Et est DIGRESSIOdeclarans de causa et
modo motae matricis, et de causa abortus. .
De mola etiam matricis et de provocantibus et facientibus abortum, quae quamdam inducunt sterilitatem, de quibus in praecedentibus fecimus mentionem, oportet aliquid adjungere dictis propter faciliorem dictorum intellectum.
Dicimus igitur, quod quandoque accidunt mulieri quaedam dispositiones quae sunt similes dispositionibus praegnantium, tam In retentione menstruorum quam in alteratione coloris mulieris, et amissione appetitus, et constrictione orificii matricis : et cum hujusmodi retentione aliquando accidit durities quaedam : et aliquando etiam est aliquid duritiei in matrice tota : et tunc etiam aliquando accidit inflatio ambarum mamillarum, et repletio earum : et quandoque etiam fit apostematio ipsarum, et incipit mulier in ventre suo sentire motum, qui est sicut motus embryonis : et accipit quod congregatur ibi quantitas similis quantitati embryonis : et quando comprimitur, mo- vetur ad. dexteram et ad sinistram : et quandoque durat multum, sicut in antehabitis dictum est. Quandoque etiam crescit sicut inflatio hydropisis : sed non sonat ut tympanum, sed redit ad duritiem : et aliquando fiunt quidam dolores sicut parturientis et angustia quaedam : et tamen non parit talis mulier : non enim fit in ea nisi tensio et inflatio in venis menstrui sanguinis : et ideo non deponit aliquid. Quandoque etiam deponit frustum carnis quae nullius animalis praetendit figuram : et aliquando non est nisi ventositas egrediens. Et de his diximus in praecedentibus.
Aliquando autem non est mola, sed sunt aliae superfluitates aggregatae: et quando illae egrediuntur, evadunt cum plurimo sanguine qui retentus fuerat.
Causa autem generationis molae est duplex secundum Aristotelis opinionem, scilicet quia aut recipitur sperma mulieris sine spermate viri in somnio, aut in vigilia : aut e converso sperma viri sine spermate mulieris. Materialis autem causa est multitudo sanguinis menstrui, et alirum humorum qui effunduntur ad matricem. Ego autem expertus sum multamulierum testimonio, quod mola nascitur in impraegnata tempore impraegnationis, quando videlicet aliqua pars spermatis viri manet, quae non est commixta cum spermate mulieris : aut e converso manet aliqua pars spermatis mulieris, quae non est commixta cum sper-. mate viri : et remanet illa non copulata conceptui. Si enim tunc in muliere sit menstruus multus, plusquam sufficiat ad nutrimentum conceptus et lac mamillarum, illud attrahet pars spermatis, de . qua dictum est, et coagulabit ipsum in frustum carnis, et convertetur in molam : et vocant hoc mulieres caput ovis vel vituli, et egreditur cum partu : et fere om-. nes moriuntur quibus accidit, propter nimiam sanguinis de corporibus suis eductionem.
praegnationem est, quod mola non movetur nisi aliqua hora, et postea quiescit: et motus ejus causatur ex hoc quod habet poros, et aperit se per spiritum qui generatur in ipsa, et potat sanguinem de quo recipit augmentum: sed foetus movetur saepe. Adhuc etiam majoris est duritiei venter patientis molam quam venter praegnantis. Adhuc autem in mola mulieris manus et pedes minorantur, et sunt valde molles plusquam in imprae-
gnatione. Differentia autem inter molam et alias species tumoris matricis est, quod mola videtur corpus formatum sicut embryo. Adhuc autem in mola saepe accidit idem quod accidere solet ex apostemate matricis, et ex symptomatibus colicae, propter constrictionem quam mola facit in intestino quod orbum vocant: et hoc non fit in aliis tumoribus.
Causae autem abortus concepti foetus sunt valde multiformes. Aliquando enim fit abortus ex percussione, aut ex casu ab alto, aut per exercitium corporale laboriosum., aut ex vehementi saltu, quando mulier pluries salit retrorsum : quia si saliat anterius, forte ex hoc confirmatur partus.
Adhuc autem passiones animae aliquando faciunt abortum, sicut ira vehemens, aut tristitia, et timor.
