De astutia avium magnarum in ordini excuhiarum, et sagacitate venandi cibum et eligendi locum mansionum suarum.
Est autem adhuc aliud in quo deprehenditur naturalis quorumdam animalium astutia. Grues enim quodam genere ordinatissimae sapientiae utuntur in volando, quando se transferunt de locis in quibus sunt longo volatu ad loca remota: tunc enim propter continuum volatum lassantur multum et dormiunt profundo somno, ita quod de facili capi possent, nisi per sapientiam ordinarent excubias vigilum, et alia opera ordinarent sapienter. In volatu igitur ascendunt altissime, ut videant loca ad quae tendunt, et ad ipsa dirigant volatum sine errore et per compendium : et si obviam habent nebulas vel nubes obscuras et pluvias impedientes ne se invicem possint adspicere, vociferant et percutiunt aerem alis fortiter, ut ex auditu una se dirigat ad alteram : et quae magis regit alias, posteriorat se, ut facilius ab omnibus postremis audiatur : et quando cadunt lassatae super terram, rector non dormit cooper- d capite sub alis, sicut aliae plicant caput et dorsum, et caput sub pennis alarum abscondunt, sed potius dormit detecto capite et erecto, ut facilius audiat insidiantes : et si longe viderit vel audierit hominem, vel aliud nocivum, vociferabit et nuntiabit aliis excitando eas. Aliae enim totam sollicitudinem excubiarum committentes rectori, dormiunt reflexo capite sub alis, et dormiunt continue stantes super unum pedem, ut alter requiescat. Arte autem ista grues non utuntur, quando sunt in locis mansionum suarum : quia tunc non ita laborant, neque ita profunde dormiunt.
Est autem aliud genus aquaticarum avium, quod Aristoteles vocat falakinem, Avicenna autem appellat balazub : et haec habet astutiam naturalem deprehendendi, quod corpus alzum sive ostrei non facile separatur a testa crudum, sed decoctum separatur, eo quod tunc in se contrahitur, et transgluttit ipsum primum cum testa : et postquam calore hepatis sui fuerit decoctum, evomit ipsum, et tunc rostro separat ipsam carnem a testa, et comedit eam dimittendo testam, eo quod illa non nutrit. Ostreum autem illud vocat Aristoteles conchos, quod sonat idem quod concha, et est ostreum valde magnum, et mollem habens carnem.
Ex industria autem naturali quaedam aves agrestes mutant loca mansionum suarum propter diversitatem vitae suae, quae indiget diversitate loci propter caloris et frigoris et siccitatis et humoris diversitatem, et propter diversitatem cibi, et propter educationem pullorum, qui aliquando juvenes in uno loco vivere non possunt, et quando antiquantur, fortiores sunt ad sustinendum alium in quo sunt qualitates asperiores, quas in tenella aetate sustinere non possunt.
Adhuc autem ex industria naturali est, quod quaedam aves sollicitantur de pullis suis in nido fovendis et cibantis, et quaedam sunt quae e converso faciunt, quia quam cito confortantur pulli, vicem red-
dunt parentibus, eo quod parentes in senectute destituuntur : et dicit Ambrosius, quod " ciconiae inter alas deferunt antiquos parentes, et defendunt ab avibus vulnerantibus eas, et dant eis cibum : propter quod etiam ab antiquis Romanis ciconia pia avis appellabatur. "
Similiter autem et in aliis quaedam habent subtilitatem et industriam in vivendo, quaedam autem non habent, aut in paucis habent. Hinc est etiam, quod provident sibi diversa loca ad habitandum, quoniam quaedam manent in lacubus, quaedam autem in fissuris et concavitatibus et antris lapidum in montanis altis, sicut avis quaedam quam 1.oradyriem vocant antiqui Graeci : et est quaedam species noctuae. Est autem avis mali coloris aliquando apparens de nocte, et fugiens et latens de die : haec enim ex naturali industria in fissuris habitat, ne ab aliis avibus deplumetur.
