S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI CONFESSIONUM LIBRI TREDECIM .
CAPUT PRIMUM. Deum vult laudare ab ipso excitatus.
CAPUT II. Deum quem invocat in ipso esse, ipsumque in Deo.
CAPUT III. Deus sic ubique totus, ut res nulla ipsum totum capiat.
CAPUT IV. Dei majestas et perfectiones inexplicabiles.
CAPUT V. Petit amorem Dei, et delictorum veniam.
CAPUT VI. Infantiam suam describit, laudat Dei providentiam et aeternitatem.
CAPUT VII. Infantia quoque peccatis obnoxia.
CAPUT VIII. Unde puer loqui didicerit.
CAPUT IX. Odium litterarum, amor lusus, et vapulandi timor in pueris.
CAPUT X. Amore lusus et spectaculorum avocatur a litterarum studio.
CAPUT XI. Morbo pressus Baptismum flagitat, quem mater certo consilio differt.
CAPUT XII. Ad litteras cogebatur, quo tamen Deus utebatur bene.
CAPUT XIII. Quibus studiis potissimum sit delectatus.
CAPUT XIV. Litteras graecas oderat.
CAPUT XVI. Improbat modum juventutis erudiendae.
CAPUT XVII. Prosequitur contra modum exercendae juventutis in re litteraria.
CAPUT XVIII. Quod homines curant servare leges grammaticorum, et non divinorum praeceptorum.
CAPUT XIX. Pueritiae vitia quae in majores aetates transeunt.
CAPUT XX. Pro bonis sibi in pueritia collatis Deo gratias agit.
CAPUT PRIMUM. Adolescentiae aetatem et vitia recolit.
CAPUT II. Annum aetatis suae decimum sextum in ardore libidinoso consumptum.
CAPUT III. De peregrinatione studiorum causa, et de parentum proposito.
CAPUT IV. Furtum cum sodalibus perpetratum.
CAPUT V. Neminem peccare sine causa.
CAPUT VI. Omnia quae boni specie ad vitia invitant, in solo Deo esse vera et perfecta.
CAPUT VII. Gratias agit Deo pro remissione peccatorum, quodque a multis servatus sit.
CAPUT VIII. Amavit in furto consortium simul peccantium.
CAPUT IX. Contagiosa res sodales mali.
CAPUT PRIMUM. Amore quem venabatur capitur.
CAPUT II. Amavit spectacula tragica.
CAPUT III. In schola rhetoris ab Eversorum factis abhorrebat.
CAPUT IV. Hortensius Ciceronis excitavit illum ad ardorem philosophiae.
CAPUT V. Fastidiit sacras Litteras propter simplicitatem stili.
CAPUT VI. A Manichaeis quomodo captus.
CAPUT VII. Doctrina Manichaeorum absurda cui suffragabatur.
CAPUT VIII. Contra Manichaeos dicit quae flagitia semper detestanda, quae facinora.
CAPUT IX. Discrimen inter peccata, et inter Dei judicium et hominum.
CAPUT X. Nugae Manichaeorum de terrae fructibus.
CAPUT XI. Planctus et somnium matris de filio.
CAPUT XII. Quale responsum mater Augustini accepit a quodam episcopo de ipsius conversione.
CAPUT PRIMUM. Quamdiu et quomodo alios seduxerit.
CAPUT II. Rhetoricam docet, concubinam fovet, et aruspicem qui victoriam promittebat, contemnit.
CAPUT III. Ab astrologia, cui deditus erat, per senem medicinae et rerum peritum revocatur.
CAPUT V. Cur fletus dulcis miseris.
CAPUT VI. Quantus ex amici morte dolor.
CAPUT VII. Impatientia doloris mutat locum.
CAPUT VIII. Tempus et amicorum colloquia dolori medentur.
CAPUT IX. De humana amicitia. Beatus qui amat in Deo.
CAPUT X. Labiles creaturae, nec in eis potest anima requiescere.
CAPUT XI. Omnia creata sunt instabilia. Solus Deus stabilis.
CAPUT XII. Amor non improbatur, modo in his quae placent, amemus-Deum.
CAPUT XIII. Amor unde proveniat.
