

 CAPUT XIII. Cur sine dierum commemoratione dicit Scriptura, quod in principio fecit Deus coelum et terram.

 CAPUT XIV. Scripturae profunditas.

 CAPUT XV. Quae de Deo deque Angelis et informi materia sentit Augustinus, non possunt oblocutores negare.

 CAPUT XVI. Rem habere non vult cum iis, qui contradicunt veritati divinae.

 CAPUT XVII. Ut coeli et terrae nominibus aliud et aliud intelligi potest.

 CAPUT XVIII. Quis error innoxius in Scripturis.

 CAPUT XIX. Quae liquido vera.

 CAPUT XX. In principio creavit, etc., varie intellectum.

 CAPUT XXI. Terra erat invisibilis, etc., varie intellectum.

 CAPUT XXII. Aliquid esse a Deo conditum, de quo sileat liber Genesis, nihil repugnat.

 CAPUT XXIII. Duo dissensionum genera in Scripturis interpretandis.

 CAPUT XXIV. Ex multis veris non debet fidenter asseri hoc aut illud sensisse Moysen.

 CAPUT XXV. Adversus eos qui aliorum interpretandi rationem temere rejiciunt.

 CAPUT XXVI. Qui sermo deceat Scripturam.

 CAPUT XXVII. Scripturam decet humile simplexque verborum genus.

 CAPUT XXVIII. Ut varie intelligitur ab eruditis Scriptura.

 CAPUT XXIX. Quot modis dicitur aliquid prius.

 CAPUT XXX. Tractatores Scripturae diversa sentientes concordent invicem charitate et studio veritatis.

 CAPUT XXXI. Sensisse putandus est Moyses quidquid veri potest in ipsius verbis inveniri.

 CAPUT XXXII. Veri Scripturae sensus a Spiritu sancto revelantur.

 LIBER DECIMUS TERTIUS. Dei bonitatem in rerum productione ac perfectione relucere tum etiam Deum Trinitatem, ipsiusque proprietatem Spiritus sancti p

 CAPUT PRIMUM. Invocat Deum, cujus bonitate se praeventum agnoscit.

 CAPUT II. Creaturae ex Dei bonitate subsistunt et perficiuntur.

 CAPUT III. Ex Dei gratia omnia.

 CAPUT IV. Deus non eget rebus conditis.

 CAPUT V. Trinitas qui Deus est ex primis verbis Geneseos intelligitur.

 CAPUT VI. Cur dictus est Spiritus superferri super aquas.

 CAPUT VII. Effectus Spiritus sancti.

 CAPUT VIII. Intellectuali creaturae ad beatam requiem non sufficit quidquid Deo minus est.

 CAPUT IX. Cur solus Spiritus sanctus superferebatur super aquas.

 CAPUT X. Ex dono Dei omnia.

 CAPUT XI. Symbola Trinitatis in homine.

 CAPUT XII. Mundi creatio formationem Ecclesiae praefigurat.

 CAPUT XIII. Renovatio hominis dum hic vivit nondum perfecta.

 CAPUT XIV. Fide et spe corroboramur.

 CAPUT XV. Fiat firmamentum, etc., Gen. 1, 6. Quid firmamentum, quid superiores aquae.

 CAPUT XVI. Solus Deus se scit omnino sicuti est.

 CAPUT XVII. Congregentur aquae, etc., Gen. 1, 9. Quid mare, quid arida. Explicatur V 11: Germinet terra, etc.

 CAPUT XVIII. Fiant luminaria, etc. Gen. 1, 14. Quae luminaria dividentia inter diem et noctem.

 CAPUT XIX. Tractat eumdem versiculum, Fiant luminaria, etc.

 CAPUT XX. Producant aquae, etc., Gen. 1, 20. Quae reptilia, quae volatilia.

 CAPUT XXI. Producat terra animam vivam, etc., Gen. 1, 24.

 CAPUT XXII. Faciamus hominem ad imaginem, etc., Gen. 1, 26. Renovatio mentis.

 CAPUT XXIII. Et praesit piscibus maris, etc., Gen. 1, 26. De quibus christianus judicet.

 CAPUT XXIV. Et benedixit eos Deus dicens, Crescite, etc., Gen. 81, 2.

 CAPUT XXV. Ecce dedi vobis omnem herbam . . . . in escam, etc., Gen. 1, 29.

 CAPUT XXVI. Voluptas et utilitas ex beneficio in proximum collato.

