S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI CONFESSIONUM LIBRI TREDECIM .
CAPUT PRIMUM. Deum vult laudare ab ipso excitatus.
CAPUT II. Deum quem invocat in ipso esse, ipsumque in Deo.
CAPUT III. Deus sic ubique totus, ut res nulla ipsum totum capiat.
CAPUT IV. Dei majestas et perfectiones inexplicabiles.
CAPUT V. Petit amorem Dei, et delictorum veniam.
CAPUT VI. Infantiam suam describit, laudat Dei providentiam et aeternitatem.
CAPUT VII. Infantia quoque peccatis obnoxia.
CAPUT VIII. Unde puer loqui didicerit.
CAPUT IX. Odium litterarum, amor lusus, et vapulandi timor in pueris.
CAPUT X. Amore lusus et spectaculorum avocatur a litterarum studio.
CAPUT XI. Morbo pressus Baptismum flagitat, quem mater certo consilio differt.
CAPUT XII. Ad litteras cogebatur, quo tamen Deus utebatur bene.
CAPUT XIII. Quibus studiis potissimum sit delectatus.
CAPUT XIV. Litteras graecas oderat.
CAPUT XVI. Improbat modum juventutis erudiendae.
CAPUT XVII. Prosequitur contra modum exercendae juventutis in re litteraria.
CAPUT XVIII. Quod homines curant servare leges grammaticorum, et non divinorum praeceptorum.
CAPUT XIX. Pueritiae vitia quae in majores aetates transeunt.
CAPUT XX. Pro bonis sibi in pueritia collatis Deo gratias agit.
CAPUT PRIMUM. Adolescentiae aetatem et vitia recolit.
CAPUT II. Annum aetatis suae decimum sextum in ardore libidinoso consumptum.
CAPUT III. De peregrinatione studiorum causa, et de parentum proposito.
CAPUT IV. Furtum cum sodalibus perpetratum.
CAPUT V. Neminem peccare sine causa.
CAPUT VI. Omnia quae boni specie ad vitia invitant, in solo Deo esse vera et perfecta.
CAPUT VII. Gratias agit Deo pro remissione peccatorum, quodque a multis servatus sit.
CAPUT VIII. Amavit in furto consortium simul peccantium.
CAPUT IX. Contagiosa res sodales mali.
CAPUT PRIMUM. Amore quem venabatur capitur.
CAPUT II. Amavit spectacula tragica.
CAPUT III. In schola rhetoris ab Eversorum factis abhorrebat.
CAPUT IV. Hortensius Ciceronis excitavit illum ad ardorem philosophiae.
CAPUT V. Fastidiit sacras Litteras propter simplicitatem stili.
CAPUT VI. A Manichaeis quomodo captus.
CAPUT VII. Doctrina Manichaeorum absurda cui suffragabatur.
CAPUT VIII. Contra Manichaeos dicit quae flagitia semper detestanda, quae facinora.
CAPUT IX. Discrimen inter peccata, et inter Dei judicium et hominum.
CAPUT X. Nugae Manichaeorum de terrae fructibus.
CAPUT XI. Planctus et somnium matris de filio.
CAPUT XII. Quale responsum mater Augustini accepit a quodam episcopo de ipsius conversione.
CAPUT PRIMUM. Quamdiu et quomodo alios seduxerit.
CAPUT II. Rhetoricam docet, concubinam fovet, et aruspicem qui victoriam promittebat, contemnit.
CAPUT III. Ab astrologia, cui deditus erat, per senem medicinae et rerum peritum revocatur.
CAPUT V. Cur fletus dulcis miseris.
CAPUT VI. Quantus ex amici morte dolor.
CAPUT VII. Impatientia doloris mutat locum.
CAPUT VIII. Tempus et amicorum colloquia dolori medentur.
CAPUT IX. De humana amicitia. Beatus qui amat in Deo.
CAPUT X. Labiles creaturae, nec in eis potest anima requiescere.
CAPUT XI. Omnia creata sunt instabilia. Solus Deus stabilis.
CAPUT XII. Amor non improbatur, modo in his quae placent, amemus-Deum.
CAPUT XIII. Amor unde proveniat.
CAPUT XIV. Libri de Apto et Pulchro Hierio nuncupati. Unde hunc amaverat.