Ex hujusmodi etiam industria est, quod accipiter ponit nidum suum sicut et falco, in altissimis montibus, in concavitatibus lapidum, ne de facili pulli auferantur : quoniam pullis ejus ponuntur insidiae magis quam pullis aliarum avium, eo quod cum ipsis homines venantur alias aves. Haec etiam genera avium carnem crudam comedunt : et quia cor non infirmatur in aliquo animali vivo, quod suas potest exercere actiones vel operationes, diligunt cor in cibum, et illud libentius comedunt, ex industria naturali cognoscentes ipsum esse sibi cibum saniorem. Haec autem earum sagacitas aliam facit in eis diversitatem : quoniam quaedam earum aliam praedam capiunt in aestate, et aliam in hieme, eo quod quorumdam animalium melior et sanior est caro in aestate, et aliorum melior et sanior est caro in hieme. Ex hujusmodi autem subtilitatibus aliquando vehementer abscondunt nidos et pullos, ita quod quidam dicunt nullum umquam vidisse nidum aradarn, hoc est, vulturis, et aliarum quarumdam aquilarum, aut pullos ejus : et ideo dicunt di- xisse sophistara, Chaisomes vocatum, quod aradam venit a terra remota, sicut in antecedentibus diximus : sed falsum est expresse quod dixit, nam in nostra terra abundanter nidi et pulli vulturum et aliarum inveniuntur aquilarum : verumtamen est quod longe volant pro cibo, et aliquando juxta cadavera inveniuntur multae simul, et quod nidificant et pullificant in montanis, quae vix aliquis potest ascendere, et pullificant unum pullum vel duos, quoniam plures nutrire non possunt.
Adhuc autem propter similem industriam etiam quaedam aliae aves manent in montibus, sicut illa quae Graece vocatur kokom, et ea quae vocatur br ornos, quae est avis rapax bonae vitae et longae, et dulcis et musici sibili sive garritus, et haec est ignota in terris nostris. Ex eadem etiam solertia ea quae Graece vocatur cokoylom, haec est merula, manet in locis spissis consitis arboribus et spinetis, et in fissuris lapidum. Similiter autem avis dicta dereolirm, quam Latine trochilum vocant, ex cautela naturali fugit aliquando, et aliquando remanet secundum diversitatem temporis et sui cibi abundantiam, et ex sagacitate regiminis suae vitae vocatur a quibusdam artifex, et a quibasdam senex propter sapientiam, et a quibusdam etiam rex nominatur : et ideo etiam licet avis sit multo debilior quam vultur, vel aquila, tamen ex artis sagacitate pugnat cum eis, et nocet eis frequenter.
Adhuc autem quaedam avium maritimarum propter astutiam suam raro deprehenduntur, sicut ea quam chikylom Graeci, nos autem melbam magnam vocamus : haec enim valde cavet retia aucupis : sed postquam capta est, optime domesticatur, eo quod multae disciplinae perceptibilis est.
Amplius autem omnes aves, quae habent corium inter digitos, habent natandi industriam, et manent in ripis maris et fluminum et lacuum. Natura enim unicuique dat id quod sibi convenit. Multae
autem quae sunt fissorum digitorum, habent convenientiam ad tenendos ramos arborum, et ideo manent in locis nemorosis multarum arborum : et quaedam illarum aliquando etiam venantur in aquis non natando, sed peditando, sicut ardea, et quaedam aliae, sicut avis quae audn a Graecis vocatur : hae enim manent juxta fluvios : est autem avis haec pulchri coloris et bonae vitae. Et similiter ea avis quam vocant aratharim, Graece, quae mergiis magnus vocatur Latine, manet in littore maris, et submergit se in aqua, et manet tantum temporis sub aqua, quantum homo potest ire per milliare, ambulando aequali passu inter velocem et tardum : et quantitas hujus avis minor est quantitate accipitris, et in mergendo habet magnam venandorum piscium industriam.
