De dispositionibus matricis quae impediunt conceptum.
Coitus autem est res quae accidit tam viris quam mulieribus omnibus, paucis tamen exceptis quae nimis aretae sunt. Viri autem quidam licet sint impotentes et forte ex calido consumente humidum aut frigidum quod materiam constringit: tamen mulier, quia non semper coit emittendo, sed etiam alias habet coitus delectationes, semper parata est ad coitum : in his enim patitur, et non agit: et ideo virtute agente non indiget. Quamvis autem sic coire conveniat tam viris quam mulieribus, tamen non semper consequitur generatio propter sterilitatem utriusque viri et mulieris, aut forte alterius eorum : et tunc etiam si multum utantur coitu, tamen non generabunt: et causa, sicut diximus, est aliquando ex utroque, et aliquando ex altero : propter quod in tali vitio prius consideranda ex matrix foeminae : et si causa sterilitatis fuerit ex matrice, tunc oportet nos succurrere per medicinam matricis. Si autem causa non
est ex matrice, sed ex aliquo alio, sicut spermate, vel menstruo, tunc intendemus illud cujus causa accidit sterilitas, rectificare per medicinam.
Matricem autem judicabimus sanam, sicut et alia membra sana judicantur: quoniam quando membrum complet opus suum et officium sine diminutione, et sine sua magna post opus suum debilitatione, tunc judicatur essa sanum. Verbi gracia, oculus dicitur esse sanus, quando nulla laesione existente in ipso, visum in actu perficit bonum, et non multum lassatur, et debilitatur post videre. Similiter ergo et matrix sana vocabitur, quando nulla in ea existente debilitate opus suum perficit, et post completionem operis non est destituta et multum lassa. Possibile tamen est, ut aliqua matrix non sit sana in toto, et tamen bene perficit opus suum sine nocumento et diminutione : et fit hoc plurimum quando infirmitas non est in tota matrice, sed in aliqua parte ipsius opus suum non impedit. Non enim improbabile est videre oculum visu bono quamvis laesa sit aliqua partium ipsius, si sit aliqua macula in quadam partium ipsus, quae non prohibet ipsum videre. Hoc tamen numquam accidit, nisi quando infirmatis occasio non quidem est in parte nobili oculi ex qua elicitur operatio bona, sed in aliqua alia operatione non impediente. Simile autem judicium per omnia est de matrice.
Matrix igitur per omnia sana debet primo quidem sita esse in loco qui competit et secundum naturam positionis membrorum ad facile concipere, et bene conceptum tenere, ita quod situs ejus non sit diversus in partibus, ita quod una pars ipsius forte nimis est profunda et alta, et altera demissa in inguen. Erit etiam quandoque matrix remota aloco positionis suae naturalis, autin altum, aut in imum, aut in transversum absque omni infirmitate et defectu substantiae matricis. Quod autem matrix debeat esse sita in loco convenienti, ex hoc notum esse poterit: quo-
niam si matrix fuerit longinqua a loco a quo poterit trahere sperma, sicut sunt profundae multae matrices, non traheret sperma, et accidit impedimentum sui operis. Si autem fuerit multum propinqua plusquam expediat, sicut sunt descendentes in collum vulvae matrices, erit matrix ex tactu nimio et compressione quasi insensibilis, et tunc iterum sperma non trahit: et accidit sterilitas, quia quando est insensibilis, non cito aperitur ad sugendum sperma. Si autem substantia matricis sana sit, et situs ejus conveniens, adhuc considerandum est in menstruo sanguine, quod ipsum etiam fluat secundum dispositiones bonas et utiles ad conceptum, quodvidelicet ordinate fluat secundum aequalia tempora in quibus a luna causatur fluxus ejus Praecipue autem opus est consideratione menstrui, quando corpore sano, et matrice in loco, et in substantia bene disposita, non fit conceptus : quoniam si ista sic se habent, certissime scitur quod matrix est secundum quod dicitur esse in apertione susceptionis spermatis et retentione ipsius : et ideo sterilitas non estin ipsa, sed in menstruo. Quando enim menstruum suas multiplicat revolutiones, et revertitur citius, vel tardius quam debet : aut etiam quando inordinanter fluit, non exspectans tempus revolutionis lunae, sed modo venit citius, et modo tardius : et si cum hoc fuerit corpus sanum, tunc oportet intueri colorem menstrui sanguinis. Si enim color ejus mutatus fuerit a colore naturali, scimus manifeste causam inordinati fluxus ejus esse in matrice : orilicia enim venarum quae sunt in matrice, tunc aperta sunt, et inobservato ordine immaturum sanguinem emittunt. Aliquando autem hoc accidit sine dolore, et aliquando cum dolore.
