Ei est DIGRESSIO declarans horam partus, et qualitatem natorum in horis illis, et causam difficultatis in partu.
Hora autem partus tunc videtur esse vicina, quando videlicet sentit gravitatatem in inferioribus ventris sub umbilico et in dorso : et sentit dolorem in inguine, et caliditatem in ventre, et inflammationem in ore matricis vehementer et humectationem ejus : tunc enim jam approximat hora. Cum autem mollificantur ejus posteriora versus anum, et inflantur et intumescunt inguina, tunc est partus proximus. Terminum autem partus jam diximus esse diversum : et primus quidem est septem menses, et tunc natus est fortissimae virtutis in creatione et fo rmatione : fortissima enim virtus spermatis fuit, cujus creatio fuit velox, et cujus festinavit motus, et qui velociter petit exitum nativitatis. Tamen sic natus multoties moritur : quia licet in principiis suae generationis sit fortis, tamen est curtum tempus suae creationis, et non perfectam acquirit quantitatem. Natus autem in octavo in multis regionibus omnino non evadit umquam. Ille enim procul dubio debilis est in principiis suae creationis : aut si fortis sit in eis, supervenit ei occasio debilitans ipsum : quoniam si fortitudo permansisset, in septimo fuisset motus ad. exeundum : hoc autem retardatur post septimum propter debilitatem : neque potest ad ipsum venire virtus, nisi in spatio mensis: et si ante hoc movetur, est motus impatiens, sicut movetur angustiatus : et ideo etiam si convertitur et exit, non est spes vitae in ipso : quia exivisset in septimo, si fortis fuisset quando primo exitum desideravit. Rarissime enim contingit, quod partus statim exeat quando exitum desiderat: et non contin git, nisi in eo cujus creationis principia sunt fortissima: propter quod natus in octavo desideravit exitum in septimo, et praepeditus est debilitate : et tunc inordinate se movendo quasi lucta inordinata exivit in octavo. Sed natus in nono desideravit exitum in septimo, et forte non solvebatur ab utero, sed. praepeditus quievit, et confortatus per octavum virtute jam reversa exivit in nono: et ideo optime salvatur talis. Qui autem in decimo exit, raro petit exitum in septimo: quia est debilium principiorum, sed ex longa mora in utero confortatur et vigoratur, ita quod petit quidem exitum in nono, et praepeditus confortatur, et exit in decimo.
Causa autem communis difficultatis partus et dolorum in partu in muliere, est magnitudo capitis nati, quod in utero fere totum suum, accipit incrementum: et cum. sit rotundum ut sperma, in omnem partem inguen matris extendit et lacerat. Et hoc est doloris causa : quia inguen sensibilis locus est valde propter concursum nervorum in loco illo. Una tamen mulier magis difficulter parit quam alia, et magis laborat in partu uno quam in alio : et hujusmodi difficultatis causa est multiplex.
Aliquando enim est dispositio ipsius mulieris in causa, quod videlicet stricta est, aut debilis, passa infirmitates vel famem : aut forte quia timida est, aut in-
consueta parere sicut puerpera : aut forte est pinguis : aut forte strictarum costarum, et hujusmodi quae faciunt vel debilem vel timidam, aut arctant exitum quocumque modo haec faciant.
Aliquando autem causa difficultatis est ipse foetus: aut quia magnus est, aut magni capitis : aut quia filia est, quia foemina magis affligit in partu quam masculus : aut quia forte debilis est, et non juvat se in descensu : aut quia praeter ordinem rectum descendit : aut forte parvus est et debilis, qui vires non habet demergendi se inferius : aut quia multi sunt gemini, quia in una camera matricis possunt esse plurimi, sicut patet ex supradictis : aut quia mortuus est, et in nullo se juvat ad exitum omnino. Facilis autem partus et velocis indicium est, quod dolor declinet ad inferiora, et sit bonus anhelitus et facilis parientis : quia quae melius inter alia juvant ad exitum, est retentio anhelitus, et eorum quae faciunt sternutationem, quoniam impellunt ad inferiora.
Aliquando autem causa difficultatis est propter matricem, quae si est parva, coarctatur a conceptu : et si est sicca, non habet satis lubricitatis, et ideo retinetur descensus : et si est ulcerata aliquo modo, nimis enormiter laeditur : et si os ejus nimis parvum, inordinate et incomplete frangitur ad ipsum tela in qua involvitur infans.
Aliquando autem est difficultas propter secundinam quae forte nimis dura et fortis est: et tunc non rumpitur, aut non sufficienter rumpitur : aut forte nimis debilis, et tunc citius quam debet rumpitur, et egreditur humor totus, antequam puer descendat : et tunc puer impeditur siccitate sequenti in descensu. Mem- bra autem vicina aliquando faciunt difficultatem : sicut si vesica tumens ex urina quae egredi non potest, impediat : aut multa faex sicca et dura sit in intestino, quod matricem contingit: aut tumor haemorrhoidarum ani, aut aliquid hujusmodi.
Aliquando etiam est difficultas propter horam in qua descendit : eo quod in illa hora mater forte est debilis, et non potest confortari. Ex tempore etiam est difficultas : quia si in frigidissimo tempore descendat, est vehemens constrictio corporis matricis: et ideo difficulter a partu liberatur, sicut patet per antedicta : et propter hoc in regionibus septentrionalibus difficillime pariunt, et multae mulieres moriuntur in partu. Calor autem nimius in hoc generat periculum : quia dissolutionem inducit virtutis, et fluxum multiplicat sanguinis. Id autem quod etiam valde nocet, est si mulier consueta sit odorare aromatica et uti eis : ex his enim matrix ascendit, et impedit descensum conceptus : faetida autem operantur e converso. Ex causis autem praedictis saepe difficultas partus rumpit venas in pectore et pulmone, et sic perducit ad sputum sanguinis, et ad tussim, et ad phtysim. Aliquando autem rumpit nervos et lacertos, eo quod nimis tenduntur : et sic inducit spasmum. Et aliquando ex compressione et tensione funditur in eis mirach ventris : et tunc intestina descendunt. Dolor autem antecedens partum, est magnus : et quando declinat ad pecten, cito liberabitur : et quando declinat ad posteriora, frequenter fit partus difficilis.
Haec igitur sunt, quae dicenda nunc videbantur de principiis generationis hominis, et impedimentis.
DE ANIMALIBUS