Cygnus etiam quem chokum antiqui Graecorum vocabant, est de genere illarum avium, quae corium habent inter digitos, et manet in ripis lacuum, ubi etiam arborum sunt umbrae, et est mansuetae vitae et bonae naturae in moribus, et pullificat bonos pullos ad esum hominum habiles, et vivit diu, ita quod efficitur magnae senectutis, et habet hoc proprium, quod si aliqua avium rapacium sicut vultur vel aquila inceperit pugnam cum eis, defendunt se fortiter, sed non incipiunt pugnam cum talibus avibus : ita quod aliquando vincunt, et aliquando vincuntur. Temporibus enim nostris multis videntibus ex nostris sociis pugnavit aquila cum cygno, et elevabantur tam cygnus quam aquila ita in altum, quod invisibiles facti fuerunt nobis, et nobis jam contemplantibus quasi post spatium duarum horarum, deciderunt : et aquila fuit super cygnum, et vicerat eum, et projecit in terram, et stetit super eum, et accurrens famulus noster cepit cygnum, et aquila fugit, Est autem haec avis musici et dulcis sibili, sed raro cantat, nisi in obitu alicujus earum : tunc enim musicas voces ita alte levant, quod ad distantes audiuntur maris et fluviorum ex- tremitates. Hoc enim jam tempore Aristotelis expertum est, quod quidam homines juxta mare voces dolorosas hujusmodi audierunt avium, et post modicum quasdam illarum mori viderunt. Ego autem expertus sum, quod hujusmodi voces dant in qualibet tribulatione existentes.
Avis autem quam conidem vocant, raro valde videtur. Est autem avis manens in montanis et desertis locis, nigri coloris, et habet fere quantitatem accipitris. Et est quaedam alia quae fahymeliori vocatur, quae est similis illi, sed non eadem : et sunt istae aves longae et graciles respectu aliarum avium. Aliqui autem hominum vocant manidem eam, quam nos conidem vocavimus. Homerus autem vocat eam hakidam. Vulgariter tamen vocatur conidem. Et alia adhuc istius generis invenitur quae oblirum vocatur, et quidem dicunt hanc esse similem alii quam colam vocant, et haec non apparet de die, cum tamen acuti visus sit sicut et vultur : venatur autem de nocte, et pugnat cum vulture et bubone, et aliquando tam acriter sibi cohaerent, quod levantur a pastoribus qui vident eas pugnare nocte. Convenit autem cum magnis avibus rapacibus in hoc, quod non ovat nisi duo ad plus ova, et quod nidificat in lapidibus et cavernis. Similiter autem et grues tam acri pugna aliquando pugnant ad invicem, quod aliquando ab accurrentibus acceptae deprehenduntur : et haec pugna remanet inter eas longo tempore propter memoriam mali illati : haec enim avis sagacitate naturae memor est malorum. Ovant autem duo ova, sicut in antecedentibus diximus. Avis autem quddhyche a Graecis vocatur, et imaginationem et providentiam quamdam habere videtur : ex imaginatione enim quasi quotidie fingit novas voces modulatas et musicas, et praecipue tempore coitus sui, et tunc ovat ut plus novem ova. In nido autem tanta utitur arte, quod etiam arte praedita esse videtur. Quaerit enim materiam ex lana et
pilis, et componit altissime colligando, Prudens autem esse videtur : quia cum cadunt glandes, aggregat ex eis in nidum suum, quod sibi sufficit per hiemem.
Aliae etiam quaedam aves cum sagacitate videntur pietatem animi habere, quae est benevolentia in parentes. Dicunt enim, quod avis vocata lalath, cibat in autumno parentes, patrem videlicet et matrem, sicut in vere cibata est ab eis. Quidam tamen dicunt, quod non cibat haec avis parentes nisi in senectute, quando virtus earum deficit, sicut superius diximus de ciconiis : sed de ave vocata mar ochos referunt, quod non tantum in senectute cibat parentes, sed omni tempore postquam acceperit virtutem volandi et industriam quaerendi cibum : tunc enim statim recedentibus filiis a nido,parentes intrant in nidum, et manent in eo sine labore procuratae a filiis. Et foemina quidem hujusmodi avis tempore fructuum primitivorum pullificat sex vel septem pullos, et dum ipsa cubat, cibatur a mare, et faciunt sibi nidos in altissimis locis praeruptis morbus quae cavari possunt ita quod intrant in antrum per quatuor cubitos aut plures, et ibi faciunt nidum sicut hirundines terrestres.