. In statu autem naturalis dispositionis debet orificium matricis esse siccum, sed non durum, et quod in ista dispositione remaneat media die ad minus : et melius erit si una die vel duabus sic remaneat. Quando enim sic fuerit, significat bonae
dispositionis esse matricem quoad profusionem menstrui, et quod opus ejus possit quoad hanc conditionem esse completum. Si autem orificium matricis forte non fuerit apertum in tempore convenienti, sed sit valde molle et flexibile, significat quod cum debilitate matricis totum sit corpus debile et fluens humore corrupto : et ideo convenit multam superfluitatem emundari ab ipsa, quia aliter quamvis forte molle et humidum matricis orificium sit bonae et facilis apertionis, tamen tunc non bene tenet conceptum sperma, sed facile emittit ipsum: hoc enim signum est, quod orificium est bonae receptionis : et si adjutum fuerit per sanitatem corporis a superfluo humore, tunc magis exsiccabitur matricis orificium, et tunc matrix talis et bona sperma recipit receptione et postea bene constringitur orificium bona constrictione super receptum: et sic bene retinebitur conceptum.: et his duobus perficitur impraegnatio quantum ad statum matricis. Dispositiones autem matricis post emundationem a superfluo menstrui, sunt istae.
Signum enim facilis conceptus est, quod mulier post emundationem menstrui somniat virum coire secum, et leviter in ipsam projicere sperma sicut projicitur in coitu vigilando : et si hoc multoties somniaverit, melius erit et perfectius signum ; hoc enim signum causam habet in muliere descensum sui humoris, et quod facile occurrat in coitu spermati viri, quaepotisima est causa impraegnationis. Postquam autem de somnio tali exspergefacta est, debet indigere ut faciat hoc quod mulieres faciunt, quando appropiquat descensus spermatis, hoc est ut faciat confricationem per quam sperma ejiciatur, quod jam est in via vasorum seminariorum. Vulva autem aliquoties illo tempore debet apparere siccior, non quidem post somnium tale, eo quod tunc humidam habet vulvam propter eam quae in somno facta est pollutionem, sed post hoc et ante, hoc significat bo- nam matricis retentionem. Siccetur ergo post somnium infra sex horas ad minus, hoc est, usque ad meridiem, vel modicum somnii, vel minus.
Adhuc autem humor quem emittit in pollutione, debet esse maturus albus et viscosus, sicut humor qui vocatur in muliere sperma coitus. Alius enim humor medius inter aquam et sperma, aliquando emittitur, qui significat aquosum esse semen, et inutile ad generationem.
Omnia igitur haec signa concurrentia significant, quod matrix sperma bene parata est recipere, et quod ora coctilidonum quae sunt in matricis superficie interiori, quae non est aequalis et plana, bonae sunt attractionis : et si conjungetur eis sperma, bene tenebunt et bene nutrient ipsum : nec a tali matrice facile exit semen conceptum, nisi voluntarie per violentiam saltus vel medicinae ejiciatur.
Signum etiam bonae matricis est, quod accidat in ipsa aliquando modicus tumor sine dolore, sicut accidit in ventre ex ventositate : hoc enim signum est quod in ipsam distillat semen mulieris, et resolvitur in ventositatem, eo quod non est conjunctum spermati viri: et ideo si adveniat sperma viri tali matrici, facilis erit conceptus. Tumor autem talis debet accidere sine infirmitate: quoniam si infirmitatem induceret, hoc nimiam significaret matricis clausuram, ex qua ventositas exspirare non posset. Omnia ergo ista concurrentia significant matrices esse laudabilis dispositionis, et quod non sint magis durae quam debeant, neque flexibiles plusquam oporteat naturali dispositione, quae a nativitate habetur, aut etiam ea quae per infirmitatem est contracta.
Debent etiam matrices quando sperma receperunt, esse extensibiles et ampliabiles secundum quantitatem quam recipit spermatis conceptus, ut dent ei locum augmenti: quae enim nimis parvae sunt, destruunt conceptum, et sunt causa quare non venit ad debitam quanti-
talem, sed forte erit inanis. Si autem tales non fuerint matrices, sed sint valde durae, aut nimis molles, aut forte insensibiles, sive habeant istas dispositiones a nativitate, aut ex infirmitate, tunc erunt illaudabilis dispositionis, et ideo non possunt creare embryonem, sed corrumpunt conceptum sperma, et ejiciunt, si sint istae occasiones infirmitatum magnae in ipsis : si autem sunt parvae, concipiunt quidem et creant conceptum, sed erit infirmus et aegrotativus ad periodum vitae competentem non perveniens: et hoc ideo est, quia cibatur ex vase malo et corrupto in matrice.
Adhuc autem in laudabili matrice partes dextrae et sinistrae ubi sunt duae camerae matricis, debent esse mollis tactus, et partes residuae similiter, quia aliter confringerent filositatem et viscositatem spermatis.