CAPUT XV. Quod corporalibus imaginibus contenebratus, non potuit capere spiritualia.
CAPUT XVI. Categorias Aristotelis et liberalium artium libros per se intellexit.
CAPUT PRIMUM. Excitat mentem ad Deum laudandum.
CAPUT II. Dei praesentiam iniquos non effugere: itaque ad eum debere converti.
CAPUT IV. Sola Dei cognitio beat.
CAPUT V. Manichaei de astris imperitia indignum eum fide in caeteris faciebat.
CAPUT VI. Faustus eloquens, sed liberalium disciplinarum expers.
CAPUT VII. Alienatur a secta Manichaeorum.
CAPUT VIII. Proficiscitur Romam contra matris voluntatem.
CAPUT IX. Febri correptus periculose laborat.
CAPUT X. Errores ante susceptam Evangelii doctrinam.
CAPUT XI. Qualiter Augustinus contulerit cum catholicis.
CAPUT XII. Fraus discipulorum Romae in praeceptores.
CAPUT XIII. Docturus rhetoricam mittitur Mediolanum ab Ambrosio suscipitur.
CAPUT XIV. Audito Ambrosio paulatim ab erroribus resipiscit.
CAPUT PRIMUM. Augustinus nec manichaeus nec catholicus.
CAPUT II. Epulae et synaxis apud sepulcra martyrum.
CAPUT III. Occupationes et studia Ambrosii.
CAPUT IV. Doctrinam Ecclesiae Ambrosio concionante intelligit.
CAPUT V. De sacrorum Librorum auctoritate et necessario usu.
CAPUT VI. De miseria ambitiosorum, adducto exemplo mendici laetantis.
CAPUT VII. Alypium a Circensium insania convertit.
CAPUT VIII. Alypius capitur insania ludorum gladiatoriorum, a quibus antea abhorruerat.
CAPUT IX. Alypius ut fur apprehenditur.
CAPUT X. De integritate Alypii et adventu Nebridii.
CAPUT XI. Anxius Augustinus de instituenda vita deliberat.
CAPUT XII. Contentio inter Alypium et Augustinum de matrimonio et caelibatu.
CAPUT XIII. Uxor quaeritur Augustino.
CAPUT XIV. De vita communi agenda cum amicis deliberat.
CAPUT XV. In locum discedentis concubinae alia succedit.
CAPUT XVI. Mortis et judicii metum nunquam deposuit.
CAPUT PRIMUM. Deum cogitat tanquam aliquid corporeum per infinita spatia diffusum.
CAPUT II. Momentum quo Nebridius confutarat Manichaeos.
CAPUT III. Liberum arbitrium causa peccati.
CAPUT IV. Deum incorruptibilem esse oportet.
CAPUT V. Quaerit iterum unde malum, et quae radix ejus.
CAPUT VI. Mathematicorum divinationes rejicit.
CAPUT VII. Misere torquetur inquirens unde sit malum.
CAPUT VIII. Quomodo divina misericordia subvenerit Augustino.
CAPUT IX. In Platonicorum libris Verbi aeterni divinitatem, non incarnati humilitatem invenit.
CAPUT X. Clarius innotescunt jam Augustino divina.
CAPUT XI. Quomodo creaturae sunt et non sunt.
CAPUT XII. Omnia bona, quaecumque sunt.
CAPUT XIII. Omnia condita laudant Deum.
CAPUT XIV. Sanae mentis homini nihil displicet inter creaturas Dei.
CAPUT XV. Quomodo veritas et falsitas in creaturis.
CAPUT XVI. Omnia bona, licet quibusdam non apta.
CAPUT XVII. Quae retardent a cognitione divinorum.
CAPUT XVIII. Solus Christus via ad salutem.
CAPUT XIX. Quid senserit de Christi incarnatione.
CAPUT XX. Ex Platonicis libris peritior, sed inflatior evaserat.
CAPUT XXI. Quid in sacris Libris invenerit, non inventum in Platonicis.
CAPUT PRIMUM. Studio vitae melius instituendae ad Simplicianum ire statuit.
CAPUT II. De Victorino rhetore ad fidem converso.
CAPUT III. Quod Deus et Angeli magis gaudent in peccatorum conversione.
CAPUT IV. Quare plus laetandum sit in conversione nobilium.
CAPUT V. Quae remorabantur eum a conversione.