Est et alia avis hoharim vocata, quae est citrina, ejus enim inferiores partes sunt declinantes ad citrinitatem, et quantitate aequalis est fere avi quae coratom vocatur, et ovat quinque vel sex ova, et nidificat in plantis quibusdam quae ceomokoron Graece vocatur, et sunt arbusta quaedam, et ingeniose componit sub eis lanam et pilos, et facit nidum fere similem nido cocokom, haec est avis quae nutrit gugulum, et sicut avis quae vocatur Graece cicatha, quam Latini chinomolgum vocant, componunt istae aves nidos suos sphaerice. Ciiinomolgus autem facit nidum sphaericum, et facit introitum valde parvum, et construit et aspergit nidum suum cum cinnamomo optimo, quod adducit valde de longinquo ubi nascitur cinnamomum : et interius resper- git et construit nidum suum ex ipso, et construit hunc nidum in altissimis arboribus, et colligat in cacumine ad ramos arborum, ut inaccessibilis sit ab hominibus volentibus colligere cinnamomum. Homines autem regionis illius accipiunt quassatam longam, quam Graeci astorum vocant, et excutiunt nidum ab arbore, et aliquando sagittis plumbatis deponunt, et colligunt cinnamomum. Est autem haec avis major modicum passere : et color ejus est caelestis et citrinus, ita quod isti colores distincti sunt in ave ista per varietatem quamdam, et habet rostrum, cujus color etiam declinat ad citrinitatem. Figura autem nidi sui assimilatur figurae pineali, sed non habet colorem viridem sicut pinea : color enim nidi declinat ad rubedinem propter cinnamomum, quod imponit. Figura igitur nidi, est sicut figura ventosae quae habet collum longum. Et inveniuntur nidi isti diversae quantitatis. Quidam enim sunt parvi, et quidam majores : et sunt in medio concavi, ubi aves sedent. Est autem hic nidus potius manu separabilis, quam secabilis ferro : quia propter artificiosam complexionem et compositionem materiae non de facili ferro secatur, sicut nec nidus pici, qui constructus est ex lignis sibi, invicem implexis et insertis. Sed per manus ligna hujusmodi dislocantur, et separatur nidus, sicut fit in pomo pineae, quod ex lignis sibi valde consertis componitur, quae facilius manu dislocantur, quam ferro scindantur. Adhuc autem quando nidus iste est in fruticibus juxta mare, mare non intrat in ipsum, quoniam introitum facit haec avis valde strictum, et de materia quae intumescit per aquam sicut spongia, et tumore suo claudit viam ne aqua ingredi possit : quae tamen materia ave veniente comprimitur et exsudat aquam, et praebet avi introitum. Et ex hoc deprehenditur avis hujus mira sagacitas in faciendo nidum. Dubium taex qua materia haec avis faciat nidi sui introitum. Quidam enim dicunt, quod facit ipsum ex spinis anima-
lis dicti bello cum, hoc est, aculoati, intermixtis spongiosis quibusdam corporibus. Quidam autem ferunt eam hunc introitum ex pure spongiosis componere. Vivit autem haec avis ex venatione piscium, et est avis luxuriosa valde tota vita sua coiens, et coire incipit post quatuor menses. Avicenna autem omnino aliter tradit de ave ista : dicit enim quod chinomolgus respergit nidum suum sphaericum de cinnamomo, et nidificat tantum in altissimis summitatibus arborum, et numquam in littore maris, et nidum facit de filis et pilis et lanis, et interiora de cinnamomo : ethic nidus dejicitur sagittis plumbatis, sicut dictum est.
Alia autem avis est quam vocant favorath Graeco sermone, quae est picus marinus et agrestis, quae major est aliquantulum passere, cujus color est color lazuli cum aliquanto virore : et rostrum ejus est longum subtile, declinans ad nitorem. Nidus ejus habet similitudinem pomi pineae, et facit nidum ex materia quadam quae assimilatur ossi sepiae, et est concavus ad modum cannae. Est autem materia dura valde non de facili secabilis aut Audibilis, sed est conteribilis multum : et apertura nidi sui est adeo parva, quod aqua maris in effluxu non potest intrare : sed ad hoc juvat materia ex qua fit, quae intumescit ex humore maris. Hanc autem materiam vocant homines terrae illius aculeum, eo quod os ex quo construitur nidus, est ex quodam animali quod vocatur aculeus. Et haec avis vivit ex venatione piscium maris, et aliquando vadit ad fluvios qui sunt juxta mare, et sua ova sunt quinque numero, et luxuriat toto tempore vitae suae, et incipit coire in aetate quatuor mensium : et hoc est probabilius, quam primum quod dictum est secundum Aristotelem, cujus liber apud nos in multis est diminutus. Hakocom autem, quam nos upupam vocamus, ex industria naturali materiam nido suo congruam colligit stercus hominis, quia virtutem quamdam habet tyriacae contra venenum, et est medicina sibi contra venenum, sicut et leopardo et leoni. Haec etiam avis variat modum vocis in duos modos, aestate, et hieme, aliter vocans sicut plurimae avium agrestium. Avicenna tamen dicit de hac ave, quod colorem mutat hieme et aestate, potius quam vocem.