CAPUT XIV. Libri de Apto et Pulchro Hierio nuncupati. Unde hunc amaverat.
CAPUT XV. Quod corporalibus imaginibus contenebratus, non potuit capere spiritualia.
CAPUT XVI. Categorias Aristotelis et liberalium artium libros per se intellexit.
CAPUT PRIMUM. Excitat mentem ad Deum laudandum.
CAPUT II. Dei praesentiam iniquos non effugere: itaque ad eum debere converti.
CAPUT IV. Sola Dei cognitio beat.
CAPUT V. Manichaei de astris imperitia indignum eum fide in caeteris faciebat.
CAPUT VI. Faustus eloquens, sed liberalium disciplinarum expers.
CAPUT VII. Alienatur a secta Manichaeorum.
CAPUT VIII. Proficiscitur Romam contra matris voluntatem.
CAPUT IX. Febri correptus periculose laborat.
CAPUT X. Errores ante susceptam Evangelii doctrinam.
CAPUT XI. Qualiter Augustinus contulerit cum catholicis.
CAPUT XII. Fraus discipulorum Romae in praeceptores.
CAPUT XIII. Docturus rhetoricam mittitur Mediolanum ab Ambrosio suscipitur.
CAPUT XIV. Audito Ambrosio paulatim ab erroribus resipiscit.
CAPUT PRIMUM. Augustinus nec manichaeus nec catholicus.
CAPUT II. Epulae et synaxis apud sepulcra martyrum.
CAPUT III. Occupationes et studia Ambrosii.
CAPUT IV. Doctrinam Ecclesiae Ambrosio concionante intelligit.
CAPUT V. De sacrorum Librorum auctoritate et necessario usu.
CAPUT VI. De miseria ambitiosorum, adducto exemplo mendici laetantis.
CAPUT VII. Alypium a Circensium insania convertit.
CAPUT VIII. Alypius capitur insania ludorum gladiatoriorum, a quibus antea abhorruerat.
CAPUT IX. Alypius ut fur apprehenditur.
CAPUT X. De integritate Alypii et adventu Nebridii.
CAPUT XI. Anxius Augustinus de instituenda vita deliberat.
CAPUT XII. Contentio inter Alypium et Augustinum de matrimonio et caelibatu.
CAPUT XIII. Uxor quaeritur Augustino.
CAPUT XIV. De vita communi agenda cum amicis deliberat.
CAPUT XV. In locum discedentis concubinae alia succedit.
CAPUT XVI. Mortis et judicii metum nunquam deposuit.
CAPUT PRIMUM. Deum cogitat tanquam aliquid corporeum per infinita spatia diffusum.
CAPUT II. Momentum quo Nebridius confutarat Manichaeos.
CAPUT III. Liberum arbitrium causa peccati.
CAPUT IV. Deum incorruptibilem esse oportet.
CAPUT V. Quaerit iterum unde malum, et quae radix ejus.
CAPUT VI. Mathematicorum divinationes rejicit.
CAPUT VII. Misere torquetur inquirens unde sit malum.
CAPUT VIII. Quomodo divina misericordia subvenerit Augustino.
CAPUT IX. In Platonicorum libris Verbi aeterni divinitatem, non incarnati humilitatem invenit.
CAPUT X. Clarius innotescunt jam Augustino divina.
CAPUT XI. Quomodo creaturae sunt et non sunt.
CAPUT XII. Omnia bona, quaecumque sunt.
CAPUT XIII. Omnia condita laudant Deum.
CAPUT XIV. Sanae mentis homini nihil displicet inter creaturas Dei.
CAPUT XV. Quomodo veritas et falsitas in creaturis.
CAPUT XVI. Omnia bona, licet quibusdam non apta.
CAPUT XVII. Quae retardent a cognitione divinorum.
CAPUT XVIII. Solus Christus via ad salutem.
CAPUT XIX. Quid senserit de Christi incarnatione.
CAPUT XX. Ex Platonicis libris peritior, sed inflatior evaserat.
CAPUT XXI. Quid in sacris Libris invenerit, non inventum in Platonicis.
CAPUT PRIMUM. Studio vitae melius instituendae ad Simplicianum ire statuit.
CAPUT II. De Victorino rhetore ad fidem converso.