 CAPUT XXVII. Quid per pisces et cetos significetur.

 CAPUT XXVIII. Et vidit Deus omnia quae fecit, et ecce bona valde, etc., Gen. 1, 31.

 CAPUT XXIX. Quomodo intelligendum quod Deus octies vidit bona esse opera sua.

 CAPUT XXX. Manichaeorum deliria.

 CAPUT XXXI. Piis idem probatur quod Deo placuit.

 CAPUT XXXII. Compendio enarrat opera Dei.

 CAPUT XXXIII. Omnia de nihilo sive de concreata materia.

 CAPUT XXXIV. Totius creationis mundi allegorica expositio.

 CAPUT XXXV. Optat pacem.

 CAPUT XXXVI. Diem septimum vespera quare non sequatur.

 CAPUT XXXVII. Deus in nobis quando quiescet.

 CAPUT XXXVIII. Aliter Deus, aliter homo videt creata.

Chapter XII.—How He Mourned His Dead Mother.

29. I closed her eyes; and there flowed a great sadness into my heart, and it was passing into tears, when mine eyes at the same time, by the violent control of my mind, sucked back the fountain dry, and woe was me in such a struggle! But, as soon as she breathed her last the boy Adeodatus burst out into wailing, but, being checked by us all, he became quiet. In like manner also my own childish feeling, which was, through the youthful voice of my heart, finding escape in tears, was restrained and silenced. For we did not consider it fitting to celebrate that funeral with tearful plaints and groanings;663    For this would be to sorrow as those that have no hope. Chrysostom accordingly frequently rebukes the Roman custom of hiring persons to wail for the dead (see e.g. Hom. xxxii. in Matt.); and Augustin in Serm. 2 of his De Consol. Mor. makes the same objection, and also reproves those Christians who imitated the Romans in wearing black as the sign of mourning. But still (as in his own case on the death of his mother) he admits that there is a grief at the departure of friends that is both natural and seemly. In a beautiful passage in his De Civ. Dei (xix. 8), he says: “That he who will have none of this sadness must, if possible, have no friendly intercourse.…Let him burst with ruthless insensibility the bonds of every human relationship;” and he continues: “Though the cure is effected all the more easily and rapidly the better condition the soul is in, we must not on this account suppose that there is nothing at all to heal.” See p. 140, note 2, below. for on such wise are they who die unhappy, or are altogether dead, wont to be mourned. But she neither died unhappy, nor did she altogether die. For of this were we assured by the witness of her good conversation, her “faith unfeigned,”664    1 Tim. i. 5. and other sufficient grounds.

3o. What, then, was that which did grievously pain me within, but the newly-made wound, from having that most sweet and dear habit of living together suddenly broken off? I was full of joy indeed in her testimony, when, in that her last illness, flattering my dutifulness, she called me “kind,” and recalled, with great affection of love, that she had never heard any harsh or reproachful sound come out of my mouth against her. But yet, O my God, who madest us, how can the honour which I paid to her be compared with her slavery for me? As, then, I was left destitute of so great comfort in her, my soul was stricken, and that life torn apart as it were, which, of hers and mine together, had been made but one.

31. The boy then being restrained from weeping, Evodius took up the Psalter, and began to sing—the whole house responding—the Psalm, “I will sing of mercy and judgment: unto Thee, O Lord.”665    Ps. ci. 1. “I suppose they continued to the end of Psalm cii. This was the primitive fashion; Nazianzen says that his speechless sister Gorgonia’s lips muttered the fourth Psalm: ‘I will lie down in peace and sleep.’ As St. Austen lay a dying, the company prayed (Possid.). That they had prayers between the departure and burial, see Tertull. DeAnima, c. 51. They used to sing both at the departure and burial. Nazianzen, Orat. 10, says, the dead Cæsarius was carried from hymns to hymns. The priests were called to sing (Chrysost. Hom. 70, ad Antioch). They sang the 116th Psalm usually (see Chrysost. Hom. 4, in c. 2, ad Hebræos).”—W. W. See also note 13, p. 141, below. But when they heard what we were doing, many brethren and religious women came together; and whilst they whose office it was were, according to custom, making ready for the funeral, I, in a part of the house where I conveniently could, together with those who thought that I ought not to be left alone, discoursed on what was suited to the occasion; and by this alleviation of truth mitigated the anguish known unto Thee—they being unconscious of it, listened intently, and thought me to be devoid of any sense of sorrow. But in Thine ears, where none of them heard, did I blame the softness of my feelings, and restrained the flow of my grief, which yielded a little unto me; but the paroxysm returned again, though not so as to burst forth into tears, nor to a change of countenance, though I knew what I repressed in my heart. And as I was exceedingly annoyed that these human things had such power over me,666    In addition to the remarks quoted in note 1, see Augustin’s recognition of the naturalness and necessity of exercising human affections, such as sorrow, in his De Civ. Dei, xiv. 9. which in the due order and destiny of our natural condition must of necessity come to pass, with a new sorrow I sorrowed for my sorrow, and was wasted by a twofold sadness.

