De modo exitus spermatis in matricem, et de modo positionis embryonum animalium in matrice matrum suarum, et de factura umbilici.
Est autem praeter omnia dicta advertendum, quod etiam differentia magna est animalium ab. homine, et hominum inter se in emissione spermatis et dispositione embryonis in matrice, in multis enim hominibus et aliis animalibus exitum spermatis pr ae cedit quaedam ventositas exiens, quae resolvitur ex ipso semine : et signum hujus est, quod ejicitur ventositas continue, sperma autem vomitando ejicitur sicut habeat quoddam contrarium retinens partes ejus. Oportet tamen non ignorare, quod cum omnis spermatis ejectione est interclusa ventositas : et ideo ejectio ejus fit per vices, quia ventositas primo ejicit partem unam, et postea aliam : et est quasi vomitus impulsus ex vi ejus quod voluitur, et secundum numerum illarum vomitationum est numerus delectationum in coitu.
Adhuc autem considerandum est, quod quando sperma duravit in matrice tempore longo et impraegnat, tunc continet ipsum tela quaedam : sperma enim cadens in matricem antequam figuretur, simile est humiditati ovi in tela contentae et contextae ex filis : et cum tela exterior aufertur, apparet lilosum, ac si sit plenum venis quibusdam. Omnia autem animalia sive sint volatilia sive gressibilia ovantia, per illum modum ex humiditate in tela existente generantur, sed animalia quae ex utero generant, animalia sibi similia, habent umbilicum adhaerentem matrici, sicut declarabimus inferius, et per illum sugunt a matrice. Quaedam etiam eorum quae ovant et postea generant ex utero, habent etiam umbilicum prope corticem ovorum, per quem postea sugunt a matrice, quando in uteris maternis de testa egrediuntur.Quaedam autem habent utroque istorum modorum umbilicum, sicut habent quaedam piscium,quae intus ovant et extra pariunt.
Adhuc autem animalium eorum quae formantur in matrice, quaedam sunt in tela quadam, et quaedam in secundina. Et voco telam simplicem pellem. Secundina autem est, quae per venas et arterias continuatur ex matrice ad umbilicum, et fert per umbilicum enibryoni spiritum et nutrimentum ex corpore maris : propter quod etiam secundina vocatur, quia est quasi secunda pellis embryonis, ad quam producitur contextio nervorum et venarum embryonis: animal enim primo fit in secundina : et extra secundinam etiam continet ipsum tela, et plures partes illius telae continuantur, et adhaerent matrici per coctilidones : residuum autem quod involvit embryonem, est separatum a matrice. Inter telam autem et secundinam est humiditas aquosa, quae resudat ex foe tu et ex redundantia urinae ipsius, sicut in-
feritis declarabimus : et hanc humiditatem obstetrices vocant Graece stalsaron. Omne autem animal habens umbilicum, cibatur per ipsum : et si matrix habuit coctilidones venarum et arteriarum, erit umbilicus adhaerens illis sicut sit continuus cum ipsis. Si autem lenis est matrix planae superficiei intrinsecus, tunc umbilicus continuabitur superficei matricis, et suget ex ipsa.
Adhuc autem omne animal quadrupes ponitur extensum in matrice propter matricis longitudinem. Animal autem carens pedibus, jacet in matrice super latus suum, sicut est videre in delphino et ceto et aliis piscibus ex utero animalia sibi similia generantibus. Animal autem bipes stat in matrice incurvatum, sicut aves stant in ovo, et homo in matrice : haec enim incurvata stant in matrice, ita quod nasus hominis est inter genua sua, et oculi eorum super genua sua, et aures extra genua sua : hoc melius distinguemus in sequentibus istius libri.
Adhuc autem omnia animalia sive quadrupedia, sive bipedia, sive pedibus carentia, primo ante completam quantitatem tenent capita sua superius in matrice : et cum completa fuerint, et instat tempus partus, tunc vertunt per seipsa capita inferius ad exitum se praeparantia : eo quod partus naturalis est hoc modo, quod caput primo exeat de vulva.
Amplius autem in natis quorumdam quadrupedum, postquam completi sunt ad exitum ex utero, inveniuntur superfluitates stercorum, et aliquando inveniuntur illae superfluitates in intestino secundo quod vocant monoculum, et aliquando inveniuntur in ultimo intestino quod longaonern superius in anatomia appellavimus : et causa hujus est impuritas menstrui sanguinis quem sugunt ex matrice, qui causatur ex crudo et terrestri malo nutrimento animalium istorum : nec diu stat in talibus foetibus talis superfluitas, sed parum, et est nigra sicut corruptus sanguis, quando ejicitur ex ipsis : et haec superfluitas non invenitur in bipedibus. Similiter autem superfluitas humida quae est urina, aliquando invenitur in vesica foetus, et aliquando habet receptaculum proprium in matrice, in quo recipitur, sicut in homine : et foetus qui habent ipsam in vesica propria, parum habent, et non diu tenent antequam nascuntur : sed in aliis diu tenetur in tela quadam, cujus dispositionem nos in sequentibus istius libri declarabimus.
Amplius in matricibus in quibus per coctilidones sugit embryo, quanto magis crescit partus, tanto trahuntur et diminuuntur coctilidones : eo quod totus humor sugitur ad corpus foetus, per eumdem modum quo arescunt coctilidones fructuum auctis et maturatis fructibus, et in fine ab rumpuntur a matrice, sicut fructuum coctilidones abrunipuntur a poro arboris : et tunc cadit foetus sicut cadit fructus.
Factura autem umbilici est sicut fit involutio telae alicujus circa venas quae veniunt ex gibbo hepatis foetus ad secundinam, et per eam adhaerent matrici et sugunt ex ipsa quod redundat ad gibbum hepatis infantis. In pluribus autem embryonum animalium generantium sibi similia inveniuntur quatuor venae, sicut in vaccis, porcis, cervis, et hujusmodi animalibus magnis. In parvis autem animalibus sicut in lepore et glire inveniuntur duae venae in umbilico. In minimis vero sicut in avibus invenitur unica. Istae autem venae quae sugunt nutrimentum, extenduntur in corporibus embryonum, ad omnem partem ferentes nutrimentum : et quaedam earum transeunt inferius per hepatis simam juxta venam quae porta hepatis appellatur, et quaedam vadunt ad venam magnam quae est inter hepar et cor : quaedam autem sparguntur juxta venam quam abhac Arabes vocant. Dividitur autem vena abhac vocatam duo : et quodlibet illius paris continet et involvit unum per telae, quod est ibi juxta radicem ventris, et factura umbilici est super istas quasi coopertorium sit ipsarum : et quando embryo completur, cadunt istae
venae a matrice : et quando magis vigorem accipit embryo, descendit ad loca profunda matricis inferius, et ibi incipit ostendere motus suos : et convertunt se tunc partus sive embryones ad loca quae sunt circa inguina, et gestiunt ad exitum.