De causis sterilitatis ex parte viri aut mulieris, aut utriusque sumptis, in quo est etiam de signis sterilitatis.
Haec quidem a prioribus tradita sunt de impedimentis generationis. Resumentes igitur a principio tangemus causas steri- litatis, quas tam nos quam alii quidam nostri temporis per experta et rationem invenerunt : volumus enim nostram doctrinam esse bonam, et quantum fieri potest sufficientem.
Dicimus igitur, quod cum constat matricem esse corpus complexionatum, omnes ei accidunt aegritudines complexionales, et insuper inveniuntur in ea aegritudines instrumentales ex situ et figura sua vel quantitate accidentes : et praeter dictas accidunt ei aegritudines communes ex aliis membris sibi communicantibus : et praeter haec omnia accidunt ei aegritudines quae vocantur aegritudines impraegnationis : sic ut aut non. impraegnetur, aut si impraegnatur, quod abortum patitur : aut si non patitur abortum, tamen fit difficilis partus, et vix separabitur ab ipsa foetus, quia forte moritur intra eam.
Praeter omnia autem haec quae accidunt ei aegritudines menstrui fluxus, aut sic, aut non habeat ea, aut ut pauca nimis habeat, aut abundantius quam oportet : aut si nihil horum est, ut habeat inordinate in temporibus quando non debet. Aliquando etiam suas membris aliis communicat infirmitates sive aegritudines
Aliquando etiam incurritur hepatis debilitas ex vitio matricis, et incurritur hydropisis. Calida enim nimis matrix pauca habet menstrua : et est sanguis valde rubeus si in panno lineo sit receptus : aut forte est citrinus, sed non niger, aut albus, quia isti colores frigus melancholiae aut phlegmatis indicant, forte niger sit cum foetore putrido : hoc enim significat innaturalem calorem. Calorem etiam nimium matricis et inguinis multitudo ostendit pilorum in inguine mulieris. Si autem sit frigida matrix, erit aliquando menstruum retentum et paucum et subtilis substantiae, albi aut vehementer nigri coloris : et vix et longo tempore emundatur ab ipso mulier. Stupet aliquando etiam in superiori parte matrix excellenter frigida : et causa frigoris hujus est aliquando longus usus ciborum grossorum et frigidorum, et nimius coitus usus, sicut est in meretricibus : propter quod etiam rarissime concipiunt. Signum autem hujus est paucitas pilorum in inguine. Humorem autem superfluum matricis ostendit multus fluxus menstrui, et frequens abortus, postquam jam crevit et magnificatus est embryo. Siccitatem autem ejus ostendit paucus admodum fluxus menstruorum, et frequens siccitas labiorum matricis et oris ejus : et haec omnia impediunt opus ejus, aut imperfectum reddunt si operatur aliquando. De omnibus autem hujusmodi longum esset dicere.
Causae autem sterilitatis sunt aliquando in spermate viri, et aliquando in spermate mulieris aut forte in commixtione duorum spermatum, aut forte in dispositione partium matricis aut virgae virilis, aut in vasis spermatis, aut propter aliqua accidentia animae, sicut est tristitia, et timor,aut tremor, aut dolor capitis, et digestionis debilitas, et satietas nauseativa quae consuevit de facili accidere quibusdam, aut forte, quia error accidit in modo jacendi aut coeundi.
Causa autem sterilitatis quae est in spermate, est quod male sit complexionatum, et ideo impediat virtutem generativam calido vel frigido excellenti, sive per naturam hoc habeat, sive per accidens infirmitatis : si enim illae qualitates diu infuerint, resperguntur in sperma. Similiter autem dico de humido incompleto, aut siccitate nimia : virtus enim generativa vult esse in eo quod completum et aequale est, si debeat formare bonum et perfectum natum in vita humana proficientem. Causa autem illius corruptionis aliquando est ex cibis inconvenientibus, et praecipue ex acetosis : hi enim infrigidant et exsiccant. Siccitas autem complexionis spermatis quidem aliquando non impedit generationem, sed facit eam difficilem, et corrumpit alimentum embryonis quod sugitur de matrice.