32. So, when the body was carried forth, we both went and returned without tears. For neither in those prayers which we poured forth unto Thee when the sacrifice of our redemption667    “Here my Popish translator says, that the sacrifice of the mass was offered for the dead. That the ancients had communion with their burials, I confess. But for what? (1) To testify their dying in the communion of the Church. (2) To give thanks for their departure. (3) To Pray God to give them place in His Paradise, (4) and a part in the first resurrection; but not as a propitiatory sacrifice to deliver them out of purgatory, which the mass is now only meant for.”—W. W. See also note 13, p. 141. was offered up unto Thee for her,—the dead body being now placed by the side of the grave, as the custom there is, prior to its being laid therein,—neither in their prayers did I shed tears; yet was I most grievously sad in secret all the day, and with a troubled mind entreated Thee, as I was able, to heal my sorrow, but Thou didst not; fixing, I believe, in my memory by this one lesson the power of the bonds of all habit, even upon a mind which now feeds not upon a fallacious word. It appeared to me also a good thing to go and bathe, I having heard that the bath [balneum] took its name from the Greek βαλανεῖον, because it drives trouble from the mind. Lo, this also I confess unto Thy mercy, “Father of the fatherless,”668    Ps. lxviii. 5. that I bathed, and felt the same as before I had done so. For the bitterness of my grief exuded not from my heart. Then I slept, and on awaking found my grief not a little mitigated; and as I lay alone upon my bed, there came into my mind those true verses of Thy Ambrose, for Thou art—

“Deus creator omnium,

Polique rector, vestiens

Diem decora lumine,

Noctem sopora gratia;

Artus solutos ut quies

Reddat laboris usui,

Mentesque fessas allevet,

Luctusque solvat anxios.”669    Rendered as follows in a translation of the first ten books of the Confessions, described on the title-page as “Printed by J. C., for John Crook, and are to be sold at the sign of the ‘Ship,’ in St. Paul’s Churchyard. 1660”:—   “O God, the world’s great Architect,   Who dost heaven’s rowling orbs direct;   Cloathing the day with beauteous light,   And with sweet slumbers silent night;   When wearied limbs new vigour gain   From rest, new labours to sustain,   When hearts oppressed do meet relief,   And anxious minds forget their grief.”   See x. sec. 52, below, where this hymn is referred to.

33. And then little by little did I bring back my former thoughts of Thine handmaid, her devout conversation towards Thee, her holy tenderness and attentiveness towards us, which was suddenly taken away from me; and it was pleasant to me to weep in Thy sight, for her and for me, concerning her and concerning myself. And I set free the tears which before I repressed, that they might flow at their will, spreading them beneath my heart; and it rested in them, for Thy ears were nigh me,—not those of man, who would have put a scornful interpretation on my weeping. But now in writing I confess it unto Thee, O Lord! Read it who will, and interpret how he will; and if he finds me to have sinned in weeping for my mother during so small a part of an hour,—that mother who was for a while dead to mine eyes, who had for many years wept for me, that I might live in Thine eyes,—let him not laugh at me, but rather, if he be a man of a noble charity, let him weep for my sins against Thee, the Father of all the brethren of Thy Christ.

CAPUT XII. Quomodo luxerit mortem matris. Sacrificium pro defunctis.

29. Premebam oculos ejus, et confluebat in praecordia mea moestitudo ingens, et transfluebat in lacrymas; ibidemque oculi mei violento animi imperio resorbebant fontem suum usque ad siccitatem, et in tali luctamine valde male mihi erat. Tum vero ubi efflavit extremum spiritum , puer Adeodatus exclamavit in planctum, atque ab omnibus nobis coercitus tacuit. Hoc modo etiam meum quiddam puerile quod labebatur in fletus juvenili voce cordis, coercebatur et tacebat. Neque enim decere arbitrabamur funus illud questibus lacrymosis gemitibusque celebrare ; quia his plerumque solet deplorari quaedam miseria morientium, aut quasi omnimodo exstinctio. At illa nec misere moriebatur, nec omnino moriebatur. Hoc et documentis morum ejus, et fide non ficta, rationibusque certis tenebamus.

