Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sermo Decimus Quintus. Samech.
Sermo Vigesimus Primus. Schin.
Sermo Vigesimus Secundus. Tau.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
1265 (Cap. I. — Vers. 1) . Quoniam, multi conati sunt ordinare narrationem rerum.
(Vers. 2.) Sicut tradiderunt, inquit, nobis qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt Verbi.
(Vers. 3) . Visum est, inquit, et mihi.
(Vers. 11.) Apparuit autem illi Angelus Domini stans a dextris altaris incensi.
(Vers. 15.) Et erit magnus coram Domino.
(Vers. 15.) Et Spiritu, inquit, sancto replebitur adhuc in utero matris suae.
(Vers. 16.) Multos, inquit, filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum.
(Vers. 17.) Praeibit in conspectu Domini in spiritu et virtute Eliae.
(Vers. 22.) Erat annuens illis, et remansit mutus.
(Vers. 34.) Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud quoniam virum non cognovi?
(Vers. 36.) Ecce, inquit, ancilla Domini, contingat mihi secundum verbum tuum.
(Vers. 56.) Mansit autem Maria cum illa mensibus tribus: et reversa est in domum suam.
(Vers. 67.) Et Zacharias pater ejus impletus est Spiritu sancto, et prophetabat dicens.
(Vers. 76.) Et tu puer propheta Altissimi vocaberis.
(Vers. 2.) Haec, inquit, professio prima facta est.
(Vers. 9.) Ecce angelus Domini stetit ante illos.
(Vers. 19.) Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo.
(Vers. 29.) Nunc, inquit, dimitte servum tuum.
(Vers. 35.) Et tuam, inquit, ipsius animam pertransibit gladius.
(Vers. 42.) Et cum facti essent illi anni duodecim.
(Vers. 49.) Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in propria patris mei oportet me esse?
(Vers. 51.) Et venit Nazareth, et erat subditus illis.
(Cap. III. — Vers. 2.) Factum est verbum Domini super Joannem Zachariae filium in deserto.
(Vers. 4.) Vox clamantis in deserto.
(Vers. 9.) Quia jam securis ad radices arborum posita est.
(Cap. IV. — Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum ab Spiritu, ut tentaretur a diabolo.
(Vers. 2.) Quadraginta autem dies.
(Vers. 3.) Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.
(Vers. 4.) Scriptum est quoniam non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei.
(Vers. 9.) Et duxit illum, inquit, in Hierusalem, et statuit eum supra pinnam templi.
(Vers. 13.) Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo usque ad tempus.
(Vers. 14.) Et regressus est Jesus in virtute Spiritus, in Galilaeam.
(Vers. 18.) Spiritus Domini super me.
(Vers. 24.) Amen dico vobis quod nemo propheta acceptus est in patria sua.
(Vers. 25.) In veritate dico vobis: Multae viduae fuerunt in diebus Eliae.
(Vers. 8.) Exi, inquit, a me, Domine quia homo peccator sum.
(Vers. 13.) Et continuo lepra ejus discessit ab eo.
(Vers. 20.) Quorum fidem, ut vidit.
(Vers. 23.) Quid est facilius dicere: Dimissa sunt tibi peccata tua aut dicere: Surge, et ambula?
(Vers. 30.) Quare cum Publicanis et peccatoribus manducat et bibit?
(Vers. 31.) Non egent qui sani sunt, medico sed qui male habent.
(Vers. 35.) Venient autem dies, cum auferetur ab illis sponsus.
(Vers. 37.) Et nemo mittit vinum novum in utres veteres.
(Vers. 13.) Vocavit, inquit, discipulos suos, et elegit duodecim ex ipsis:
(Vers. 17.) Et descendit, inquit, cum illis, et stetit in loco pede plano.
(Vers. 24.) Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram!
(Vers. 26.) Vae cum bene vobis dixerint omnes homines!
(Vers. 23.) Beatus, inquit, qui in me non fuerit scandalizatus.
(Vers. 24.) Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri?