Amplius autem causa sterilitatis est incommunicantia spermatum : cum tamen utrumque habeat complexionem sibi naturalem. Haec enim incommunicantia impedit receptionem unius ab alio : et ideo cum dividuntur talis mulier aut vir, uterque generabit cum alio sibi competenti conjuge. Et hoc etiam accidit alio modo, si forte spermata amborum sint intemperata secundum unam et eamdem qualitatem vel plures : tunc enim unum non temperabit alterum, sed conjuncta juvant se invicem ad corruptionem : et quando separantur tales conjuges, uterque invenit conjugem, ex cujus oppositis qualitatibus suum sperma temperatur, et generant : propter quod in antiquorum legibus indultum fuit separari conjuges, ne civitates fraudarentur frequentia civili, si generationi aliquod praestaretur impedimentum.
Adhuc autem sperma non proficiens ad generationem, est sperma infantis, aut nauseativam satietatem patientis frequenter, aut ebrii frequentius, aut senis : omnia enim indigesta sunt, et non constantia spisse : et ideo generationi non proficiunt.
Similiter etiam est de spermate ejus, cujus non sunt sana membra corporis : eo quod sperma fluit ex omnibus mem-
bris, et ex sano sanum, et ex infirmo infirmum : et quamvis aliquando generet, tamen non proficit natus : et esset aliquando melius talem non natum esse.
Dixerunt etiam quidam empirica considerantes, quod causa sterilitatis spermatis viri est, si frequenter coit cum puellis parvis nondum nubilibus.
Causa autem sterilitatis ex parte mulieris est ex matrice frequentius, etpraecipue si sit frigida frigore constringente poros, ne menstruant ad cibum conceptus, quod frequenter accidit ex potu aquae frigidae : et hoc aliquando accidit spermati virorum ex potu aquae glacialis, et praecipue in his qui non laborant : quia illi motu non calefaciunt corpus, neque aqua resudat ab eis, sed remanet interiora infrigidans .
Adhuc autem humiditates corrumpunt sperma quando commiscentur cum ipso : tunc enim aut exsiccant ipsum, aut resolvunt ipsum, aut nimis humectant et lubricum faciunt : et ideo contineri non potest: et faciunt ipsum exuberare in sua quantitate, ita quod contineri non potest. Aliquando etiam tales humiditates debilitant virtutes quae deberent attrahere sperma, ita quod ipsum vigorose attrahere non possunt. Et hoc etiam aliquando contingit propter abstractionem meatuum, per quos attrahi debet, quos constringit aut frigus, aut calor ustivus, aut humor oppilativus, aut siccitas constrictiva, Quandoque enim ita vincitur siccitate matrix, quod efficitur similis corio desiccato, aut forte si non omnino est ita sicca, tamen prohibet fluxum nutrimenti ad conceptum : aut forte adeo est sicca et corrugata, quod prohibet incrementum infantis propter nimiam siccitatem oris ipsius. Et iste defectus contingit frigore constringente, et siccitate contrahente : aut etiam quia ulcerata forte fuit : et consolationes ulcerum deleverunt poros ejus, et contraxerant figuram ipsius : aut forte creuerunt in ea carnes additae quae implent vacuitatem ipsius.
Impedit etiam aliquando conceptum ex hoc, quod per partus discontinuata, non iterum est bene readunata, et ideo non retinet sperma injectum : aut multum est in ea de adipe lubricante eam. Quando enim multiplicatur adeps super zirbum, comprimit matricem, et comprimendo educit quod est in ipsa, et impedit conceptum.
Aliquando etiam est in ore ejus additio quaedam formata sicut virga, quae impedit injectionem spermatis in eam, et impedit etiam affluxum spermatis mulieris, et facit dolorem in coitu, et sic impedit conceptum. Et hoc etiam facit consolidatio ulcerum, et consolidatio verrucarum, sicut supra diximus.
Fit autem aliquando causa sterilitatis in membris generationis, sicut si debilia . sunt vasa spermatis, aut etiam abscissa, sicut cui abscinduntur venae post auriculas: luc enim amplius non spermatizat, aut ementulatur, aut laeduntur nervi genitalium per incisuram forte lapidis, aut alterius : aut etiam emplastrantur testiculi jusquiamo nigro, aut aliter stupidi sunt facti. Est etiam causa, nimia amplitudo vuluae, aut nimia arctitudo sive arctatio : quia prima non tenet, et secunda non suscipit semen ad guttur matricis. In veretro autem sunt causa, nimia brevitas quae ad os matricis non attingit : sive haec brevitas contingat ex putredine corporis carnem ad se trahente, sive sit naturalis, aut ex abscissione facta. Impedit etiam nervi virgae tortura ad unam partem : tunc enim non directe porrigitur contra os matricis, sed projicit semen ad unum laterum colli matricis, et tunc effluit.