Adhuc autem signum concipientis matricis est, quod quando vir coierit cum muliere, inter eos non sit multa humiditas, neque multoties effluens, sed semel post coitum, ita quod sit sicut humiditas sudoris, qui accidit in locis genitalibus : hoc enim signum est, quod glandulosum et viscosum sugatur a matrice, et non effluat nisi modicum aquosi humoris qui inutilis est ad generationem. Dico autem, quod sit sicut humiditas sudoris : membra enim genitalia saepissime resudant, eo quod vaporosa sint praecipue in cibo, quando interiora calefiunt, et ad exteriora propellant humorem : tunc enim propter aperturam pororum et viarum in inguine,plus aliis membris resudant genitalia. Resudant autem haec membra facilius aliis in labore, et praecipue in labore coitus : nec est mirum hoc, quia etiam oculi qui frigidissimi sunt omnium membrorum corporis, in parvo labore, quando videlicet vident album multum lucidum, lacrymantur : patiuntur enim facile membra genitali .a a frigore forti propter nervositatem quae est in eis. Sudant autem praecipue genitalia in his, in quibus sunt humida a complexione na- turali : et similiter faciunt matrices humidae post laborem coitus. Quando ergo ex complexione sunt humidae, efficiuntur magis humidae per sudorem ex labore coitus. Et forte accidit hoc aliquando mulieribus quae sunt laudabilis dispositionis secundum complexionem naturalem : et ideo indigent medicina matricem exsiccante, sed magis et minus, secundum quod sunt abundantes in humore magis et minus. Aliquando enim in quibusdam mulieribus invenitur tanta hujusmodi humiditas, quod nimia lubricitate matricis non possunt attrahere sperma viri, nisi admisceatur cum humore alio qui est sperma mulieris, antequam permisceatur cum sudore matricis : admixtum enim cum spermate mulieris convolvitur et non miscetur sudori de facili.
Amplius autem in muliere quae potest impraegnari, considerandum est, utrum exspergefacta post pollutionem in somno factam, sit debilis vel fortis : et si est debilis, utrum talis debilitas accidat ei semper post pollutionem, aut non, sed aliquando sit, et aliquando non : et similiter si est fortis post pollutionem, quaeremus an hoc semper accidat ei, an aliquando : et considerabimus etiam, utrum humiditate praecedente in pollutione sequatur postea corporis nimia siccitas, aut e converso sit, quod videlicet non sequatur complexionis siccitas post pollutionem. Quoniam si sequatur debilitas et complexionatis siccitas, signum est ipsam esse nimis siccam, et de necessario ad consistentia corporis emisisse in pollutione : et ideo non esse foecundam secundum naturam, quia non habet quod ponat in semine. Opposita autem istorum sunt laudabilia ad conceptum. Omnia ergo ista consideranda sunt in muliere quae est foecunda ad partum. Flexibilitas autem matricis et debilitas significant matricem sperma conceptum non retinere. Si autem matrix dolorosa fuerit, et corpus praeterea mulier languens dolorosum habeat, significatur infirmitas con-
cipiendi, et quod Impraegnari mulier talis non possit : et quando mulier fuerit aliquando quidem fortis, et aliquando debilis, et matrix ejus est primo sicca, et postea humectatur, significatur totum corpus mulieris humidum esse, et quod matrix bene quidem recipit sperma, sed ex humore superveniente corrumpit ipsum, et postea ejicit.
Amplius autem ex superius determinatis constat matricem attrahere sperma, quod in ipsam cum impulsu ventoso injectum est, et quod mulier in coitu suum sperma ejicit ad orificium interius matricis, ad quam etiam suum sperma projicit masculus. Res autem omnes cum impulsu venti projectaae , cum virtute quadam et impetu moventur. Contingit autem saepius in muliere esse nimis impe. tuosam projectionem, ita quod per ipsam retunditur ad extra sperma viri, et impeditur impraegnatio : oportet enim corpus tam mulieris quam matricis esse conveniens ad hoc quod matrix et concipiat et pariat.