(Vers. 25.) Ecce qui in veste pretiosa sunt in domibus regum sunt.
(Vers. 26.) Sed quid existis videre? Prophetam? Utique dico vobis, et plus quam propheta hic est.
(Vers. 28.) Nam qui minor est, inquit, in regno coelorum, major est eo.
(Vers. 32.) Cantavimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis.
(Vers. 37.) Et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix.
(Vers. 44.) Lacrymis suis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
(Vers. 45.) Ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos.
(Cap. VIII. — Vers. 21.) Mater et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt, et faciunt.
(Vers. 24.) At ille surgens, increpavit ventum.
(Vers. 27.) Qui multis, inquit, temporibus agebatur.
(Vers. 34.) Viderunt, hoc magistri gregum, et fugerunt.
(Vers. 37.) Quia timore magno tenebantur
(Vers. 46.) Tetigit me aliquis nam ego cognovi virtutem de me exisse.
(Vers. 49.) Venerunt, inquit, servi dicentes principi: Noli vexare illum, filia tua mortua est.
(Vers. 20.) Dixit autem illis: Vos quem me esse dicitis? Respondit Simon Petrus, Christum Dei.
(Vers. 31.) Dicebant excessum ejus quem completurus erat in Hierusalem.
(Vers. 34.) Et inter haec verba facta est nubes, et obumbravit eos.
(Vers. 35.) Hic est filius meus dilectus, ipsum audite.
(Vers. 36.) Et dum fit vox, inventus est Jesus solus.
(Vers. 48.) Quicumque receperit puerum istum in nomine meo.
(Vers. 50) . Sinite eos, et nolite prohibere qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
(Vers. 60.) Sine, mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, annuntia regnum Dei.
(Cap. X. — Vers. 3.) Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
(Vers. 4.) Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta.
(Vers. 4.) Et neminem salutaveritis in via.
(Vers 30.) Homo quidam ex Hierusalem descendebat in Hiericho, et incidit in latrones.
(Vers. 34.) Et alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum.
(Vers. 35.) Quodcumque supererogaveris, revertens reddam tibi.
(Vers. 17.) Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.
(Vers. 20) . Quod si in Spiritu Dei ego ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei.
(Vers. 33.) Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit, neque sub modio, sed supra candelabrum.
(Vers. 39.) Nunc vos, Pharisaei, prius quod deforis est calicis et catini mundatis.
(Vers. 41.) Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis.
(Vers. 6.) Arborem fici quidam habuit plantatam in vinea sua.
(Vers. 8.) Remitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam cophinum stercoris.
(Vers. 13.) Peregre profectus est in regionem longinquam.
(Vers. 14.) Facta est fames per regionem illam.
(Vers. 15.) Abiit itaque, et adhaesit uni civium.
(Vers. 16.) Et cupiebat, inquit, siliquis implere ventrem suum.
(Vers. 17.) In se autem reversus dixit: Quantis panibus mercenarii patris mei abundant!
(Vers. 18.) Pater, peccavi in coelum, et coram te.
(Vers. 19.) Jam non sum dignus vocari filius tuus.
(Vers. 24.) Quia filius perierat, et inventus est: mortuus fuerat, et revixit.
(Vers. 31.) Fili, tu semper mecum fuisti
(Cap. XVI. — Vers. 13.) Nemo servus potest duobus dominis servire
(Vers. 9.) Facite vobis amicos de iniquo mammona
(Vers. 12.) Si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis?
1469 (Vers. 16.) Lex et prophetae usque ad Joannem.
(Vers. 19.) Homo autem quidam dives induebatur purpuram.
(Vers. 4.) Si septies conversus fuerit ad te, dimitte illi?
(Vers. 27.) Edebant enim et bibebant uxores ducebant, et nubebant.
(Vers. 34.) In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus adsumetur, et alter relinquetur.
(Vers. 36) . Et respondentes dixerunt: ubi, Domine?
(Vers. 37) . Ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae.
(Vers. 25.) Facilius camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
(Vers. 20.) Honora patrem et matrem.
