De moribus elephantis, cameli, equi, delphini, gallinae et psittaci.
Magis autem aptum animal inter agrestia ad domesticandum et obediendum homini, est elephas. Est enim magis receptibile disciplinae et instructionis, et rememoratur eorum quae audit : ita quod aliquid intellectui simile videtur habere, et ideo discit adorare regem. Habet autem bonum sensum valde in his quae videt et audit, ad instructionem pertinentia. In his enim est melior omnibus animalibus. Adhuc autem postquam Impraegnata et foemina : et si desiderat mas foeminam, et fit in desiderio coitus, tamen non appropinquat impraegnatae, nec foemina impraegnata sustinet coitum maris, quamdiu est impraegnata. Est autem opinio quaedam, quod elephas mas et foemina vivunt per centum annos. Et aliorum opinio est, quod periodus ejus est centum viginti annorum : et tunc destitutione virium et complexionis sentit frigus in hieme, et ventos frigidos. Est autem hoc animal valde fluviale, et habitans juxta fluvioset mergit se in aqua usque ad proboscidem : hanc enim habet super aquam, quia per hanc inspirat ; sed natando non potest multum durare propter sui corporis ponderositatem. Alia autem quae sunt de moribus elephantum, ex praecedentibus possunt conjecturari.
Notabile autem valde est, quod ingenio naturali cameli cognoscunt suas matres ex quibus sunt nati, et nullo modo acquiescunt coire cum eis. Narrat autem Aristoteles, quod in quadam civitate quidam per ingenium volebat efficere, quod filius camelus cognosceret matrem suam, et cooperuit matrem quando filius erat in desiderio coitus : et tunc elevavit pullum supra matrem, et cum incepisset coire cum matre, antequam compleretur coitus, descendit : et convertens se ad aucdto rem hujus sceleris, mordendo interfecit eum.
Fertur autem, quod quidam regum Aquilonarium habebat equam pulcherrimam, quae peperit equum pulcherrimum : et cum rex ex matre et filio vellet extrahere alium pulchrum et ingeniari, fecit quod mater satiaretur a filio, et cooperta fuit mater ut non agnosceretur a filio, et tunc filius cognovit matrem. Postea autem videns filius, quod mater ejus erat cum qua coiverat, currendo vagabatur, et fugit, et ab alto se praecipitavit, et mortuus est prae sceleris verecundia quod admiserat. Propter quod etiam Secundus philosophus, postquam matrem inclinaverat ad consensum, eo quod transfiguratus esset ignotus matri, licet actum turpem nec inciperet nec perficeret : tamen quia tanti sceleris consensum a matre habuerat, de caetero loqui ei noluit : cui tamen mater ignorans quodfilius ejus esset, consenserat : et cum illo dicente, " Absit quod vas polluam quod me effudit, " cognovisset mater quod filius ejus esset, stupore sceleris quod a filio cognosci deberet, mater exspiravit.
Quod autem mirabilius est, quod etiam quaedam animalia mores pietatis habent ad sui generis mortuos. Narravit autem Aristoteli quidam de multum expertis in animalibus marinis de moribus delphini.
Dixit autem, quod in Perside captus delphinus multum vulneratus trahebatur ad terram, quem plurimi de profundo maris delphini sequebantur fere usque ad littus, ostendentes gemitum et pietatem, quasi supplicarent pro vulnerati delphini liberatione, sicut dicit Avicenna. Sed cum juxta littus essent, timentes piscatorum multitudinem, fugerunt omnes simul et dereliquerunt vulneratum. Est autem moris delphini, quod semper aliquis de magnis est ad custodiam parvorum, ne stulte capiantur : et cum sint plurimi parvi, plures accipiunt custodes de magnis. Aliquando enim visi sunt temporibus Aristotelis multi delphini magni et parvi simul, et plures habebant custodes super se positos : et cum hoc spectaculum quidam adspicerent, subito mortuus fuit unus, ad cujus exsequias alii convenerant. Erat autem parvus is qui mortuus fuit, quem alii super spatulas suas acceptum in profundum pelagi detulerunt, et corpus ejus custodiverunt, ne a piscibus vel aliis animalibus devoraretur, et saepe rediverunt ad custodiam corporis, si aliquando gratia pastus vel alterius utilitatis recesserant.
