De principio generationis quod est sperma maturum circa vigesimumprimum annum generantium.
Sperma vero quod conveniens estfiliorum generationis, est illud quod est sufficienter decoctum : et hoc est quod in tertio distillat septennio, hoc est, in anno vigesimo primo a nativitate generantis : ante hoc enim tempus ut in pluribus non est sperma complete habens virtutem generandi perfectum aliquid in genere humano : quia quamvis in minori aetate parentum generetur forte ex spermate eorum, tamen in quod generetur, fit debile et infirmum, non complens periodum humanae vitae. Tempus autem determinatum maturi seminis accidit tam viris quam mulieribus, sicut et aliis pluribus animalibus, omnibus enim accidit, quae perfecta secundum statum corporis et animae sunt animalia. In tali autem aetate, aut etiam ante talem aetatem citius impraegnantur juvenculae parvae spissae, quae grossorum sunt renum et multum turgerit in mamillis, quam aliae longiores et macriores sive tenuiores. Sed cum impraegnantur, dolent in
partu dolore magno plusquam aliae mulieres : quoniam in partu inguen habent spissae et multae carnis : et talis caro non est laxabitis, sed est constricta et clausa et conserta vehementer : et ideo frequenter tales lacerantur in partu.
Si autem ante tempus vigesimi primi anni concipiunt, sicut frequentissime evenire solet, tunc major accidit dolor ex corporis incompletione: quoniam nec matricem habent completam ad continendum, nec vulvae fissuram completam ad emittendum partum : et ideo vehementer in partu cruciantur.
Similiter autem mares multum coeuntes citius senescunt, eo quod subtile et calidum per coitum exit ab eis humidum, et remanet viscosum frigidum humectans, et non augens, et illud est causa canitiei et senectutis.
Similiter autem mulieres multos portantes infantes, citius antiquantur et moriuntur, propter humoris naturalis multam in partu emissionem. Est autem opinio quaedam quorumdam de hoc, quod mulier non augetur in longitudinem amplius postquam peperit tres infantes, propter humidi quod in augmentum verti debuerat deperditionem. Haec etiam est causa, quod mulieres quae in annis pubertatis ardebant multo coitus desiderio, amittunt desiderium coeundi postquam plures infantes pepererunt. In partu namque, sicut diximus, exit humor plurimus, cum quo exhalat calor, et humore et, calore naturalibus destitutum corpus non habet desiderium coeundi.
Ut in pluribus autem mulieres post tria septennio, convenientes efficiuntur ad partum : eo quod corpora earum mollia in tanto tempore maturantur, quod tunc est spatii conjunctionis Jovis et Saturni et unius anni solaris : quia in quantitate temporis conjunctionis duarum superiorum stellarum infunditur perfectio corporibus individuorum perfectorum : et haec perfecta virtus infusa per unum solis circulum, signorum circuitu reducitur ad agendum, et adunatur virtus ejus ut sit efficacior : quoniam licet forte aliquis natus non nascatur in conjunctione Jovis et Saturni, et ideo annus vicesimus non terminetur ad iteratam earumdem stellarum conjunctionem, tamen in tanto tempore quantitatem cursus unius conjunctionis perficiunt super generata, et ideo tunc sunt perfecta. De istis tamen in Astronomicis est reddenda ratio. Sed hoc dixisse sufficit ad praesens, quod in vigesimo primo anno perfecto matura est ad concipiendum mulier, et quae ante concipit, immature concipit, ante tempus videlicet maturi seminis.
Viri autem indigent majori tempore quam sit istud : quoniam corpora eorum sunt calori magis resistentia, et ante tempus illud quo perfecte matura sunt corpora virorum, est sperma eorum subtile et aquosum : et tale sperma non est aptum generationi perfectae in genere humano. Sed oportet quod sperma sit glandulosum et grandinosum, quando tangitur, quod sit quasi compositum ex glandulis et partibus grandinis mollibus : quia tunc in spissitudine ejus potest contineri fortis et multus spiritus cum virtute formante perfectum et vigorosum partum, qui spiritus cum virtute sua neque est in subtili spermate : et si esset, evaporaret. Tale autem sperma grandinosum non est in corpore viri, nisi sit jam desiccatum calore juventutis et confortatum et inspissatum et exsiccatum jam in seipso ab humore puerili aetatis juvenilis. Signum autem ejus quod dictum est, quoniam sperma subtile non multum filosum, est principium generationis : sperma autem grandinosum filosum, est ex quo generantur mares. In isto enim tempore oriuntur in viro pili barbae : sed de ortu barbae in viro, jam in antehabitis istius scientiae libris dedimus rationes.