CAPUT VI. Pontitianus narrat Antonii vitam.
CAPUT VII. Rodebatur intus audito Pontitiano.
CAPUT VIII. In hortum secedit, quid ibi egerit.
CAPUT IX. Unde fit ut animus imperet sibi et resistatur.
CAPUT XI. Lucta spiritus et carnis in Augustino.
CAPUT XII. Vocis admonitu quomodo totus conversus.
CAPUT PRIMUM. Laudat Dei bonitatem, agnoscens suam miseriam.
CAPUT II. Deserere rhetorices professionem differt usque ad vindemiales ferias.
CAPUT III. Verecundus concedit illi rus suum.
CAPUT V Ambrosium consulit quid legendum.
CAPUT VI. Mediolani baptizatur cum Alypio et Adeodato.
CAPUT VII. Ecclesiastici cantus institutio Mediolani. Inventio corporum SS. Protasii et Gervasii.
CAPUT VIII. Evodii conversio. Matris obitus, ejusque a teneris educatio.
CAPUT IX. Laudabiles matris suae mores prosequitur.
CAPUT X. Colloquium cum matre de regno coelorum.
CAPUT XI. De ecstasi et morte matris.
CAPUT XII. Quomodo luxerit mortem matris. Sacrificium pro defunctis.
CAPUT XIII. Orat pro matre defuncta.
CAPUT PRIMUM. In Deo solo spes et gaudium.
CAPUT II. Cum Deo nota sint arcana, quid est confiteri illi.
CAPUT III. Quo fructu confitebitur deinceps quis sit, non quis fuerit.
CAPUT IV. Quod magni sint fructus hujusmodi confessionis.
CAPUT V. Homo sese totum non novit.
CAPUT VI. Quid amat, cum Deum amat: et quomodo ex creaturis Deus cognoscitur.
CAPUT VII. Corporea aut sensitiva virtute Deus non invenitur.
CAPUT IX. Memoria disciplinarum.
CAPUT X. Disciplinae in memoriam non introducuntur per sensus, sed ex ejus abditiore sinu eruuntur.
CAPUT XII. Rerum Mathematicarum memoria.
CAPUT XIII. Memoria meminisse nos meminimus.
CAPUT XIV. Quomodo memoria continet affectus animi. Laeta non laeti quomodo recordamur.
CAPUT XV. Etiam quae absunt meminimus.
CAPUT XVI. Et oblivionis memoria est.
CAPUT XVII. Magna memoriae vis, sed ultra progrediendum ut attingatur Deus.
CAPUT XVIII. Non inveniretur ea res quae excidit, nisi memoria teneretur.
CAPUT XIX. Quid sit reminisci.
CAPUT XX. Ut beatitudinem omnes appetant, oportet eam noverint.
CAPUT XXI. Quomodo memoria beatam vitam continet.
CAPUT XXII. Beata vita quae, et ubi.
CAPUT XXIII. Item prosequitur quae sit beata vita, et ubi.
CAPUT XXIV. Gratulatur quod sua in memoria Deus locum habeat.
CAPUT XXV. In quo memoriae gradu reperiatur Deus.
CAPUT XXVI. Ubi invenitur Deus.
CAPUT XXVII. Quomodo hominem rapiat Dei pulchritudo.
CAPUT XXVIII. Miseriae hujus vitae.
CAPUT XXX. Confitetur ut se habet ad tentationes carnalis libidinis.
CAPUT XXXI. Ut se gerit ad tentationes gulae.
CAPUT XXXII. Ut se gerit ad odorum illecebras.
CAPUT XXXIII. Ut se gerit ad voluptates aurium.
CAPUT XXXIV. Ut se gerit ad oculorum illecebras.
CAPUT XXXV. Ut se habet ad secundum tentationis genus, quod est curiositatis.
CAPUT XXXVI. Ut se habet ad tertium tentationis genus, quod est superbiae.
CAPUT XXXVII. Ut movetur laudibus humanis.
CAPUT XXXVIII. Et virtuti periculum a vana gloria.
CAPUT XXXIX. Amoris proprii vis et natura.
CAPUT XL. Quod in se et caeteris rebus Deum investigavit.
CAPUT XLII. Nonnulli ad daemones tanquam redeundi ad Deum mediatores infeliciter recurrerunt.
