De mirabili solertia apum in communicatione artium suarum et vicissitudine operum, et de artificio regendi examina apum.
Quod autem omnibus quae inducta sunt mirabilius esse videtur, est quod quasdam habent operationes inter se appropriatas, quasi quibusdam artificibus earum, sine quibus non potest subsistere civitas earum. Sicut enim in hominibus quidam sunt pistores et quidam cerdones, quidam autem architecti, et alii aliarum artium operatodres, quorum communicatione subsistit civitas : ita inveniuntur quaedam operata appropriata quibusdam apibus, et aliis alia quarum communicatione quadam construitur et continetur examen. Quaedam enim optime faciunt et commiscere norunt ceram, et quaedam faciunt mel, et sunt ignarae ad ipsius eliquationem : quaedam autem faciunt quiddam quod artiki vocant, quod est nigrum terrestre : quaedam autem pistando et quasi confundendo pedibus, faciunt subsecunda, hoc est, materiam casarum: et quaedam ferunt aquam, et quaedam apum aliud sciunt operari : quae- dam autem simplices diligenter ex hoc serviunt, quod mel jam factum ab aliis componunt in domibus et locis optimis in quibus conservatur.
Partiuntur etiam tempus labori deputatum: quoniam quaedam partes artificum suorum exeunt ad operationem in principio diei, et eo tempore quiescit alia pars : et quando matutinales lassae sunt, expergefaciunt illas quae quieverunt, et tunc illae evolant ad labores : aliquando tamen evolant ad operationes omnes simul, quando cogit eas indigentia : et cum revertuntur bombando faciunt strepitum, sicut cum cornu in alveari: et quiescit paulatim ille strepitus usque quod una volat in circuitu alvearis strepens, quae strependo signum facit dormiendi, et tunc omnes quiescunt. Fortitudo autem examinum scitur ex modo illius strepitus : quoniam quando fortis et ordinatus est strepitus earum in alveari, fortes et laetae sunt apes : quando autem taciturnae et segnes, signum est quod sint debiles. Plurimum autem laboris earum est in tempore consumptionis vel diminutionis mellis post hiemem, quando in principio veris ex calore temporis, et digestione humorum, et diminutione mellis famescere incipiunt.
Est autem necessaria cautela in ablatione mellis : quoniam si dimittatur eis multum mellis, non multum erunt sollicitae ad mellis operationem, propterea quod confidant in thesauris suis. Si autem nimis parum dimittatur, consumptae media debiles et segnes ad operandum efficiuntur : propter quod solerter proportionandum est mel dimittendum numero apum in examine, ita videlicer quod ex liquore mellis in uno examine ad minus relinquatur mensura sextarii, quam quidam Graecorum hos vocant, et aliquando sextarium et sexquitertia : et si multum fertile sit examen, relinquuntur ei duo sextaria, vel ad maximum duo et dimidium, et in paucissimis et fertilissimis examinibus tria.
Nocet autem apibus et omnibus vespis
prope esse juxta oves. Magistri autem examinum sic capiunt vespas quae nocent alvearibus: ponunt enim carnem recentem in ollam ad quam intrant vespae : et cum multaeintraverunt, cooperiunt ollam, et ponunt in ignem, et comburunt vespas. Est autem melius omni examini quo fuerint pauciores in eo masculi, eo quod mares resolvunt feminas in libidinem et otium, et tunc non sunt negotiosae .
Habent autem industriam naturalem apes praesentiendi hiemem et aequalitates ejus, et praesentiendi pluvias. Hujus autem signum est, quoniam ante pluviam non evolant longe ab alveari, sed vagantur circa ipsum : ex hoc enim custodes apum pluviam futuram esse praedicunt. Et quando apes pendent ex sese in foramine alvearis et intus, significatur quod discedere volunt ab alveari : et tunc custodes aliquid dulce irrorant super alvear, ex cujus gustu invitentur ad manendum: propter quod etiam juxta alvearia oportet plantare myrtum et pirum montanum, et pisa, etfabas et amygdala, et papaver, et alia quae supra nominavimus, ut ex odore istarum plantarum libentius remaneant.
Sunt autem alia multa apibus convenientia, ex quibus est quod in concavis arborum aliarum libentius habitant, quam juxta terram : eo quod in alto purior est aer, et minus timent insidias bestiarum.