CAPUT III. Quod Deus et Angeli magis gaudent in peccatorum conversione.
CAPUT IV. Quare plus laetandum sit in conversione nobilium.
CAPUT V. Quae remorabantur eum a conversione.
CAPUT VI. Pontitianus narrat Antonii vitam.
CAPUT VII. Rodebatur intus audito Pontitiano.
CAPUT VIII. In hortum secedit, quid ibi egerit.
CAPUT IX. Unde fit ut animus imperet sibi et resistatur.
CAPUT XI. Lucta spiritus et carnis in Augustino.
CAPUT XII. Vocis admonitu quomodo totus conversus.
CAPUT PRIMUM. Laudat Dei bonitatem, agnoscens suam miseriam.
CAPUT II. Deserere rhetorices professionem differt usque ad vindemiales ferias.
CAPUT III. Verecundus concedit illi rus suum.
CAPUT V Ambrosium consulit quid legendum.
CAPUT VI. Mediolani baptizatur cum Alypio et Adeodato.
CAPUT VII. Ecclesiastici cantus institutio Mediolani. Inventio corporum SS. Protasii et Gervasii.
CAPUT VIII. Evodii conversio. Matris obitus, ejusque a teneris educatio.
CAPUT IX. Laudabiles matris suae mores prosequitur.
CAPUT X. Colloquium cum matre de regno coelorum.
CAPUT XI. De ecstasi et morte matris.
CAPUT XII. Quomodo luxerit mortem matris. Sacrificium pro defunctis.
CAPUT XIII. Orat pro matre defuncta.
CAPUT PRIMUM. In Deo solo spes et gaudium.
CAPUT II. Cum Deo nota sint arcana, quid est confiteri illi.
CAPUT III. Quo fructu confitebitur deinceps quis sit, non quis fuerit.
CAPUT IV. Quod magni sint fructus hujusmodi confessionis.
CAPUT V. Homo sese totum non novit.
CAPUT VI. Quid amat, cum Deum amat: et quomodo ex creaturis Deus cognoscitur.
CAPUT VII. Corporea aut sensitiva virtute Deus non invenitur.
CAPUT IX. Memoria disciplinarum.
CAPUT X. Disciplinae in memoriam non introducuntur per sensus, sed ex ejus abditiore sinu eruuntur.
CAPUT XII. Rerum Mathematicarum memoria.
CAPUT XIII. Memoria meminisse nos meminimus.
CAPUT XIV. Quomodo memoria continet affectus animi. Laeta non laeti quomodo recordamur.
CAPUT XV. Etiam quae absunt meminimus.
CAPUT XVI. Et oblivionis memoria est.
CAPUT XVII. Magna memoriae vis, sed ultra progrediendum ut attingatur Deus.
CAPUT XVIII. Non inveniretur ea res quae excidit, nisi memoria teneretur.
CAPUT XIX. Quid sit reminisci.
CAPUT XX. Ut beatitudinem omnes appetant, oportet eam noverint.
CAPUT XXI. Quomodo memoria beatam vitam continet.
CAPUT XXII. Beata vita quae, et ubi.
CAPUT XXIII. Item prosequitur quae sit beata vita, et ubi.
CAPUT XXIV. Gratulatur quod sua in memoria Deus locum habeat.
CAPUT XXV. In quo memoriae gradu reperiatur Deus.
CAPUT XXVI. Ubi invenitur Deus.
CAPUT XXVII. Quomodo hominem rapiat Dei pulchritudo.
CAPUT XXVIII. Miseriae hujus vitae.
CAPUT XXX. Confitetur ut se habet ad tentationes carnalis libidinis.
CAPUT XXXI. Ut se gerit ad tentationes gulae.
CAPUT XXXII. Ut se gerit ad odorum illecebras.
CAPUT XXXIII. Ut se gerit ad voluptates aurium.
CAPUT XXXIV. Ut se gerit ad oculorum illecebras.
CAPUT XXXV. Ut se habet ad secundum tentationis genus, quod est curiositatis.
CAPUT XXXVI. Ut se habet ad tertium tentationis genus, quod est superbiae.
CAPUT XXXVII. Ut movetur laudibus humanis.