CAPUT XLIII. Christus verus mediator.
CAPUT PRIMUM. Cur confitemur Deo scienti.
CAPUT II. Petit a Deo Scripturarum sanctarum intelligentiam.
CAPUT IV. Creatura clamat creatorem Deum.
CAPUT V. Ex nihilo conditus mundus.
CAPUT VI. Quomodo Deus dixit, ut fieret mundus.
CAPUT VII. Verbum Dei coaeternum Deo.
CAPUT VIII. Verbum Dei ipsum est principium quo docemur omnem veritatem.
CAPUT IX. Quomodo Verbum Dei loquatur cordi.
CAPUT X. Obtrectantes quid faceret Deus antequam coelum et terram conderet.
CAPUT XI. Objectioni respondet quod aeternitas Dei nescit tempora.
CAPUT XII. Quid Deus fecerit ante mundi creationem.
CAPUT XIII. Quod ante tempora a Deo creata nullum tempus fuerit.
CAPUT XIV. Temporis differentiae tres.
CAPUT XV. Mensura temporis in quo.
CAPUT XVI. Quale tempus metiri liceat, et quale non.
CAPUT XVII. Ubi tempus praeteritum et futurum.
CAPUT XVIII. Quomodo praeterita et futura tempora sint praesentia.
CAPUT XIX. Non capit modum, quo Deus docet futura.
CAPUT XX. Differentiae temporis quomodo nominandae.
CAPUT XXI. Quomodo tempus liceat metiri.
CAPUT XXII. Petit aenigmatis istius solutionem a Deo.
CAPUT XXIV. Tempus est quo metimur motum corporis.
CAPUT XXV. Rursus Deum interpellat.
CAPUT XXVI. Quomodo tempus metimur.
CAPUT XXVII. Quomodo metimur tempus permanens in animo.
CAPUT XXVIII. Animo metimur tempora.
CAPUT XXIX. Se in temporalia distentum cupit in Deum colligi.
CAPUT XXX. Coarguit rursum obtrectantes, quid fecerit Deus ante mundi creationem.
CAPUT XXXI. Quomodo cognoscit Deus, quomodo creatura.
CAPUT PRIMUM. Difficilis inquisitio veri.
CAPUT II. De duplici coelo et terra.
CAPUT III. Quid tenebrae super faciem abyssi.
CAPUT IV. Quid terra invisibilis et incomposita.
CAPUT V. Cur sic appellata videtur materia informis.
CAPUT VI. Quid olim cum Manichaeis senserit de materia informi, quid modo.
CAPUT VII. Deus fecit de nihilo coelum, id est Angelos et terram, id est informem materiam.
CAPUT VIII. Materia informis ex nihilo: ex hac omnia visibilia.
CAPUT IX. Cur absque dierum mentione scriptum est Deum fecisse in principio coelum et terram.
CAPUT XI. Quid a Deo didicerit.
CAPUT XII. Creatura duplex carens tempore.
CAPUT XIV. Scripturae profunditas.
CAPUT XVI. Rem habere non vult cum iis, qui contradicunt veritati divinae.
CAPUT XVII. Ut coeli et terrae nominibus aliud et aliud intelligi potest.
CAPUT XVIII. Quis error innoxius in Scripturis.
CAPUT XX. In principio creavit, etc., varie intellectum.
CAPUT XXI. Terra erat invisibilis, etc., varie intellectum.
CAPUT XXII. Aliquid esse a Deo conditum, de quo sileat liber Genesis, nihil repugnat.
CAPUT XXIII. Duo dissensionum genera in Scripturis interpretandis.
CAPUT XXIV. Ex multis veris non debet fidenter asseri hoc aut illud sensisse Moysen.
CAPUT XXV. Adversus eos qui aliorum interpretandi rationem temere rejiciunt.
CAPUT XXVI. Qui sermo deceat Scripturam.
CAPUT XXVII. Scripturam decet humile simplexque verborum genus.
CAPUT XXVIII. Ut varie intelligitur ab eruditis Scriptura.
CAPUT XXIX. Quot modis dicitur aliquid prius.
CAPUT XXXI. Sensisse putandus est Moyses quidquid veri potest in ipsius verbis inveniri.
CAPUT XXXII. Veri Scripturae sensus a Spiritu sancto revelantur.