30. Quid ergo erat quod intus mihi graviter dolebat, nisi ex consuetudine simul vivendi dulcissima et charissima repente disrupta vulnus recens? Gratulabar quidem testimonio ejus, quod in ea ipsa ultima aegritudine, obsequiis meis interblandiens, appellabat me pium, et commemorabat grandi dilectionis affectu nunquam se audisse ex ore meo jaculatum in se durum aut contumeliosum sonum . Sed tamen quid tale, Deus meus, qui fecisti nos, quid comparabile habebat honor a me delatus illi, et servitus ab illa mihi? Quoniam itaque deserebar tam magno ejus solatio, sauciabatur anima mea, et quasi dilaniabatur vita, quae una facta erat ex mea et illius.

31. Cohibito ergo a fletu illo puero, Psalterium arripuit Evodius, et cantare coepit psalmum; cui respondebamus omnis domus: Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine (Psal. C. 1). Audito autem quid ageretur, convenerunt multi fratres ac religiosae feminae; et de more illis, quorum officium erat, funus curantibus, ego in parte ubi decenter poteram, cum eis qui me non deserendum esse censebant, quod erat tempori congruum disputabam; eoque fomento veritatis mitigabam cruciatum tibi notum, illis ignorantibus et intente audientibus, et sine sensu doloris 0777 me esse arbitrantibus. At ego in auribus tuis, ubi eorum nullus audiebat, increpabam mollitiem affectus mei, et constringebam fluxum moeroris, cedebatque mihi paululum; rursusque impetu suo ferebatur, non usque ad eruptionem lacrymarum, nec usque ad vultus mutationem, sed ego sciebam quid corde premerem. Et quia mihi vehementer displicebat tantum in me posse haec humana, quae ordine debito et sorte conditionis nostrae accidere necesse est, alio dolore dolebam dolorem meum, et duplici tristitia macerabar.

32. Cum ecce corpus elatum est , imus, redimus sine lacrymis. Nam neque in eis precibus quas tibi fudimus, cum offerretur pro ea sacrificium pretii nostri, jam juxta sepulcrum posito cadavere, priusquam deponeretur, sicut illic fieri solet, nec in eis precibus ego flevi: sed toto die graviter in occulto moestus eram, et mente turbata rogabam te, ut poteram, quo sanares dolorem meum, nec faciebas; credo, commendans memoriae meae, vel hoc uno documento, omnis consuetudinis vinculum, etiam adversus mentem quae jam non fallaci verbo pascitur . Visum etiam mihi est ut irem lavatum, quod audieram inde balneis nomen inditum, quia Graeci βαλανεῖον dixerint, quod anxietatera pellat ex animo. Ecce et hoc confiteor misericordiae tuae, Pater orphanorum, quoniam lavi, et talis eram qualis priusquam lavissem. Neque enim exsudavit de corde meo moeroris amaritudo. Deinde dormivi et evigilavi, et non parva ex parte mitigatum inveni dolorem meum; atque ut eram in lecto meo solus, recordatus sum veridicos versus Ambrosii tui; tu es enim Deus, creator omnium, Polique rector, vestiens Diem decoro lumine, Noctem sopora gratia: Artus solutos ut quies Reddat laboris usui, Mentesque fessas allevet, Luctusque solvat anxios.

33. Atque inde paulatim reducebam in pristinum sensum ancillam tuam, conversationemque ejus piam in te, et sancte in nos blandam atque morigeram, qua subito destitutus sum; et libuit flere in conspectu tuo de illa et pro illa, de me et pro me. Et dimisi lacrymas quas continebam, ut effluerent quantum vellent, substernens eas cordi meo; et requievit in eis , quoniam ibi erant aures tuae, non cujusquam hominis superbe interpretantis ploratum meum. Et nunc, Domine, confiteor tibi in litteris. Legat qui volet, et interpretetur ut volet, et si peccatum invenerit, flevisse me matrem exigua parte horae, matrem oculis meis interim mortuam, quae me multos annos fleverat ut oculis tuis viverem, non irrideat; sed potius, si est 0778 grandi charitate, pro peccatis meis fleat ipse ad te Patrem omnium fratrum Christi tui.