CAPUT XXXVIII. Et virtuti periculum a vana gloria.
CAPUT XXXIX. Amoris proprii vis et natura.
CAPUT XL. Quod in se et caeteris rebus Deum investigavit.
CAPUT XLII. Nonnulli ad daemones tanquam redeundi ad Deum mediatores infeliciter recurrerunt.
CAPUT XLIII. Christus verus mediator.
CAPUT PRIMUM. Cur confitemur Deo scienti.
CAPUT II. Petit a Deo Scripturarum sanctarum intelligentiam.
CAPUT IV. Creatura clamat creatorem Deum.
CAPUT V. Ex nihilo conditus mundus.
CAPUT VI. Quomodo Deus dixit, ut fieret mundus.
CAPUT VII. Verbum Dei coaeternum Deo.
CAPUT VIII. Verbum Dei ipsum est principium quo docemur omnem veritatem.
CAPUT IX. Quomodo Verbum Dei loquatur cordi.
CAPUT X. Obtrectantes quid faceret Deus antequam coelum et terram conderet.
CAPUT XI. Objectioni respondet quod aeternitas Dei nescit tempora.
CAPUT XII. Quid Deus fecerit ante mundi creationem.
CAPUT XIII. Quod ante tempora a Deo creata nullum tempus fuerit.
CAPUT XIV. Temporis differentiae tres.
CAPUT XV. Mensura temporis in quo.
CAPUT XVI. Quale tempus metiri liceat, et quale non.
CAPUT XVII. Ubi tempus praeteritum et futurum.
CAPUT XVIII. Quomodo praeterita et futura tempora sint praesentia.
CAPUT XIX. Non capit modum, quo Deus docet futura.
CAPUT XX. Differentiae temporis quomodo nominandae.
CAPUT XXI. Quomodo tempus liceat metiri.
CAPUT XXII. Petit aenigmatis istius solutionem a Deo.
CAPUT XXIV. Tempus est quo metimur motum corporis.
CAPUT XXV. Rursus Deum interpellat.
CAPUT XXVI. Quomodo tempus metimur.
CAPUT XXVII. Quomodo metimur tempus permanens in animo.
CAPUT XXVIII. Animo metimur tempora.
CAPUT XXIX. Se in temporalia distentum cupit in Deum colligi.
CAPUT XXX. Coarguit rursum obtrectantes, quid fecerit Deus ante mundi creationem.
CAPUT XXXI. Quomodo cognoscit Deus, quomodo creatura.
CAPUT PRIMUM. Difficilis inquisitio veri.
CAPUT II. De duplici coelo et terra.
CAPUT III. Quid tenebrae super faciem abyssi.
CAPUT IV. Quid terra invisibilis et incomposita.
CAPUT V. Cur sic appellata videtur materia informis.
CAPUT VI. Quid olim cum Manichaeis senserit de materia informi, quid modo.
CAPUT VII. Deus fecit de nihilo coelum, id est Angelos et terram, id est informem materiam.
CAPUT VIII. Materia informis ex nihilo: ex hac omnia visibilia.
CAPUT IX. Cur absque dierum mentione scriptum est Deum fecisse in principio coelum et terram.
CAPUT XI. Quid a Deo didicerit.
CAPUT XII. Creatura duplex carens tempore.
CAPUT XIV. Scripturae profunditas.
CAPUT XVI. Rem habere non vult cum iis, qui contradicunt veritati divinae.
CAPUT XVII. Ut coeli et terrae nominibus aliud et aliud intelligi potest.
CAPUT XVIII. Quis error innoxius in Scripturis.
CAPUT XX. In principio creavit, etc., varie intellectum.
CAPUT XXI. Terra erat invisibilis, etc., varie intellectum.
CAPUT XXII. Aliquid esse a Deo conditum, de quo sileat liber Genesis, nihil repugnat.
CAPUT XXIII. Duo dissensionum genera in Scripturis interpretandis.
CAPUT XXIV. Ex multis veris non debet fidenter asseri hoc aut illud sensisse Moysen.
CAPUT XXV. Adversus eos qui aliorum interpretandi rationem temere rejiciunt.
CAPUT XXVI. Qui sermo deceat Scripturam.