Similiter autem faciunt aliquando frigus aeris superfluum, et etiam superflua caliditas: et ideo medicorum periti praegnantibus longa prohibent balnea : quia cum nimis calefit corpus, et augmentatur calidus anhelitus, partus non valens sustinere, praeparat se ad exeundum ad aerem frigidum ut evadat.
Aliquando etiam provenit ex debilitate et defectu matris, quando resolvitur corpus ex aegritudine, vel fame, vel siti longa, aut per evacuationem humoris vel sanguinis plurimi per medicinam vel phlobotomiam aut ex plurimo fluxu. menstruorum : et haec tanto magis nocent, quanto conceptus major fuerit in matrice.
Fit etiam ex opposito aliquando abor- tus ex repletione vehementi, aut satietate nauseativa plurima: quia ex his corrumpitur nutrimentum conceptus, et oppilantur viae ducentes ad eum nutrimentum.
Aliquando etiam contingit abortus non ex matre, sed ex conceptu, sicut forte quod moritur : et cum putrescit, effluunt ex eo aliqui acuti humores, qui mordicant matricem, et tunc expellit eum: aut
si non moritur, forte ita debilitatur, quod se continere non potest cum matrice per virtutes suas naturales. Aut forte rumpuntur aut scinduntur ea quibus involvitur : et tunc acuta effluentia de pannicutis morsu suo inducunt abortum : et adjuvat adhuc alia humiditas, et lubricans viam, ut citius egrediatur.
Aliquando etiam fit ex vitio matricis infirmantis : aut ex calido, aut frigido, aut humido, aut sicco, aut forte ex ulceribus et cancro matricis, aut ex alio tali matricis vitio.
Abortus autem qui fit secundo vel tertio mense impraegnationis, ut plurimum fit ex ventositate et humore lubrificante : quia per illum resolvuntur venae super quas texitur secuindina embryonis : et resolutis illis resolvuntur ex quolibet leviter movente, sive sit ventositas, sive motus, sive etiam ipsa conceptus gravitas. Abortus autem qui fit circa principium conceptus, ut plurimum fit ex subtilitate spermatis, ex quo non potest creari tela fortis : et cum incipit attrahere, disrumpitur et dissolvitur foetus qui continetur in ipso. Abortus autem qui est post quintum et sextum menses, fit ex humiditatibus dispersis in matrice, qui resolvunt coctilidones conceptus, et lubrificant matricem ita quod continere non valet. Quidam tamen satis verisimiliter dicunt hunc abortum plerumque ex ventositate accidere.
Adhuc autem ea quae est multum macra et tenuis abortit, eo quod totum nutrimentum attrahit sibi, et perit conceptus.
Amplius in regionibus valde boreali- bus et temporibus valde frigidis, nisi semper calidae conserventur, frequenter abortiant, et in partu moriuntur illae quae periturae sunt tempore tanti frigoris, propter constrictionem et carnium consertionem : et mulieres illae valde difficulter pariunt.
Adhuc autem in regionibus calidis et humidis et temporibus frigidis frequenter abortiunt ex humiditate lubrilicante.
Adhuc autem quando praecedit hiems austrina calida et humida, et sequitur ver nimium boreale et frigidum, pariturae in vere illo de facili abortiunt: et si pariunt, erit foetus debilis : quoniam multi humores generati in hieme, exprimuntur in vere, et lubricando abortum inducunt : et conceptus nutritus tabidus est et infirmus.
Scias autem, quod frequenter dolores in abortu majores sunt doloribus in partu : eo quod abortus est innaturalis, partus autem naturalis. Cum autem post conceptum et impletionem mamillae, post soliditatem sanam mamillae, ipsa mamilla incipit detumescere, eadem die ut frequentius mulier abortum patietur: quoniam significat debilitatem infantis praeparantis se ad exitum. Similiter autem lassitudo et rigor et dolor capitis et dolor in profundo oculi, significant quod incipiat venire menstruum cum erit abortus. Mortem autem foetus in matrice ostendunt immobilitas ipsius, et quod fertur sicut lapis de loco in locum, et quod latus mulieris quando jacet super ipsum, infrigidatur sine causa exteriori, et quando detumescit mamilla, et quando fluunt ex matrice humiditates virulentaae et foetidae, praecipue siin praegnante praecesserint aegritudines acutae et calidae : nam si in talibus aegritudinibus prohibetur cibus praegnanti, moritur foetus : si autem ministratur, febris augetur, et mater erit in periculo.