(Vers. 35.) Factum est autem cum appropinquasset Hiericho, quidam caecus sedebat secus viam.
(Cap. XIX. — Vers. 2.) Et ecce vir nomine Zachaeus.
(Vers. 4.) Quia illa parte erat transiturus Dominus.
(Vers. 40.) Si hi tacuerint, lapides clamabunt.
(Cap. XX. — Vers. 9.) Vineam plantavit homo.
(Vers. 24.) Cujus habet imaginem et inscriptionem?
(Vers. 28.) Si frater alicujus mortuus fuerit.
(Cap. XXI. Vers. 6.) Non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur.
(Vers. 9.) Cum autem audieritis praelia et opiniones praeliorum.
(Vers. 20.) Cum videritis circumdari ab exercitu Hierusalem.
(Vers. 23.) Vae illis quae in utero habent, et ubera dant in illis diebus!
(Vers. 25.) Et erunt signa in sole et luna et stellis.
(Vers. 29.) Et ego quidem dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum.
(Vers. 42, 43.) Pater, si possibile est, transfer a me calicem istum.
(Vers. 42.) Non mea voluntas, sed tua fiat.
(Vers. 48.) Juda, osculo Filium hominis tradis?
(Vers. 54, 55.) Petrus vero sequebatur a longe.
(Vers. 11.) Et indutum illum veste alba remisit.
(Vers. 43.) Amen, amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso.
(Vers. 46.) In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum.
Commentarius In Cantica Canticorum E Scriptis Sancti Ambrosii A Guillelmo, Quondam Abbate Sancti Theoderici, Postea Monacho Signiacensi, Collectus.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Historiae De Excidio Hierosolymitanae Urbis Anacephalaeosis, Id Est Omnium pene quae in superioribus dicta sunt libris Repetitio.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Elenchus Manuscriptorum Necnon Editorum Codicum Ad Quos Exacta Et Castigata Sunt Ea Sancti Ambrosii Opera Quae In Hoc Primo Tomo Comprehenduntur.
Libri Hexaemeron. Collati sunt cum mss.
Liber De Paradiso. Collatus est cum mss.
Libri De Cain Et Abel. Castigati sunt ad mss.
Liber De Noe Et Arca. Recensitus est ad mss.
Libri De Abraham. Collati sunt cum mss.
Liber De Isaac Et Anima. Castigatus est ad mss.
Liber De Bono Mortis. Collatus est cum mss.
De Jacob Et Vita Beata. Recensitus est ad mss.
De Fuga Saeculi. Castigatus est ad mss.
De Joseph Patriarcha. Collatus est cum mss.
De Benedictione Patriarcharum. Castigatus est ad mss.
De Elia Et Jejunio. Collatus est ad mss.
De Nabuthe Jesraelita. Recensitus est ad mss.
Liber De Tobia, Necnon Libri De Interpellationibus Job Et David. Collati sunt cum mss.
Apologia David Prior. Collata est cum mss.
Apologia Posterior. Castigata est ad mss.
Enarrationes In Psalmos XII. Collatae sunt cum mss.
Enarratio In Psalmum CXVII. Recensita est ad mss.
Expositio In Lucam. Castigata est ad mss.
Index Rerum Et Sententiarum.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Expositio Evangelii Secundum Lucam.
Anacephalaeosis Historiae De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
(Vers. 51-53.) Putatis quod pacem veni dare in terram? Non dico vobis, sed separationem. Erunt autem ex hoc quinque in domo una divisi, tres in duos, et duo in tres dividentur. Pater in filium, et filius in patrem dividentur: mater in filiam, et filia in matrem: 1734C socrus in nurum suam, et nurus in socrum suam.