CAPUT XXVII. Scripturam decet humile simplexque verborum genus.
CAPUT XXVIII. Ut varie intelligitur ab eruditis Scriptura.
CAPUT XXIX. Quot modis dicitur aliquid prius.
CAPUT XXXI. Sensisse putandus est Moyses quidquid veri potest in ipsius verbis inveniri.
CAPUT XXXII. Veri Scripturae sensus a Spiritu sancto revelantur.
CAPUT PRIMUM. Invocat Deum, cujus bonitate se praeventum agnoscit.
CAPUT II. Creaturae ex Dei bonitate subsistunt et perficiuntur.
CAPUT III. Ex Dei gratia omnia.
CAPUT IV. Deus non eget rebus conditis.
CAPUT V. Trinitas qui Deus est ex primis verbis Geneseos intelligitur.
CAPUT VI. Cur dictus est Spiritus superferri super aquas.
CAPUT VII. Effectus Spiritus sancti.
CAPUT VIII. Intellectuali creaturae ad beatam requiem non sufficit quidquid Deo minus est.
CAPUT IX. Cur solus Spiritus sanctus superferebatur super aquas.
CAPUT XI. Symbola Trinitatis in homine.
CAPUT XII. Mundi creatio formationem Ecclesiae praefigurat.
CAPUT XIII. Renovatio hominis dum hic vivit nondum perfecta.
CAPUT XIV. Fide et spe corroboramur.
CAPUT XV. Fiat firmamentum, etc., Gen. 1, 6. Quid firmamentum, quid superiores aquae.
CAPUT XVI. Solus Deus se scit omnino sicuti est.
CAPUT XVIII. Fiant luminaria, etc. Gen. 1, 14. Quae luminaria dividentia inter diem et noctem.
CAPUT XIX. Tractat eumdem versiculum, Fiant luminaria, etc.
CAPUT XX. Producant aquae, etc., Gen. 1, 20. Quae reptilia, quae volatilia.
CAPUT XXI. Producat terra animam vivam, etc., Gen. 1, 24.
CAPUT XXII. Faciamus hominem ad imaginem, etc., Gen. 1, 26. Renovatio mentis.
CAPUT XXIII. Et praesit piscibus maris, etc., Gen. 1, 26. De quibus christianus judicet.
CAPUT XXIV. Et benedixit eos Deus dicens, Crescite, etc., Gen. 81, 2.
CAPUT XXV. Ecce dedi vobis omnem herbam . . . . in escam, etc., Gen. 1, 29.
CAPUT XXVI. Voluptas et utilitas ex beneficio in proximum collato.
CAPUT XXVII. Quid per pisces et cetos significetur.
CAPUT XXVIII. Et vidit Deus omnia quae fecit, et ecce bona valde, etc., Gen. 1, 31.
CAPUT XXIX. Quomodo intelligendum quod Deus octies vidit bona esse opera sua.
CAPUT XXX. Manichaeorum deliria.
CAPUT XXXI. Piis idem probatur quod Deo placuit.
CAPUT XXXII. Compendio enarrat opera Dei.
CAPUT XXXIII. Omnia de nihilo sive de concreata materia.
CAPUT XXXIV. Totius creationis mundi allegorica expositio.
CAPUT XXXVI. Diem septimum vespera quare non sequatur.
Chapter XXI.—How a Happy Life May Be Retained in the Memory.
30. But is it so as one who has seen Carthage remembers it? No. For a happy life is not visible to the eye, because it is not a body. Is it, then, as we remember numbers? No. For he that hath these in his knowledge strives not to attain further; but a happy life we have in our knowledge, and, therefore, do we love it, while yet we wish further to attain it that we may be happy. Is it, then, as we remember eloquence? No. For although some, when they hear this name, call the thing to mind, who, indeed, are not yet eloquent, and many who wish to be so, whence it appears to be in their knowledge; yet have these by their bodily perceptions noticed that others are eloquent, and been delighted with it, and long to be so,—although they would not be delighted save for some interior knowledge, nor desire to be so unless they were delighted,—but a happy life we can by no bodily perception make experience of in others. Is it, then, as we remember joy? It may be so; for my joy I remember, even when sad, like as I do a happy life when I am miserable. Nor did I ever with perception of the body either see, hear, smell, taste, or touch my joy; but I experienced it in my mind when I rejoiced; and the knowledge of it clung to my memory, so that I can call it to mind sometimes with disdain and at others with desire, according to the difference of the things wherein I now remember that I rejoiced. For even from unclean things have I been bathed with a certain joy, which now calling to mind, I detest and execrate; at other times, from good and honest things, which, with longing, I call to mind, though perchance they be not nigh at hand, and then with sadness do I call to mind a former joy.
