De impedimento generationis, quod est mola matricis vocatum.
Est autem inquirendum, utrum mulieres dicant verum in eo quod dicunt, quod saepe post pollutionem in somnio factam, in vigilia se inveniunt siccas in genitalibus nullum humorem ibi sentientes. Si enim contingit aliquando, tunc notum est pro certo, quod matrix ex sui caliditate et siccitate attraxit ipsum, sicut attrahit quando adunatur cum spermate viri : divisim enim accidit attrahere utraque spermata, sicut superius diximus. Accidit etenim hoc quibusdam mulieribus, quod post coitum viri non trahunt nisi sperma viri, et putant ex hoc longo tempore, quod sint impraegnatae quando matrix clausa est super sperma attractum, et in veritate patiuntur id quod Graece molin, Latine autem mola matricis vocatur. Visa est enim mulier, quae cum viro coivit, et putavit se impraegnatam esse, eo quod tumor ventris ejus omni die augmentabatur : et cum pervenit ad tempus partus, non peperit nec decrevit tumor, et ita remansit per tres aut quatuor annos : et postea accidit ei dysenteria, et peperit multam et magnam carnem, quae moliri, hoc est, mola matricis appellatur. In quibusdam autem mulieribus durat valde diu haec infirmitas et protenditur usque ad mortem.
Accidit autem a calore matricis : quoniam quando matrix fuerit calida et sicca, attrahit ad se sperma viri aut foeminae, quodcumque invenerit, et retinet ipsum : et quando sperma illud non est admixtum ex duobus spermtibus, non generatur ex eo animal, sed crescit per sanguinem menstruum, sicut caro : et est in talibus animalibus sicut ovum venti in avibus : et ipsum est causa et materia ejus quod dicitur moliri sive mola matricis, etnon animal conceptum, eo quod non est ex duobus spermatibus : neque est animatum, neque remansit in matrice longo tempore, nisi propter dispositionem quam diximus. A simili enim causa gallina quando recipit sperma in matrice, generat ex ea ovum quod congregatur in ea, sicut mola congregatur : sed gallina ponit ipsum, quod non facit molam portans. Et quia jam. matrix simul aperta est sperma quod recipit et clauditur, continuis incrementis efficitur amplius quam erat. Animal autem de quo impraegnatur matrix, exit ex matrice quando aggravat eam : tunc enim descendit, sicut accidit in apostematibus calidis, quae maturum humorem ejiciunt. Ista autem caro est mollis et temperata, et ideo matricem non aggravat, et ideo non quaerit eam ejicere : propter quod in longum prolongatur infirmitas, forte usque ad mortem durans, nisi superveniat aliqua alia laudabilis infimitas quae ipsam expellat, sicut mulieri de qua supra fecimus mentionem, accidit dysenteria. Et si frigus comprimens non fuerit in matrice, non descendet ab eo mola, eo quod matrix non habet tantum calorem ut cito digerat ipsum ad modum digestionis rerum quae coctae sunt in maturationis apostematum, aut rerum aliarum : res enim decoctae et maturatae non
diu durant. Matrix igitur rem istam longo tenet tempore propter causam quam diximus.
Hujus autem est et alia causa cooperans, quae est, quod mola non inducit dolorem quem ex pondere et descensu inducit partus : hic enim dolor partus est propter motum ligamentorum matricis, quae non commoventur ex mola. Quia iterum mola in multis est similis carni vivae, non laeditur ex ea matrix : et sic ista caro tandem indurescit, nec est inflata nisi ex corruptione.
Prolongatur autem aliquando ita diu ista infirmitas, quod caro adeo dura efficitur, quod etiam extracta securi scindi non potest de facili : propter quod etiam medicorum multi ignorantes ea quae diximus, qualiter videlicet accidit ista durities in matrice, et qualiter elevatus venter sine hydropisi, et abscinditur menstruum et prolongatur aegritudo, dicunt quod in matrice est causa infirmitatis quae dicitur mola. Et non est opinio eorum vera : haec enim mola raro accidit : et si causam haberet ex vitio matricis, saepius accideret mulieribus. Hoc autem ostendit, quia saepe accidit istam infirmitatem patientibus, quod evacuantur et liberantur per fluxum exeuntibus superfluitatibus viscosis et humididitatibus subtilibus aquosis : et cum illis aliquando excidit caro illa : et si tunc remanserit, iterum augmentabitur, et lapidescit, et facit abscissionem menstrui, eo quod menstrui superfluitates transeunt in eam, sicut accidit in lactantibus, quoniam aut nihil aut modicum menstruant, quando abundat lac in mamillis. Nihil autem horum accideret, si infirmitatis causa esset ex vitio matricis.
Est autem in hac infirmitate et alia deceptio, qua plurimi experti decipiuntur : aliquando enim descendunt humiditates superfluae expulsae de membris corporis, et congregantur ad locum qui est inter matricem et ventrem sive stomachum : et putatur tunc quod mola sit propter similitudinem tumoris : et tamen cogno- scitur mola non esse de facili si tangatur niatrix, quoniam si infirmitas est in loco dicto, et in tactu matricis non sentitur tumor neque durities, quae sunt accidentia molae, non erit mola quod putatur mola esse : et si locus infirmitatis est durus sicut durities apostematis, et est frigidi tactus, tunc notum est quod mola est, praecipue si durus tumor manu volvitur de loco ad locum.
Si autem mulier non sentit dolorem, et tumet cum sit impraegnata, hoc est difficile, quoniam est in periculo molae. Saepe autem, sicut superius diximus, attra-
hit mulieris matrix quantum sufficit ei de spermate : et tunc remanet multum de ipso distillans extra vulvam : et mulier sentit illam humiditatem descendentem, et nescit se impraegnatam esse : et hoc cognoscitur, sicut diximus, ex hoc quod multa animalia generant multos geminos ex uno coitu: et notum est quod quilibet geminorum est ex una aliqua parte spermatis, et non ex toto spermate. Manifestum est igitur ex hoc, quod matrix aliquando attrahit partem unam spermatis, et attracta aliquando facit molam sicut diximus.