CAPUT PRIMUM. Invocat Deum, cujus bonitate se praeventum agnoscit.
CAPUT II. Creaturae ex Dei bonitate subsistunt et perficiuntur.
CAPUT III. Ex Dei gratia omnia.
CAPUT IV. Deus non eget rebus conditis.
CAPUT V. Trinitas qui Deus est ex primis verbis Geneseos intelligitur.
CAPUT VI. Cur dictus est Spiritus superferri super aquas.
CAPUT VII. Effectus Spiritus sancti.
CAPUT VIII. Intellectuali creaturae ad beatam requiem non sufficit quidquid Deo minus est.
CAPUT IX. Cur solus Spiritus sanctus superferebatur super aquas.
CAPUT XI. Symbola Trinitatis in homine.
CAPUT XII. Mundi creatio formationem Ecclesiae praefigurat.
CAPUT XIII. Renovatio hominis dum hic vivit nondum perfecta.
CAPUT XIV. Fide et spe corroboramur.
CAPUT XV. Fiat firmamentum, etc., Gen. 1, 6. Quid firmamentum, quid superiores aquae.
CAPUT XVI. Solus Deus se scit omnino sicuti est.
CAPUT XVIII. Fiant luminaria, etc. Gen. 1, 14. Quae luminaria dividentia inter diem et noctem.
CAPUT XIX. Tractat eumdem versiculum, Fiant luminaria, etc.
CAPUT XX. Producant aquae, etc., Gen. 1, 20. Quae reptilia, quae volatilia.
CAPUT XXI. Producat terra animam vivam, etc., Gen. 1, 24.
CAPUT XXII. Faciamus hominem ad imaginem, etc., Gen. 1, 26. Renovatio mentis.
CAPUT XXIII. Et praesit piscibus maris, etc., Gen. 1, 26. De quibus christianus judicet.
CAPUT XXIV. Et benedixit eos Deus dicens, Crescite, etc., Gen. 81, 2.
CAPUT XXV. Ecce dedi vobis omnem herbam . . . . in escam, etc., Gen. 1, 29.
CAPUT XXVI. Voluptas et utilitas ex beneficio in proximum collato.
CAPUT XXVII. Quid per pisces et cetos significetur.
CAPUT XXVIII. Et vidit Deus omnia quae fecit, et ecce bona valde, etc., Gen. 1, 31.
CAPUT XXIX. Quomodo intelligendum quod Deus octies vidit bona esse opera sua.
CAPUT XXX. Manichaeorum deliria.
CAPUT XXXI. Piis idem probatur quod Deo placuit.
CAPUT XXXII. Compendio enarrat opera Dei.
CAPUT XXXIII. Omnia de nihilo sive de concreata materia.
CAPUT XXXIV. Totius creationis mundi allegorica expositio.
CAPUT XXXVI. Diem septimum vespera quare non sequatur.
Chapter XXXI.—About to Speak of the Temptations of the Lust of the Flesh, He First Complains of the Lust of Eating and Drinking.
43. There is another evil of the day that I would were “sufficient” unto it.767 Matt. vi. 34. For by eating and drinking we repair the daily decays of the body, until Thou destroyest both food and stomach, when Thou shall destroy my want with an amazing satiety, and shalt clothe this corruptible with an eternal incorruption.768 1 Cor. xv. 54. But now is necessity sweet unto me, and against this sweetness do I fight, lest I be enthralled; and I carry on a daily war by fasting,769 In Augustin’s time, and indeed till the Council of Orleans, A.D. 538, fasting appears to have been left pretty much to the individual conscience. We find Tertullian in his De Jejunio lamenting the slight observance it received during his day. We learn, however, from the passage in Justin Martyr, quoted in note 4, on p. 118, above, that in his time it was enjoined as a preparation for Baptism. oftentimes “bringing my body into subjection,”770 1 Cor. ix. 27. and my pains are expelled by pleasure. For hunger and thirst are in some sort pains; they consume and destroy like unto a fever, unless the medicine of nourishment relieve us. The which, since it is at hand through the comfort we receive of Thy gifts, with which land and water and air serve our infirmity, our calamity is called pleasure.
