Et est DIGRESSIO declarans causam profectus ei defectus animalium secundum mutationem animalium quae accidit ex locis.
Profectus et defectus animalium, similiter autem et immutatio humoris naturalis eorum et aliorum humorum, causatur ex aere et cibis diversarum terrarum, ad quas aliquando mutantur : aut secundum quod humor diutius remanet in corporibus eorum, vel minus diu : acr enim pertingit in corporibus animalium per poros in medullas ossium, et viscera, et alia membrorum interiora : et quando fuerit in aere aliquid vaporabilis humoris, iniicit ad profectum vel defectum corpora plus aliquando quam cibus et potus, ut dicit Galenus, quoniam cibus et potus non transit vel pertingit ad interiora vitalium corporis, nisi digestus et alteratus : aer autem cum eo quod vaporabiliter mixtum est ei, pertingit ad interiora indigestus, et alterat qualitatem accidentalem vel propriam, quae est in ipso : propter quod in quibusdam animalibus calidus et humidus aer, movet interius humidum, et facit ipsum ex fundo moveri, et non consumit : et cum movetur, relaxat membra, et distendit, et sic est causa pinguedinis animalium, et praecipue quando est cum vento leviaustrino, quia motus venti facit ad fortiorem ingressum in corpora : quando autem est calidus et siccus aer in quibusdam exsiccat humidum superfluum, et tunc calor naturalis efficitur potens movere humidum residuum, qui ante a superfluo humido suffocabatur, et sic calidus et siccus aer in talibus est causapinguedinis etprofectus per se : tamen in aliis quae non sunt superflue humida, causa est maciei. Frigidus autem et siccus aer per hoc quod est clausivus pororum ad quos humor vaporans ab intus reflectitur, et immutatus interiora irrorat et humectat, etiam in quibusdam est causa pinguedinis, et eisdem plus causa pinguedinis est frigidus et humidus. Pinguibus autem propter easdem causas aliquando sunt hujusmodi aeres causa somni et immobilitatis, aut forte suffocationis : constrictis enim poris et extremitatibus venarum ex frigiditate, et cumulato calore interius, qui cooperare non potest, reflectitur ad interiora et ante se propellit sanguinem et humores, qui sic moti cor obruunt et animal exstinguunt. Per accidens autem hujusmodi aeres sunt quibusdam causa maciei : quorum videlicet parum. est humidum et multum calidum : hoc enim conclusum incendit et consumit humidum, et sic inducit maciem et aliquando defectum mortis ex desiccatione. Et hac de causa diversa quaeritur aeris dispositio ab animalibus quando se removent de loco ad locum.
Hac etiam de causa fiet in ipsis mutatio humoris nutrimentalis aut naturalis ad diversas dispositiones : quoniam animal venenosum ex aere acuente humorem, vel infrigidante, aut venenosum vaporem in ipsum immittente, efficitur magis vel minus venenosum, aut subtilioris,
aut grossioris veneni: et subtilius quidem venenum pertingit ad interiora, et citius necat: sed etiam citius consumitur in corpore, et faciliorem recipit medicinam. Grossius autem tardioris est penetrationis, et magis difficilis curae. Et talium rationes ex ventis et aere facile est invenire : propter quod in Augusto venenosior dicitur punctum araneae : quia tunc calido et sicco aere multo immisso calido a domo solis venenum araneae fit acutius. Idem autem operatur ventus et elima, quando ventus et locus induunt aeris caliditatem venenum dissolventem. Fit autem hujusmodi effectus ex sola mora humoris in corpore : sanguis enim frigidus et indigestus phlegmatis naturalis habens colorem et qualitatem per moram in corpore digeritur, et fit purpureus, et bonus, et calidus secundum naturam : et hoc quidem fit tam in homine quam in animalibus in omni humore qui generatur ex cibo, sicut ostendit sanguis generatus ex lactucis, qui per moram in corpore calidus et naturalis efficitur : et cum minuitur aliquis saepius, crudum et phlegmaticum emittit sanguinem : et cum sanus abstinet a minutione, decoquitur sanguis, et purpureus efficitur, et redit ad calorem naturalem. Similiter autem fit in omni humore corporis, sive sit semen, sive venenum, sive alius quicumque humor : et ideo nimis coeuntes sunt steriles, et abstinentes a coitu, semen habent foecundum. Similiter autem lac et butyrum generatum ex primis herbis verni temporis, magis est vigorosum ex ipso cibo. Venenum autem etiam aliquando efficitur subtilius mora in corpore : et ideo serpens subtiliori inficit veneno jejunus quam pransus : et adhuc subtiliori post latentiam quam ante.
Ex his ergo et similibus tales animalium facile est secundum causam natalem scire humorum mutationes.
DE ANIMALIBUS