Accidit autem multas mulieres pati infirmitatem quam hanemusam Graeci vocant medici, quae est, quando matrix ventosa de sublimi sufflat inferius per os matricis, et collum, sicut musa vel fistula. Oportet igitur per medicinas sollicitari ad removendum a matrice accidens illud : aliter enim quotiescumque mulier talis cum viro coierit, exsufflabitur sperma viri, et impedietur impraegnatio. Causa autem hujus infirmitatis siccitas vehemens est matricis : tunc enim humiditatem proprii humoris aut spermatis mulieris attrahit, et in ventum convertit, et per illum exsufflat quidquid spermatis viri ad os ejus projicitur : et sic paulatim exsiccata exsiccatur spermatis viri humiditas, et minoratur per eventationem matricis, et tandem excidit in toto. Ventationem autem illam non in se sentit mulier propter paucitatem ipsius. Matrix autem quando in ea haec aggravatur infirmitas, tunc efficitur valde sicca, et tunc citius ejicit sperma, quam quando fuerit causa infirmitatis parva : et tunc non erit opinio etiam impraegnationis. Quando autem parva fuerit infirmitas propter temporalem retentionem spermatis, aliquoties forte opinabitur mulier se concepisse usque dum sperma paulatim a sufilatione ejicitur. In tali autem infirmitate matricis saepe quidem eveniunt dolores subito ex inflante ventositate, sicut sunt dolores impraegnatarum : quoniam ventositas matricem elevans, pungit inguen ad exeundum nitens.
Aliquando etiam recepto spermate intra talem matricem, cum sperma inventum resolvitur, fit tumida matrix, quod opinatur mulier se esse impraegnatam, si diu ventositas intra matricem clausa teneatur. Stat autem iste tumor, donec ventus sperma quasi per abortum ejiciat: et tunc residet venter conversus ad dispositionem priorem : et hoc accidens prioris infirmitatis Graecorum medici vocant ragmoneon. Evenit autem matrici dupliciter, ex infirmitate accidentali videlicet, et tunc levi tollitur medicamine. Evenit etiam ex nativitate, et tunc radicata infirmitas in principiis naturalibus incurabilis est, aut vix potest curari. Signum autem hanc infirmitatem non per naturam inesse matrici, est si aliquando matrix sperma recipit et tenet, et tamen non sequitur impraegnatio. Si enim per naturam inesset fortificata passio, aut sperma recipi non permitteret, aut receptum statim rejiceret.
Amplius autem multoties prohibetur impraegnatio propter spasmum qui est in matrice. Spasmus autem in matrice accidere consuevit ex duabus causis. Aut enim accidit ex apostemate calido malum humorem attraliente, et sic spasmante venas et nervos : sicut omne extensibile quando multum trahitur in circuitu in spissum, decurtationem patitur in sua longitudine, sicut si saccus de corio extensibili factus, superimpleatur : illius enim statim longitudo contrahitur, et decurtatur : quia substantia non sufficit duabus simul extensionibus. Alia de
causa spasmatur matrix inanitione, quando multa humiditas fluxerit ex ipsa, sicut corium decurtatur et corrugatur ad ignem. Est enim matrix substantia nervosa extensibilis sicut corium, et ideo etiam spasmum patitur sicut corium. Tempore enim partus ex multis matricibus tantum effluit humoris, quod postea siccitas spermatis dominatur in ea. Et his duabus de causis spasrnus in matricibus invenitur. Signum autem spasmum in ea non esse, est quod non sit ventosa, et quod perficiat opus suum in ordinata menstruorum emissione. Ventus enim est ex resoluto humido, cujus succedens contrarium facit spasmum ex inanitione humidi. Retentio autem menstrui signum est apostemationis, praecipue quando est cum dolore loci et calore febrili. Si autem in ea fuerit spasrnus, nequaquam complebit opus suum, eo quod contractione nervorum qui sunt in ipsa, impeditur.
Amplius autem impraegnatio impeditur pustulis et verracis in orificio matricis existentibus : et taliter patiens mulier semper laeditur in coitu : et sperma matrix ejus non sugit, praecipue quando a magno tempore durans, jam chronica facta est aegritudo. Signum autem curationis hujus aegritudinis, delectatio est, et non dolor coitus, et quod matrix aperitur et constringitur ad sperma secundum quod debet, et quod aperitur et clauditur secundum quod oportet in hora menstrui.
Amplius autem impeditur impraegnatio ex nimia clausura orificii matricis. Accidit autem iste defectus a partu quando nimis exsiccatur matrix : aliquando autem ex infirmitate alia. In quibusdam enim infirmitatibus matrix multum sursum extenditur : et tunc os ejus fortiter clauditur. In quibusdam autem infirmitatibus non quidem extenditur, sed corrugatur, et corrugatione sua praecludit orificium. Nec causa hujus accidentis de facili cognoscitur : sed quod scitur, hoc est, quod si matrix insanibilis ab hoc morbo sit, tunc nihil omnino recipit. Si autem recipere quidem potest sperma viri, sed deinde ejicit ipsum, certum est infirmitatem ipsam sanabilem esse. Si autem nihil inductorum prohibuerit impraegnationem, et fuerint corpora mulierum sana, tunc procul dubio mulieres utentes coitu, impraegnabuntur, et filios procreabunt, nisi sit causa sterilitatis in viro, aut in proportione quae est inter duo spermata viri videlicet et mulieris.