134. Cum in omnibus fere Evangelicis locis spiritualis intellectus operetur; tamen in praesenti maxime ne quem duritia nudae expositionis offendat, spiritali altitudine sensus series temperanda est: praesertim cum sacrosancta religio moralibus disciplinis, et mitibus pietatis exemplis etiam fidei exsules ad reverentiam tamen sui clementer invitet; ut praevia fidei disciplina mansuetudine sui superstitionum dura dissolvat, et obnoxias erroribus mentes cogat etiam fide credere, quas potuit pietate mulcere. Etenim cum fidei alta pectoribus non capiuntur infirmis, per ea quae praecepta sunt, ea quae veneranda sunt, aestimantur; ut justa de justo, sancta 1443 de sancto bonorum suorum bonum testentur 1734D auctore.
135. Ergo Dominum illum qui simul divinitatis reverentiam, et pietatis gratiam suadere complexus est dicens: Diliges Dominum Deum tuum . . . . et diliges proximum tuum (Luc. X, 27) ; ita nunc mutatum esse opinabimur, ut abolere necessitudinum nomina, collidere pietatis affectus, charissimorum pignorum dissidia mandasse credamus? Et quomodo ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. II, 14) ? Quomodo ipse dicit: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV, 27) , si parentes a filiis, filios a parentibus dissidio necessitudinis 1735A separaturus advenit? Quomodo Maledictus qui non honorat patrem (Deut. XXVII, 16) , religiosus qui deserit?
136. Sed si advertamus quia prima causa religionis, secunda pietatis est, enodem etiam hanc aestimabimus quaestionem; oportet enim ut divinis humana posthabeas. Nam si officium parentibus exhibendum est, quanto magis auctori parentum, cui gratiam etiam pro parentibus tuis debes! Aut si illi omnino non recognoscunt parentem, quemadmodum tu recognoscas? Non igitur dicit renuntiandum esse pignoribus, sed Deum omnibus praeferendum. Denique habes in alio libro: Qui diligit patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus (Matth. X, 37) . Non diligere parentes, sed eos Deo praeferre prohiberis; 1735B etenim naturae pignora Domini beneficia sunt: nec quisquam debet plus amare beneficium quod accepit, quam Deum a quo beneficium servatur acceptum. Ergo etiam secundum litteram pie intelligentibus expositio religiosa non deest; subest tamen quo altius referendum putemus hunc sensum, quia addidit:
(Ibid.) Erunt ex hoc quinque in domo una divisi, tres in duos, et duo in tres dividentur.
137. Qui sunt enim quinque, cum sex personarum facta videatur subjectio, patris et filii, matris et filiae, socrus et nurus? Quamquam eadem mater quae socrus accipi possit, quae enim mater est filii, socrus ejus uxoris est; ut juxta litteram quoque numeri non absurda sit ratio, liquidoque clareat fidem 1735C vinculis nexam non esse naturae, quo licet officio pietatis obnoxii, fide tamen liberi sunt.
138. Non incongruum quoque videtur si mystica interpretatione enodemus hunc sensum. Domus una, homo unus est. Unusquisque enim domus aut Dei est, aut diaboli. Itaque domus spiritualis, homo est spiritualis, sicut habemus in epistola Petri: Et vos tamquam lapides vivi aedificamini domus spiritualis in sacerdotium sanctum (I Pet. II, 5) . In hac ergo domo duo in tres, tres in duos dividuntur. Duos legimus frequenter animam et corpus (Matth. XVIII, 19) . Quod si duobus in terra convenerit, effecit utraque unum. Et alibi: Castigo corpus meum, et servituti redigo (I Cor. IX, 27) . Aliud est quod servit, aliud cui subjicitur.
1735D 139. Si duos agnovimus, etiam tres agnoscamus: 1444 quod proclive ex illis duobus est intelligere. Tres enim animae in corpore affectiones sunt: una rationabilis, alia concupiscibilis, tertia impetibilis, hoc est, λογιστικὸν, ὀρεκτικὸν, ὀργιστικόν. Non ergo duo in duos: sed duo in tres, et tres in duos dividentur; etenim per adventum Christi homo qui erat irrationabilis 1736A rationabilis factus est. Ante eramus similes bestiarum quae rationem nesciunt, eramus carnales, eramus terreni juxta illam sententiam: Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19) . Venit Dei Filius, misit Spiritum suum in corda nostra; facti sumus filii spirituales.
