Et est DIGRESSIO declarans causam geminorum, et modum et tempus naturalis partus.
Secundum principia igitur a nobis jam posita oportet etiam determinare de causa geminorum : sed causa ipsorum non perfecte cognoscitur, nisi sciamus perfecte qualiter sperma cadit in matricem.
Dico ergo, quod ex parte viri sperma exit per spiritum impellentem, et ideo exit fortiter : et quia spiritus non est continuus, sed interruptus, ideo exit diversis impiilsibus. Est autem interruptus spiritus, eo quod non venit sperma cum spiritu ab uno loco, neque ab uno testiculo, sed a diversis, et eorum a quibus venit, habet in se spiritum : sicque fit, ut vice post vicem quasi vomitando ab ore veretri projiciatur, et quilibet impulsus est compositus ex pluribus motibus, et pluribus quietibus : ad minus autem habet duos motus, et duas quietes, sicut et alius spiritus pulsans : sed prima impulsio fortior est quam secunda, et secunda fortior est quam tertia, et sic deficit : et raro venit ultra tres vel qua- tuor impulsiones : et in istis impulsionibus durat delectatio coitus in viris, et numeratur numero carum. : et aliquando prima propter vigorem spiritus longius in matricem impellit sperma quam secunda, et secunda longius quam tertia, et tertia longius quam quarta : et quando ista longitudo est magna, remanet sperma divisum a spermate : et haec est una causa divisionis spermatis in uno et eodem concubitu.
Tres autem causae divisionis sunt in muliere, quarum una est projectio sui humoris : quod fit per impulsus inaequales, sicut et projectio spermatis viri : et forte divisus humor quem medici vocant sperma mulieris, consequitur divisas partes spermatis virilis. Secunda causa est gltitio matricis quando gluttit sperma viri. Aliquando enim per vices gluttit sperma viri, sicut per vices projicitur, et gluttit forte per unam partem in unum locum matricis, et aliam partem in alium locum, et aliquando sugit ipsum simul, et manet aperta donec totum gluttituin sit : et aliquando etiam licet per vices gluttiat, gluttitum tamen cadit in locum unum. Tertia causa divisionis est motus matricis : quoniam mulier in coitu tres istas habet delectationes, scilicet projiciendo spcrmati similem humorem, et tunc delectatur toties quoties projicit, sicut et vir : et gluttiendo sperma virile, et tunc toties delectatur quoties gluttit: et quando matrix movetur, et tunc toties delectatur quoties motum dat matrix : propter quod quaedam foeminae apprehendunt collum vesicae in vulva, et trahunt, ut sic mota matrice delectentur. Omnibus igitur istis de causis dividitur sperma etiam in uno coitu. : et divisio spermatis quando multum vel sufficiens est in qualibet parte divisa, tunc est causa tot geminorum, quot sunt parte spermatis.
Hac igitur de causa, et adhuc illa quod impraegnatio super impraegnationem est causa geminorum, quando simul dividuntur spermata ambo maris et
foeminae, quoniam unum sine altero non generat, ut patet ex antehabitis. Fit autem diversus numerus geminorum, sicut superius diximus, nec hic repetere oportet.
Cum autem gemini sive unicus per venas umbilici non sufficienter trahunt nutrimentum et spiritum, tunc sunt completi foetus ad exeundum, et tunc instat tempus partus naturalis. Est autem, prout superius disseruimus, pueri facies quasi posita super genua sua, ita quod nasus suus est inter genua sua, et palmae suae jacent super genua sua, et oculi sui altius parum a genibus, et facies sua versa contra dorsum matricis propter cordis sui defensionem Coctilidonibus autem ruptis quasi equitare incipit super plantas suas descendendo : et tunc vigore proprio se vertit, et ad versionem juvat pondus capitis, et pondus membrorum superiorum, et convertendo se scindit telam in qua est, qua scissa effunditur humor qui est in ipsa, et descendendo ampliat inguen matris sicut unguentum quoddam : et tunc aperitur os matricis, et vulva majori apertione qua possunt, ita quod etiam in pluribus discontinuantur et scinduntur, sed ad continuitatem iterum postea revertuntur : et tunc exit foetus, primo porrigens caput, et ultimo pedes. Quando autem primo pedes egrediuntur, raro convalescit : et talis exitus signum est debilitatis, quia ex debilitate se convertere non potuit, sicut etiam superius diximus.
Completio autem foetus feminini in omnibus fit tardior, sed postquam completa est formatio, citius recipit augmentum et maturationem, et citius senescit : quorum omnium causam in antehabitis assignavimus. Licet autem debilioris sit formativae conceptus femineus quam virilis, non tamen ex hoc impediuntur in corpore ejus operationes naturales : quia licet tardius vincat materiam, tamen vincit eam tandem, et jam superius ostendimus, quod in veritate formativa quae est in semine masculi, numquam intendit facere foeminam, sed. fit sicut per occasionem aliquam, et non per causam veram agentem : propter quod a natura universali quae est causa ordinis universi partus ordinatur foemineus, ut sit in adjutorium generationis, sicut materia praeparatur ad esse formae.
Natus autem parvulus ridet quadragesimo die, vel circa haec : et haec est prima operatio quam facit anima rationalis in corpore suo, quoniam hoc non convenit aliis animalibus. Somniat autem post duos menses, sed obliviscitur : et hujus causa est, quod tunc licet in memoria ejus remaneant formae sensibiles et fluant
ad anterius capitis in somnis, tamen quia illa pars multum est humida et mollis, non manent, sed obliviscitur statim somniorum. In aliis autem animalibus non est sic : quoniam licet quaedam eorum habeant humida capita, nullum tamen habet ita humidum sicut homo. Puer autem qui in ortu nativitatis laeditur multum in complexione, raro vivit ultra septem menses : et si accidit ei infirmitas ex materia humida, augebitur in augmento lunae, eo quod tunc omnes augentur humiditates corporum inferiorum.
DE ANIMALIBUS