44. This much hast Thou taught me, that I should bring myself to take food as medicine. But during the time that I am passing from the uneasiness of want to the calmness of satiety, even in the very passage doth that snare of concupiscence lie in wait for me. For the passage itself is pleasure, nor is there any other way of passing thither, whither necessity compels us to pass. And whereas health is the reason of eating and drinking, there joineth itself as an hand-maid a perilous delight, which mostly tries to precede it, in order that I may do for her sake what I say I do, or desire to do, for health’s sake. Nor have both the same limit; for what is sufficient for health is too little for pleasure. And oftentimes it is doubtful whether it be the necessary care of the body which still asks nourishment, or whether a sensual snare of desire offers its ministry. In this uncertainty does my unhappy soul rejoice, and therein prepares an excuse as a defence, glad that it doth not appear what may be Sufficient for the moderation of health, that so under the pretence of health it may conceal the business of pleasure. These temptations do I daily endeavour to resist, and I summon Thy right hand to my help, and refer my excitements to Thee, because as yet I have no resolve in this matter.
45. I hear the voice of my God commanding, let not “your hearts be overcharged with surfeiting and drunkenness.”771 Luke xxi. 34. “Drunkenness,” it is far from me; Thou wilt have mercy, that it approach not near unto me. But “surfeiting” sometimes creepeth upon Thy servant; Thou wilt have mercy, that it may be far from me. For no man can be continent unless Thou give it.772 Wisd. viii. 21. Many things which we pray for dost Thou give us; and what good soever we receive before we prayed for it, do we receive from Thee, and that we might afterwards know this did we receive it from Thee. Drunkard was I never, but I have known drunkards to be made sober men by Thee. Thy doing, then, was it, that they who never were such might not be so, as from Thee it was that they who have been so heretofore might not remain so always; and from Thee, too was it, that both might know from whom it was. I heard another voice of Thine, “Go not after thy lusts, but refrain thyself from thine appetites.”773 Ecclus. xviii. 30. And by Thy favour have I heard this saying likewise, which I have much delighted in, “Neither if we eat, are we the better; neither if we eat not, are we the worse;”774 1 Cor. viii. 8. which is to say, that neither shall the one make me to abound, nor the other to be wretched. I heard also another voice, “For I have learned, in whatsoever state I am, therewith to be content, I know both how to be abased, and I know how to abound . . . I can do all things through Christ which strengtheneth me.”775 Phil. iv. 11–14. Lo! a soldier of the celestial camp—not dust as we are. But remember, O Lord, “that we are dust,”776 Ps. ciii. 14. and that of dust Thou hast created man;777 Gen. iii. 19. and he “was lost, and is found.”778 Luke xv. 32. Nor could he do this of his own power, seeing that he whom I so loved, saying these things through the afflatus of Thy inspiration, was of that same dust. “I can,” saith he, “do all things through Him which strengtheneth me.”779 Phil. iv. 13. Strengthen me, that I may be able. Give what Thou commandest, and command what Thou wilt.780 In his De Dono Persev. sec. 53, he tells us that these words were quoted to Pelagius, when at Rome, by a certain bishop, and that they excited him to contradict them so warmly as nearly to result in a rupture between Pelagius and the bishop. He confesses to have received, and when he glorieth, he glorieth in the Lord.781 1 Cor. i. 31. Another have I heard entreating that he might receive,—“Take from me,” saith he, “the greediness of the belly;”782 Ecclus. xxiii. 6. by which it appeareth, O my holy God, that Thou givest when what Thou commandest to be done is done.
46. Thou hast taught me, good Father, that “unto the pure all things are pure;”783 Titus i. 15. but “it is evil for that man who eateth with offence;”784 Rom. xiv. 20. “and that every creature of Thine is good, and nothing to be refused, if it be received with, thanksgiving;”785 1 Tim. iv. 4. and that “meat commendeth us not to God;”786 1 Cor. viii. 8. and that no man should “judge us in meat or in drink;”787 Col. ii. 16. and that he that eateth, let him not despise him that eateth not; and let not him that eateth not judge him that eateth.788 Rom. xiii. 23. These things have I learned, thanks and praise be unto Thee, O my God and Master, who dost knock at my ears and enlighten my heart; deliver me out of all temptation. It is not the uncleanness of meat that I fear, but the uncleanness of lusting. I know that permission was granted unto Noah to eat every kind of flesh789 He here refers to the doctrine of the Manichæans in the matter of eating flesh. In his De Mor. Manich. secs. 36, 37, he discusses the prohibition of flesh to the “Elect.” From Ep. ccxxxvi. we find that the “Hearers” had not to practice abstinence from marriage and from eating flesh. For other information on this subject, see notes, pp. 66 and 83. that was good for food;790 Gen. ix. 3. that Elias was fed with flesh;791 1 Kings xvii. 6. that John, endued with a wonderful abstinence, was not polluted by the living creatures (that is, the locusts792 Matt. iii. 4. ) which he fed on. I know, too, that Esau was deceived by a longing for lentiles,793 Gen. xxv. 34. and that David took blame to himself for desiring water,794 2 Sam. xxiii. 15–17. and that our King was tempted not by flesh but bread.795 Matt. iv. 3. And the people in the wilderness, therefore, also deserved reproof, not because they desired flesh, but because, in their desire for food, they murmured against the Lord.796 Num. xi.