Passerum etiam Lybiae sunt multa genera, sed in hoc conveniunt, quod faciunt omnes multa ova valde. Et quoddam genus vocatur maletutyon, quod multa ponit ova. Alia autem genera ovant decem ova, aut undecim et aliquando viginti, quae omnia pullos emittunt : et facit passer iste nidum suum in concavitatibus arborum sicut apud nos parix, et cibantur isti passeres vermibus, et habent proprium, quod cum capiant vermes in arboribus et gyrent libros arborum, tamen non habent linguas acutas sicut picus, eo quod beneficio rostri totum perficiunt, nec ita cavant arbores sicut picus. Avis autem dicta habynom, est valde mansueta in moribus, et habet pedes citrinos, et facit multos pullos, et nutrit per magnam industriam quaerendi cibum. Avis autem dicta florietus, est apta ad discendum : et hanc avem vocat Avicenna handon, dicens quod est imitatrix gestuum humanorum sicut simia, et habet in cantu delectabiles modulationes, nec habet acutam extremitatem in lingua, quod tamen fere omnibus convenit avibus, et hoc est sibi proprium. Est autem avis astuta sicut simia, et est mali coloris aliquantulum ad nigredinem pallidam declinantis. Avis autem leke vocata, propter debilitatem suorum spirituum in aetate manet in umbra, ne calore solis exspirent ex ea spiritus : et in hieme sedet in sole, ne exstinguantur frigore. Adhuc autem in aestate manet semper in locis quae ventis opponuntur, eo quod est rarae substantiae, et cito siccaretur et perflaretur per ventum. Est autem haec avis parvae quantitatis, et debilis vocis, propter suorum spirituum tenuitatem. E contra avis vocata edepellus, pulchram sonoram habet vocem, et pulchrum aspectum, et conve-
nientem figuram, et hoc habet proprium, quod ut dicitur, quasi semper est peregrina : semper enim fere manet extra regionem suae habitationis et nativitatis.
Est autem et alia avis quae fraudius a fraude nomen accepit, eo quod magnae est fraudis, et agit vitam in astutiis, et habet plures species, quarum una citharim dicta, multae est fraudis, tamen est mansueti moris, et bonarum consuetudinum, et est habens multos pullos : et hanc aliqui putant esse meropem. Est enim avis pulchra viridis multae generationis, de abscissione arborum vivens, quam muttum sequuntur necromantici et augures, eo quod de multis certificat melius aliis avibus. Secunda autem species istius, est avis quae vocatur app Heus, et haec quaerit cibum nocte, et raro apparet de die : manet autem in lapidibus, et est astuti moris et fraudulenti valde. Tertium autem genus est avis parva valde vocata raricheus, quae fraudulenta valde est, et invida, et manet in arboribus, et cibatur per aliam avem quam venatur, quae dicitur chemychyem, et est simplex avis et modesta musica, non satis cauta ad cavendum sibi ab insidiis praedictae, quae venatur eam : et haec avis fraudulenta videtur apud nos, quam Germanice vocamus barchengel : haec enim venatur parvulam avem musicam quam nos vinconem vocamus, quam quidam Germanici sichendulam vocant, ab imitatione soni avis ipsius fictitium imponentes nomen.