140. Possumus dicere quia in hac domo sunt alii quinque, id est, odor, tactus, gustus, visus, auditus. Ergo si secundum ea quae audimus aut legimus, separato sensu visus atque auditus, excludamus superfluas corporis voluptates, quae gustu, tactuque, et odore pariuntur, duos in tres dividimus, eo quod mentis habitus vitiorum non capiatur illecebris, sed aemulatione virtutis a lenociniis se voluptatis abducat: et ne fiat omnium una consensio, quae 1736B praecipitet in errorem, sed dividendo se separent desideria cordis, et officia virtutis. Aut si quinque sensus accipimus corporales, vitia jam corporis et peccata se separant. Et fortasse quinque sunt quos fratres suos ille in Evangelio dives luxuriosus appellat (Luc. XVI, 28) , qui cruciari describitur apud inferos, quibus mandari rogat ut noverint in hoc saeculo delicias abdicandas, ut possint requiem habere post saeculum, studio virtutis.
141. Possunt etiam (Cf. Aug. lib. II contra Jul. Pelag., cap. 5) videri caro atque anima ab odore, tactu, gustuque luxuriae separata, in una domo se adversus incursantia vitia dividentes, caro et anima subjicientes se legi Dei, et removentes a lege peccati: quorum licet dissensio per praevaricationem 1736C primi hominis in naturam se verterit; ut nequaquam sibi paribus ad virtutem studiis convenirent; tamen per crucem Domini Salvatoris tam inimicitiis, quam etiam mandatorum lege vacuatis in societatis concordiam congruerunt, posteaquam Christus e coelo pax nostra descendens, fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvit, inimicitias in carne sua lege mandatorum in decretis evacuans; ut duos conderet in uno novo homine faciens pacem, et reconciliaret utrosque in uno corpore Deo (Ephes. II, 14-16) . Quis est uterque, nisi unus interior, alter exterior? Alter animae spectat vigorem, alterum refert ad corporis sensum; quamquam in se separabilis affectus conspiratione concordent, cum caro subjecta meliori, salutaribus obedit imperiis: non quod in naturam 1736D animae subtilitate materiae transfusa demigret, sed quia deliciis abdicatis, ab omni defaecata labe vitiorum, coelestis conversationis tramitem obedientiae affectione gradiatur: jam non ut antea legi mentis repugnans, sed per legem mentis et spiritum vitae liberata a lege peccati; ut animae caro fiat appendix, 1737A non jam lena vitiorum, sed aemula quaedam et quasi pedissequa virtutis.
1445 142. Et rursus quando anima corporis non connivet illecebris, nec carnalium voluptatum delectatione vincitur, sed mens pura mundique hujus exuta famulatu, sensus corporis in suas illicit et attrahit voluptates; ut audiendi legendique usu incrementa virtutis epuletur, atque interioris succi spiritualibus nescitura famem satietur alimentis. Etenim (Cf. Aug. lib. II cont. Jul. Pelag., c. 5) oratio cibus mentis est, praeclaraque alimonia suavitatis, quae membra non oneret, neque se in naturae pudenda, sed in ornamenta convertat; cum libidinum volutabrum commutatur in Dei templum, diversoriumque vitiorum sacrarium incipit esse virtutum. 1737B Quod utique tunc facit cum caro in naturam regressa, vigoris sui agnoscit altricem, atque ausu deposito contumaciae, moderantis animae conjugatur arbitrio: qualis fuit cum inhabitanda paradisi secreta suscepit, antequam veneno pestiferi serpentis infecta, sacrilegam famem sciret, divinorumque memoriam praeceptorum animae sensibus inhaerentem, edacitatis studio praeteriret.