47. Placed, then, in the midst of these temptations, I strive daily against longing for food and drink. For it is not of such a nature as that I am able to resolve to cut it off once for all, and not touch it afterwards, as I was able to do with concubinage. The bridle of the throat, therefore, is to be held in the mean of slackness and tightness.797 So all God’s gifts are to be used, but not abused; and those who deny the right use of any, do so by virtually accepting the principle of asceticism. As Augustin, in his De Mor. Ecc. Cath. sec. 39, says of all transient things, we “should use them as far as is required for the purposes and duties of life, with the moderation of an employer instead of the ardour of a lover.” And who, O Lord, is he who is not in some degree carried away beyond the bounds of necessity? Whoever he is, he is great; let him magnify Thy name. But I am not such a one, “for I am a sinful man.”798 Luke v. 8. Yet do I also magnify Thy name; and He who hath “overcome the world”799 John xvi. 33. maketh intercession to Thee for my sins,800 Rom. viii. 34. accounting me among the “feeble members” of His body,801 1 Cor. xii. 22. because Thine eyes saw that of him which was imperfect; and in Thy book all shall be written.802 Ps. cxxxix. 16; he similarly applies this passage when commenting on it in Ps. cxxxviii. 21, and also in Serm. cxxxv.
CAPUT XXXI. Ut se gerit ad tentationes gulae.
43. Est alia malitia diei, quae utinam sufficiat ei. Reficimus enim quotidianas ruinas corporis edendo et bibendo, priusquam escas et ventrem destruas, cum occideris indigentiam meam satietate mirifica, et corruptibile hoc indueris incorruptione sempiterna (Ibid., 53). Nunc autem suavis est mihi necessitas, et adversus istam suavitatem pugno ne capiar; et quotidianum bellum gero in jejuniis, saepius in servitutem redigens corpus meum (I Cor. IX, 27); et dolores mei voluptate pelluntur. Nam fames et sitis quidam dolores sunt; urunt, et sicut febris necant, nisi alimentorum medicina succurrat. Quae quoniam praesto est, ex consolatione munerum tuorum, in quibus nostrae infirmitati terra et aqua et coelum serviunt, calamitas deliciae vocantur .
44. Hoc me docuisti, ut quemadmodum medicamenta, sic alimenta sumpturus accedam. Sed dum ad quietem satietatis ex indigentiae molestia transeo, in ipso transitu mihi insidiatur laqueus concupiscentiae. Ipse enim transitus voluptas est, et non est alius qua transeatur quo transire cogit necessitas. Et cum salus sit causa edendi et bibendi, adjungit se tanquam pedissequa periculosa jucunditas, et plerumque praeire conatur, ut ejus causa fiat quod salutis causa me facere vel dico, vel volo. Nec idem modus utriusque est: nam quod saluti satis est, delectationi parum est. 0798 Et saepe incertum fit utrum adhuc necessaria corporis cura subsidium petat, an voluptaria cupiditatis fallacia ministerium suppetat. Ad hoc incertum hilarescit infelix anima, et in eo praeparat excusationis patrocinium, gaudens non apparere quid satis sit moderationi valetudinis, ut obtentu salutis obumbret negotium voluptatis. His tentationibus quotidie conor resistere, et invoco dexteram tuam ad salutem meam, et ad te refero aestus meos, quia consilium mihi de hac re nondum stat.