Adhuc autem sunt quaedam aves vocatae afflavados, quae vivunt mala vita in fraudibus, et sunt mali coloris, et sunt acutioris vocis quam aves, quae dicuntur Graece anidion, et quam illae quae dicuntur kallon, licet in multis ista tria genera assimilentur : sunt mali et difficilis coitus, sed bonae venationis : industriae enim sunt valde ad venandum et fraudulentae, et operationes ipsarum sunt de die. Sed ea quae vocantur callon sunt pulchri coloris : hoc enim unum quod est alterum duorum generum enumeratorum, est valde pulchrum, et utitur coitu sine
1 labore : saepe enim coit, et faciliter nidificat. Nidificat autem super arbores in locis nemorosis, ubi sunt lacus multi et aquae. Est autem aliud quoddam genus ab inductis duobus, quod vocatur astatios, de quo proverbium est vulgare in fabulis, quod aliquando fuit servus piger diligens quietem, qui mutatus est a diis in avem : propter quod adhuc ipsa avis iners est et otio resoluta. Haec igitur tria genera in communi vocantur artadadm, et isti sunt mores horum generum quos diximus.
Avis autem fraudius, de qua diximus, hoc habet proprium, quod libenter comedit oculos avium, et ideo pugnat acri pugna cum ave quae arki vocatur. Sed mores ejus in aliis ejusdem avis moribus assimilantur. Avis autem focoton vocata, duorum est generum. Unum est valde nigrum, et alterum est valde album, et sunt unius quantitatis et similis vocis : et mansio earum est in regione quae kaynum vocatur : nec umquam inventae sunt in locis aliis. Est autem avis dicta leneos, quae similis est cuidam avi vocatae chyricos nigra, sed est minoris quantitatis, et manet in montanis, et rostrum ejus non est rubeum sicut rostrum chyricos, quod estmonedula montana. Leneos autem est etiam species monedulae quae pedes et rostrum nigra habet.
Adhuc autem avis dicta chyali, habet tres modos specierum, quorum unus dicitur harchinus a resina quae harchinos vocatur, eo quod non comedit nisi resinam arborum abiegnarum. Alia autem species dicitur multum plumosa, eo quod habet multam pluuiam, et est acutae vocis, et est in quantitate aequalis ei quae vocatur chyricos. Tertia autem species dicitur dalyhadre, et est quaedam species turturis, et est minor aliquantulum quam avis dicta plumosa : et haec est maculata parvis maculis.
Adhuc autem aliud. genus avis invenitur vocatum moramus, quod moratur in lapidibus, et in majori parte invenitur in locis quae dicuntur Netaom, et est ma-
joris quantitatis quam chyco, et est nigrorum pedum, et color corporis ejus est caelestis, et rostrum ejus est longum gracile, et crura sunt gracilia, et assimilantur cruribus avis quae chyco vocatur.
Avis autem vocata halidon, habet corpus viride, et non apparet in hieme, sed apud ascensionem Arkatoron, quam puto esse ad ascensionem Aldebaran et Tauri, quando incalescunt dies, et est quantitatis turturis. Avis autem vocata malathofehas, semper manet in eodem loco hieme et aestate, et in illo loco venatur, et ibidem etiam capitur ab hominibus, et habet valde magnum caput : et quantitas ejus est minor vulvakym, et orificium ejus est rotundum parvum et forte, et color corporis ejus est cinereus, et habet pedes magnos et alas magnas, et in majori parte deprehenditur per bubonem, et corium pellis ejus assimilatur corio leopardi, et semper est in grege congregata.
Invenitur etiam adhuc quaedam alia avis, quae faler os vocatur, coloris cinerei, habens pedes asperos, altae valde vocis, sed exilis.
Adhuc autem avis dicta folikyrion, quae similis est cuidam 1.ketaros vocatae, praeterquam in colore. corporis, in hoc enim similis est praedictis avibus. In majori autem parte haec avis deprehenditur in hieme.
Sunt autem praeter inductas aves multae quae in civitatibus manere consueverunt, nec mutant loca sua, neque absconduntur in fissuris, sed manent hieme et aestate : et dixit mihi fidelis et veridicus, quod duo corvi a temporibus quorum non exstat memoria, hoc est, plus quam per centum annos, in turri quadam manserunt apud civitatem. Galliae quae Corvatum vocatur, et omni anno nutriunt, et pulli eorum singulis annis auferuntur : et tamen non propter hoc locum mutaverunt.