31. Where and when, then, did I experience my happy life, that I should call it to mind, and love and long for it? Nor is it I alone or a few others who wish to be happy, but truly all; which, unless by certain knowledge we knew, we should not wish with so certain a will. But how is this, that if two men be asked whether they would wish to serve as soldiers one, it may be, would reply that he would, the other that he would not; but if they were asked whether they would wish to be happy, both of them would unhesitatingly say that they would; and this one would wish to serve, and the other not, from no other motive but to be happy? Is it, perchance, that as one joys in this, and another in that, so do all men agree in their wish for happiness, as they would agree, were they asked, in wishing to have joy,—and this joy they call a happy life? Although, then, one pursues joy in this way, and another in that, all have one goal, which they strive to attain, namely, to have joy. This life, being a thing which no one can say he has not experienced, it is on that account found in the memory, and recognised whenever the name of a happy life is heard.
CAPUT XXI. Quomodo memoria beatam vitam continet.
30. Numquid ita ut meminit Carthaginem qui vidit? Non: vita enim beata non videtur oculis, quia non est corpus. Numquid sicut meminimus numeros? Non: hos enim qui habet in notitia, non adhuc quaerit adipisci; vitam vero beatam habemus in notitia, ideoque amamus eam, et tamen adhuc adipisci eam volumus ut beati simus. Numquid sicut meminimus eloquentiam? Non: quamvis enim hoc nomine audito recordentur ipsam rem qui etiam nondum sunt eloquentes, multique esse cupiant, unde apparet eam esse in eorum notitia; tamen per corporis sensus alios eloquentes animadverterunt et delectati sunt et hoc esse desiderant (quanquam nisi ex interiore notitia non delectarentur, neque hoc esse vellent nisi delectarentur); beatam vero vitam nullo sensu corporis in aliis experimur. Numquid sicut meminimus gaudium? Fortasse ita. Nam gaudium meum etiam tristis memini, sicut vitam beatam miser: neque unquam corporis sensu gaudium meum vel vidi, vel audivi, 0793 vel odoratus sum, vel gustavi, vel tetigi; sed expertus sum in animo meo quando laetatus sum, et adhaesit ejus notitia memoriae meae, ut id reminisci valeam aliquando cum aspernatione, aliquando cum desiderio, pro earum rerum diversitate de quibus me gavisum esse memini. Nam et de turpibus gaudio quodam perfusus sum, quod nunc recordans detestor atque exsecror; aliquando de bonis et honestis, quod desiderans recolo, tametsi forte non adsunt, et ideo tristis gaudium pristinum recolo.
31. Ubi ergo et quando expertus sum vitam meam beatam ut recorder eam, et amen et desiderem? Nec ego tantum, aut cum paucis, sed beati prorsus omnes esse volumus. Quod nisi certa notitia nossemus, non tam certa voluntate vellemus. Sed quid est hoc quod si quaeratur a duobus, utrum militare velint, fieri posset ut alter eorum velle se, alter nolle respondeat: si autem ab eis quaeratur, utrum beati esse velint, fieri possit ut uterque statim se sine ulla dubitatione dicat optare; nec ob aliud velit ille militare, nec ob aliud iste nolit, nisi ut beati sint? Nam forte quoniam alius hinc, alius inde gaudet; ita se omnes beatos esse velle consonant, quemadmodum consonarent, si hoc interrogarentur, se velle gaudere, atque ipsum gaudium vitam beatam vocant. Quod etsi alius hinc, alius illinc assequitur, unum est tamen quo pervenire omnes nituntur ut gaudeant. Quae quoniam res est quam se expertum non esse nemo potest dicere, propterea reperta in memoria recognoscitur, quando beatae vitae nomen auditur.