143. Hinc peccatum manasse proditur, tamquam corpore animaque genitoribus, dum corporis natura tentatur, anima male sana compatitur. Quae si appetentiam corporis refrenasset, in ipso ortu exstincta esset origo peccati, quam velut virili infusam corporis motu, madefacta anima etiam sui vigore corrupto, alienis gravis operibus parturivit. Etenim ille 1737C violentior et fortior sexus quodam valido impetu velut virilis fertur affectus: haec molliorem quam vehementiorem studet tenere rationem. Ex his itaque diversarum cupiditatum motus adolevit.
144. Sed ubi in se anima redit, deformis partus pudore conventa, degeneres abjurat haeredes abdicans motus, exosa peccatum. Caro quoque gravium laborum defenerata sorte, et usura injuriae miserabilis fatigata, ubi se cupiditatibus suis quas sibi ipsa generavit, tamquam sentibus mundi doluit esse confixam, veterem hominem festinat exuere; ut se sibi auferat, ne improvidam parentem successio peritura destituat. Rursus cupiditatum irrationabilis motus, quasi cujusdam formae decore fucato, voluptatis lenociniis illectans, eam sibi tamquam in usum societatis 1737D adscivit: ita velut quaedam corporis atque animae nurus voluptas motui pravae cupiditatis innubit.
145. Ergo quamdiu mansit in una domo, conspirantibus vitiis, individua inseparabilisque consensio, nulla videbatur esse divisio. Ubi vero Christus ignem 1738A quo delicta carnis exureret, vel gladium qui significat exertae aciem potestatis, quo spiritus medullarumque secreta penetrantur, misit in terras; tunc caro atque anima regenerationis innovata mysteriis, oblita quod erat, incipit esse quod non erat: ac sic veteris vitii, quamvis sibi ante dilecti, societatem secernit, et quasi prodigae copulam posteritatis eliminat; ut dividantur parentes in filios, dum intemperans motus temperantia corporis abdicatur, et anima 1446 declinat consortium culpae, nec extrariae illi et foris sumptae locus remanet voluptati.
146. Filii quoque in parentes dividuntur, dum renovati hominis censuram senilem vitia vetusta declinant, pietatisque normam voluptas adolescentior, tamquam seriae domus refugit disciplinam. Non 1738B incongruum quoque est si putemus quod et isti ideo se dividant, ut meliores fiant parentibus; maxime cum in posterioribus dixerit: Si quis venit ad me, et non odit patrem aut matrem, aut filios, et fratres, et sorores, etiam et animam suam, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV, 26) . Et ideo secundum simplicem intelligendi formam, gentilibus parentibus qui Christum sequitur filius antefertur; religio enim praestat pietatis officiis.
147. Illud quoque secundum altiorem interpretationem, quia de carne peccatum nascitur, et velut in utero carnis operatur, de quo ait Apostolus: Si autem quod nolo hoc ago, jam non ego illud operor: sed quod habitat in me peccatum (Rom. VII, 20) . Cum pro vita mundi hujus effusus Domini sanguis aboleverit vitia, 1738C in gratiam ex offensione convertitur: Superabundavit enim peccatum, ut superabundaret gratia (Rom. V, 20) ; fitque ut ex peccato orta poenitentia ad conversionem propositi, et ad cupiditatem gratiae spiritalis impellat. Itaque quod erat mihi ad mortem, hoc erit in salutem. Ergo peccatum irriguo fontis ablutum, ab ea unde generatum est carne secernitur: et dum unusquisque cupit redimere delictum, fit ex serie culpae studium disciplinae.
148. Concupiscentia quoque rerum malarum, et quidam motus fervidior cupiditatis Dei verbo in appetitum transfunditur divinae charitatis et amoris, atque in eadem natura fit varia disciplina, multoque meliorem quam antea voluptatem sibi mysteriorum coelestium ille corporis atque animae appetitus acquirit. 1738D Alitur enim animus cognitione rerum, et comperta futurorum repromissione sublimior, animae opera vetusta fastidit: Animalis enim homo non percipit quae sunt spiritus Dei; stultitia enim illi est (I Cor. II, 14) : spiritalis autem dijudicat omnia; ipse autem a nemine dijudicatur.