45. Audio vocem jubentis Dei mei: Non graventur corda vestra in crapula et ebrietate (Luc. XXI, 34). Ebrietas longe est a me; misereberis, ne appropinquet mihi. Crapula autem nonnunquam subrepit servo tuo; misereberis, ut longe fiat a me. Nemo enim potest esse continens, nisi tu des. Multa nobis orantibus tribuis; et quidquid boni antequam oraremus accepimus, a te accepimus; et ut hoc postea cognosceremus, a te accepimus. Ebriosus nunquam fui, sed ebriosos a te sobrios factos ego novi. Ergo a te factum est ut hoc non essent qui nunquam fuerunt, a quo factum est ut hoc non semper essent qui fuerunt, a quo etiam factum est ut scirent utrique a quo factum est. Audivi aliam vocem tuam: Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere (Eccli. XVIII, 30). Audivi et illam ex munere tuo quam multum amavi: Neque si manducaverimus, abundabimus; neque si non manducaverimus, deerit nobis (I Cor. VIII, 8). Hoc est dicere, Nec illa res me copiosum faciet, nec illa aerumnosum. Audivi et alteram: Ego enim didici in quibus sum sufficiens esse; et abundare novi, et penuriam pati novi. Omnia possum in eo qui me confortat (Philipp. IV, 11-13). Ecce miles castrorum coelestium, non pulvis quod nos sumus. Sed memento, Domine, quia pulvis sumus, et de pulvere fecisti hominem (Psal. CII, 14; et Gen. III, 19), et perierat, et inventus est (Luc. XV, 24, 32). Nec ille in se potuit, quia idem pulvis fuit, quem talia dicentem afflatu tuae inspirationis adamavi: Omnia possum, inquit, in eo qui me confortat. Conforta me, ut possim. Da quod jubes, et jube quod vis. Iste se accepisse confitetur, et quod gloriatur, in Domino gloriatur (I Cor. I, 30, 31). Audivi alium rogantem ut accipiat: Aufer a me, inquit, concupiscentias ventris (Eccli. XXIII, 6). Unde apparet, sancte Deus meus, te dare, cum fit quod imperas fieri.
46. Docuisti me, Pater bone, Omnia munda mundis; sed malum esse homini qui per offensionem manducat (Rom. XIV, 20); et omnem creaturam tuam bonam esse, nihilque abjiciendum quod cum gratiarum actione percipitur (I Tim. IV, 4); et quia esca nos non commendat Deo (I Cor. VIII, 8). et ut nemo nos judicet in cibo aut in potu (Coloss. II, 16); et ut qui manducat non manducantem non spernat; et qui non manducat, manducantem non judicet (Rom. XIV, 3). Didici haec; gratias tibi, laudes tibi Deo meo, magistro meo, pulsatori aurium mearum, illustratori cordis mei: eripe me al 0799 omni tentatione. Non ego immunditiam obsonii timeo, sed immunditiam cupiditatis. Scio Noe omne carnis genus quod cibo esset usui manducare permissum (Gen. IX, 2, 3); Eliam cibo carnis refectum (III Reg. XVII, 6); Joannem mirabili abstinentia praeditum, animalibus, hoc est locustis, in escam cedentibus (Matth. III, 4) non fuisse pollutum. Et scio Esau lenticulae concupiscentia deceptum (Gen. XXV, 34); et David propter aquae desiderium a seipso reprehensum (II Reg. XXIII, 15-17); et Regem nostrum non de carne, sed de pane esse tentatum (Matth. IV, 3). Ideoque et populus in eremo, non quia carnes desideravit, sed quia escae desiderio adversus Dominum murmuravit, meruit improbari (Num. XI).
47. In his ergo tentationibus positus, certo quotidie adversus concupiscentiam manducandi et bibendi: non enim est quod semel praecidere et ulterius non attingere decernam, sicut de concubitu potui. Itaque freni gutturis temperata relaxatione et constrictione tenendi sunt. Et quis est, Domine, qui non rapiatur aliquantulum extra metas necessitatis? Quisquis est, magnus est; magnificet nomen tuum. Ego autem non sum, quia peccator homo sum. Sed et ego magnifico nomen tuum; et interpellat te pro peccatis meis (Rom. VIII, 34), qui vicit saeculum (Joan. XVI, 33), numerans me inter infirma membra corporis sui, quia et imperfectum ejus viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur (Psal. CXXXVIII, 16).