Error autem est in situ mulieris in jacendo ad coitum : quoniam naturaliter ponetur in dorso cruribus bene divaricatis et fortiter elevatis, ut os vulvae fortiter elevetur ad illa : quia ibi est concavitas matricis : et tunc directe in matricem projicitur semen. Quando autem in latere disponitur, vix contingit quin in latus gutturis semen projiciatur. Quando autem mulier virum supergreditur, matrix
est revoluta : et ideo effunditur id quod est in ipsa,. Quando autem stat mulier, extenditur matrix, etconstringituros ejus, ut non recipiat : et si recipit, effunditur propter extensionem. Posterius autem cognita mulier non recipit semen, nisi inter labia vulvae : quia spissitudo natium impedit veretri usque ad os matricis porrectionem. Praeterea tunc matrix est eversata, et non in situ naturali, et ideo non facile semen accipit.
Error autem est etiam in emissione coitus, si unus conjugum semper cito, et alter semper tarde emittat. Sed de hoc satis in antehabitis dictum est.
Error etiam aliquando est post coitum, ut si mulier statim surgit et movetur, vel saltat, aut etiam mingit retinendo urinam infra labia vulvae, et faciendo ipsam sursum redundare ad os matricis : tunc enim lubricitate sua sperma commiscetur, et exit.
Non est praetermittendum, quod Hippocrates dicit, quod videlicet non est vir omnino muliere superior in complexione membrorum principalium., et in complexione sua prima corporis, et in complexione spermatis sui sani, nisi accidat in accidentalibus aliquibus variantibus complexionem. Sciendum est etiam, quod mulier multum pariens est sanior, et cito fit anus, et citius moritur. Sterilis autem ut in pluribus, plurium est aegritudinum, sed diu perseverat juvenilis, et diutius vivit.
Fuerunt etiam quidam qui dixerunt, quod si accipiantur duo spermata duorum conjugum non generantium, et divisim projiciantur in aquam frigidam: et quod cujus sperma natabit, ille est causa sterilitatis : et si ambo natabunt, ambo sunt steriles. Alii autem dixerunt, quod duobus spermatibus ungatur stipes vel folium lactucae : et cujus sperma arefacit lactucam, ille est causa sterilitatis : et si ambo hoc faciunt, ambo sunt steriles. Et alii dixerunt, quod si sumantur septem grana tritici et septem hordei et septem fabae, et ponantur in vase testeo :
et unus mingat desuper septem diebus, et alter in alio vase similiter : et sub cujus urina grana nascuntur et germinare sive pullulare incipiunt, ille non est causa sterilitatis. Haec autem omnia nobis absurda esse videntur. Verius autem est et vicinius probabilitati quod dixerunt alii, quod videlicet fiat suffumigatio mulieri ex aromatibus, et dirigatur fumus ad matricem cum trajectorio : et si mulier senserit odorem aromaticorum in ore et naso, signum satis certum est, quod ipsa non est oppilata malis humoribus. Aut etiam si allium decorticatum ponatur in vulva mulieris, et superdormiat : et si post somnum odorem allii in ore et naribus invenit, significabit exoppilationem matricis. Haec autem duo signa non sufficienter cognoscere faciunt causas sterilitatis : quoniam si ex alia causa quam ex oppilatione matricis aut viarum quae pertingunt ad matricem, sit causa sterilitatis, non cognoscetur per talia ingenia. Quaecumque autem mulier post emundationem menstruorum adhuc remanet humidae vulvae, haec lubricae est matricis, et frequenter est sterilis. Grossa autem nimis et declivis ma trix sentitur intra collum vulvae si os ejus directe collo vulvae sit oppositum. Si autem est declinans ad unam partem, tunc non descendit matrix, et laeditur mulier in coitu, et vix sustinet ipsum, et raro concipit.