Quod sperma foeminae etiam quando non proficit generationi, est sperma vocatum.
Id autem quod etiam est de his quae impediunt conceptum in animalibus, est forte quod foeminae non appetunt coitum : quoniam in aliis animalibus maxime videmus, quod quando foeminae eorum appetunt coitum, tunc quaerunt mares, et vadunt ad eos : sicut cum gallina appetit coitum, sedet juxta gallum, etiam quando gallus non habet desiderium coeundi. Idem autem faciunt alia animalia multa. In desiderio autem coitus id quod diligit gallina, non est receptio spermatis tantum, sed etiam ejectio spermatis proprii in seipsam. Signum autem hujus est, quod quando non habet marem, tunc in seipsam spermatizat, et ovat ova venti : hoc enim non provenit nisi ex appetitu ejectionis spermatis ex vasis seminariis in matricem propriam : idem autem accidens petit in coitu maris.
Hujus autem signum est, quod quaedam mulier habuit locustam vociferantem musice et cantantem, quam propter cantum enutrierat : et quando creverat locusta, invenit eam per se sine mare esse de ovis impraegnatam : et hoc est signum, quod quaelibet animalium foemina sperma habet naturaliter. Nulla enim differentia est inter ovum venti, et aliud ovum in habendo sperma foemininum : sed in hoc est differentia, quod ex ovo venti non exit animal, eo quod non habet sperma maris. Ex ovo autem coitus exit animal propter sperma masculi quod est in seipso.
Nec etiam ex omnibus quae sunt a coitu maris fiunt animalia : sed ex quibusdam fiunt, quando semen est efficax, et semen foeminae non impedit. Ex quibusdam autem non erunt, quando defectus aliquis fuerit in altero spermatum, vel in utroque : et ideo vere dictum est, quod generatio non accidit nisi per convenientiam duorum spermatum in omnibus causis et accidentibus generationis.
Amplius autem mulieribus accidit debilitas post pollutionem somnii, sicut post coitum : et ideo sperma est quod ejiciunt apud somnium, sicut quod ejiciunt in coitu. Cognoscitur autem hoc tactu et visu : quoniam locus genitalium humidus humore spermatis post tale somnium invenitur : et oportet tunc mulieres uti his tersoriis, quibus utuntur illae quae cum viris coeunt. Ex hoc etiam apparet quod uterque, mulier videlicet et vir, ejicit sperma, non in profundum matricis, sed ante orificium ipsius, quod deinde matrix ad se trahit per modum quem supra diximus.
Adhuc autem quaedam foeminae animalium, quae diu usu maris caruerunt, aliquando ejiciunt simul multum humidum spermaticum, quod paritur ab ipsis, sicut a gallinis et aliis avibus paritur ovum venti. Quaedam autem foeminae animalium nihil talium umquam videntur parere aut emittere, sicut equa, et ovis. Contingit autem hoc ideo, quia gallina, et hujusmodi aves ejiciunt suum sperma in propriam matricem : et simul ipsum continent in ea, eo quod non habent col-
lum matricis in quod ejiciant ipsum, quod conveniat ut in ipsum ejiciatur sperma. Aliae autem animalium foeminae projicunt in collum suae matricis : et ex illo paulatim effluit, et non congregatur.
Amplius autem mares animalium quando non habent feminam cum qua coeant, et sunt in fervore libidinis, saepe projiciunt sperma super terram, et tamen illud vere est sperma. In quadrupedibus enim feminis invenitur locus coeundi extrinsecus qui est vulva : et ille locus conveniensest spermatis receptioni, et in illum locum ejicit sperma suum mas quando coit simul et femina. Et quia frequenter in loco illo sunt aliae humiditates, ideo spermata frequenter admiscentur cum eis : ita quod aliquando etiam natant in urina. Gallina autem et aliae aves recipiunt spermata in matricem suam, et non habent huj usmodi loca extra, et receptum in matricem calefaciunt : et si sperma fuerit ex utroque mare et femina, pullificabit : si autem non ex utroque fuerit, non pullificabit.