Narrantur etiam de levitate et velocitate illius animalis quaedam incredibilia. Dicunt enim quod levius et velocius est hoc animal omnibus aliis animalibus : et causa narrationis fuit, quod subito mergebant se delphini in profundum ad custodiam corporis delphini mortui, et sicut sagitta emergebant iterum ad capiendum spiritum. Dixerunt autem quidam tantae velocitatis esse hoc animal, quod saltat aliquando ultra malum magnae navis. Hanc etiam velocitatem exercet in sequendo pisces quos sibi venatur in cibum. Hunc enim insequitur in profundum maris : et si forte non cito capit eum in profundo, arctabitur spiritus ejus, eo quod est animal inspirans, et tunc secundum velocitatem sagittae redit ad superficiem et trahit spiritum : et si contingat quod emergenti obviet navis, saltabit ultra malum ejus et evadet.
Similis autem celeritas dicitur esse in animalibus marinis quae vocantur lupi marini : h i enim licet non sint multum agiles in terra, tamen in aqua quando intrant in pelagus in profundum se mergentes, iterum ascendunt superius magna velocitate. Est autem mos animalibus marinis, quod manent par cum pari, mares cum faeminis. Dubitatur autem a quibusdam, quare marina ejiciunt se super terram, ut possint manere in aqua? Sed hujus multae causae possunt esse, quas in parte supra diximus : quoniam quaedam venantur in aqua, et generant, et habitant in terra, et quaedam e converso : sed una est causa principalis, quod talia sunt spirantia, licet diutius contineant suum spiritum quam alia animalia, et ad spiritum liberiorem capiendum ejiciunt se super terram.
Animalia autem valde diversas operationes habent, et ita variant quaedam accidentia locorum et temporum : et praecipue accidentia animae, quod etiam aliquid in figura corporum ipsorum variatur : et in hac deprehendi potest quam valida sint animae accidentia. Gallinae enim impugnant aliquando gallos juvenes, et cum vicerint eos, erigunt caudam et pectus ad modum gallorum, et aliquando ascendunt super eos, et luxuriant super eos : et accidens animae hujusmodi facit eis, quod aliquando cristae majores efficiuntur eis in capitibus, et quod crescunt eis cornua in cruribus sicut gallis : et in his incipiunt habere accidentia gallorum, ita quod aliquando difficile est distinguere inter gallinam talem et gallum. Jam enim visum est, quod mares galli interfecerunt foeminas habentes pullo, vel quod alia occasione mortuae sunt : et tunc galli duxerunt pullos, et foverunt eos sub alis, et infirmati sunt voce sicut gallina habens pullos solet infirmari : nec coibant cum eis, sed casti erant usque ad incrementum pullorum. Hoc autem saepe facit gallinacius sicut visus experimento saepe probavimus : postquam enim gallinacius per unam noctem steterit cum pullis,
statim postea regit eos sicut gallina.
Mores autem animalium in passionibus animae valde sunt diversi Quaedam enim multum diligunt homines, et libenter stant cum eis, sicut delphinus qui ludit circa naves in quibus sunt homines et praemonet eos de ventis et periculis.
Psittacus autem diligit imberbes pueros plus quam barbatos, et libentius loquitur cum eis. Dicit autem Avicenna, quod psittacus quidam habuit quemdam suum numitorem in amore magno, et multum obedivit, et cum separatur ab eo , multum dejectus fuitin tristitiam, quia scivit quod acceperat alium psittacum cum quo ludebat, et huic invidit prior psittacus.