Menstruum etiam mulierum ma turum est in isto tempore, quod ut in pluribus secundum fortitudinem fluxus fluit in finem mensis lunaris, quando Sol et Luna sunt in conjunctione : tunc enim
humiditates corporum movet virtute conjuncta : et ideo in humidis corporibus magis fluunt. In quibusdam tamen magis fluit menstruum in medio mense lunari : quoniam luna tunc est quasi alter sol plena lumine, et movet fortiter corporum humiditates : luna enim humores inferiorum movere habet, sicut determinatum est in libro nostro de Causis et proprietatibus elemendrum et planetarum. Quarumdam autem menstrua fluunt utroque tempore, quae multas in corporibus habent humiditates. Et similiter etiam eisdem temporibus tam viri quam mulieres patiuntur fluxus haemorrhoidarum. Et quia luna sic movet menstruos fluxus in feminis, ideo quidam de falso nomine sapientiae caelestium inaniter gloriantes, dixerunt lunam esse foeminam, eo quod cum sua diminutione mulieribus accidit menstruum in quolibet mense. Est autem luna in veritate qualitatis foe mineae in effectu, quoniam est frigida et humida : sed in sexu neque vir est, neque mulier. Sed de his determinare alterius est negotii. Sunt tamen quaedam mulieres sicci corporis, quibus uno accidit mense, et alio non : et quasdam ego vidi virgines castas jejuniis et vigiliis macerantes corpora, quibus numquam accidit menstruum in pluribus mensibus per multos annos : et ex hoc non infirmabantur. Dicit etiam Aristoteles quod quibusdam non accidit, nisi post tres menses. Mulieres autem quibus accidit omni mense menstruum, cito purgantur post duos videlicet aut post tres dies. Quibus autem accidit menstruum post longum tempus, difficile purgantur ab eo : et in diebus quibus distillat menstruum, sunt valde dolentes : quoniam in distillatione corrupti humoris languet corpus, et quia vias habent arctas et replet eas corruptus humor, destituuntur in corpore. Mulier autem quae saepe habet menstruum, cito recedit et alleviatur corpus earum post ejus recessum. Quibus autem medio modo accidit, hoc est, alternis mensibus, etiam media velocitate pur- gantur. Quibus autem impeditur et abscinditur fluxus menstruorum, aliquando suffocantur ex evaporatione ipsius, quae sursum elevat matricem, ita quod premit spiritualia, et inducit suffocationem. Corpora vero omnium mulierum concepto gravantur menstruo, quousque mundentur, ita quod plus mulieres quando appropinquant ad exitum menstrui, patiuntur matricis suffocationem ex vendsitate elevante eam, donec exit sanguis menstruus aperta matrice.
Causa autem menstrui in corpore mulieris est parvitas caloris consumentis humidum digestum : quod cum incorporari et membris assimilari per ultimam non potest digestionem, suo pondere propellitur ad exitum, resudans ex oriflciis venarum in matricem propter utilitates quas fert conceptui, et renisum extra per os vulvae. Utilitates autem ejus in matrice, sunt cibatio embryonis tempore conceptus : quia in embryone ultima digestione digeritur et assimilatur per calorem qui est in embryone.
Tempus autem naturalissimum impraegnationis quando facilius impraegnatur mulier, postquam emundata est a menstruo, si tunc statim sustineat coitum viri : quoniam quae tunc non possunt impraegnari, signum est quod numquam alio tempore possint impraegnari : et ideo ut frequenter erunt sine prole : quae enim non impraegnantur post menstrui mundationem, habent procul dubio constrictam matricem in interiori orificio : et ideo semen viri aut raro aut numquam recipiunt. Impraegnatae autem tempore impraegnationis non accidit menstruum naturaliter, quoniam necessarium est ad nutrimentum embryonis. Si autem aliquando accidit, nisi parum sit et cito quiescat, inducet debilitatem, et forte mortem conceptui, aut forte sua lubricitate inducit abortum. Mulieribus enim humores viscosos habentibus in lateribus matricis, semper matrix est lenis et lubrica : et ideo non tenent conceptum semen, et efficiuntur steriles. Si autem
nullum eorum quae diximus accidat ei quae menstruat tempore impraegnationis, faciet tamen conceptum debilem et brevi tempore viventem. Plures autem sunt mulieres quae multo utuntur coitu, et desiderant ipsum vehementer, et illis matrices pendent inferius versus locum quo attingit veretrum secum coeuntis : et illae saepe menstrua habent, quoniam viae ad matricem in eis sunt laxae : et calor coitus continue adducit humores.
Mulier etiam plus omnibus aliis feminis animalium habet menstruum propter humiditatem et mollitiem majorem sui corporis, et quia delicatiori et pluri et citius convertibili utitur nutrimento, et quia lene non pilosum habet corpus. Foeminis autem magnorum animalium sibi simile generantibus non accidit hoc : quoniam humor quem habent, transit in corporis quantitatem, et in quibusdam aliis transit in pilos, aut in pennas, aut in squamas, aut alias quasdam partes quae non sunt in mulieris corpore : homo enim solus inter animalia est omnino lenis corporis, et maxime mulier. Transit etiam in aliis quadrupedibus in urinam : quoniam quadrupedia multo habent spissiorem quam mulier, aut vir : quoniam turbidum quod inspissat urinam in quadrupedum foeminis, ejicitur in muliere per menstruum. Vir autem hujusmodi substantiam ejicit cum substantia spermatis : quoniam homo ejicit valde multam sperma respectu sui corporis, plusquam aliquod aliorum animalium, et ideo etiam plus aliis animalibus desiderat coitum.
Viri autem qui plus sperniatizant, sunt qui non sunt multam carnosi vel pingues quoniam in illis transit sperma in nutrimentum corporis. Qui etiam in calore sunt albi, propter humiditatem habent materiam spermatis, licet virtutem sperma facientem et impellentem, habeant paucam : et ideo etiam non est improbabile, quod nigri non multum carnosi neque multum macri, multum habent sperma : quoniam in omnibus plus operatur virtus fortis, quando habet materiam, quam debilis. Cum autem caro multiplicatur in viro, tunc illa humiditas quae materia spermatis est superfluitas, transit in materiam carnis.
Similiter autem mulieres albae pallentes aliquantulum magis trahunt et sugunt vulvis suis sperma quam aliae : ita quod quasi exsugunt et exsiccant et debilitant viros : et hujusmodi quidem causa est aptitudo impraegnationis talium, quoniam albedo significat mollitiem in eis, pallor autem destitutionem a sanguine menstruo superfluo : et tunc magis emundata trahit sperma de veretro sicut vendsa.
Haec igitur sunt principia impraegnationis et generationis in viro et muliere.